IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Dico ergo quod illarum trium propositionum, etc. Proponit conclusionem principalem hujus quaestionis, quae est haec, nempe, primam propositionem esse necessariam ; secundam et tertiam esse probabiles ; conclusionem proinde non esse demonstratam lumine naturali ; patet ex praemissis.
Deinde subdit rationem, quae affertur a posteriori, tanquam necessaria, ut de beatitudine hominis (quam in responsionibus ad argumenta resolvit) et aliam ex Dei justitia retributiva bonorum et malorum ; in hac autem vita non fit talis retributio, quia justi in ea patiuntur; peccatores autem prosperantur ; ergo debet fieri in altera, et consequenter hinc manet animas non esse mortales. Hanc rationem docet Doctor non esse demonstrativam, nempe prout solo lumine innititur naturali, seclusa traditione et revelatione. Quae responsio displicet Cano, et quibusdam aliis, sed facilis est concordia, quia Doctor aliter sumit demonstrationem, aliter Canus et alii ; sumit enim Doctor demonstrationem in rigore, prout de ea egit Philosophus in libro Posteriorum, ut est per causam et effectum necessaria et praecisa ; sic autem negat hanc rationem in eo gradu esse necessariam, in quo est ratio prior desumpta ab operatione ipsius animae intellectivae, quia non est nisi per medium extrinsecum divinae providentiae, prout alteram vitam respicit, et nota tantum est revelatione ; ideo negat esse notam lumine naturali a priori aut posteriori demonstrative esse rectorem hominum secundum leges justitiae punitivae et retributivae, quod est principium ex quo praedicta veritas deducitur. Si ergo hoc principium non est lumine naturali notum ex terminis, neque per aliud tale probatum, sequitur ex eo non deduci hanc veritatem certitudine illa metaphysica, de qua praecise Doctor agit.
Quod autem non ita sit certum, patet, quia haec providentia Dei, ut respicit finem creationis hominis, et praefigit ei terminum etmodum beatitudinis consequendae, et media, consistit in libera ejus voluntate et supernaturali, quae nequit cognosci aliter quam per revelationem, sicut neque ipse finis constitutus aliter cognoscitur, prout reipsa et de facto est constitutus, quia est libera Dei, et contingens determinatio, quae potuit non esse, supposita hominis creatione. Sicut ergo finis nequit certo cognosci naturaliter, neque media ad ipsum ordinata esse opera nostra, ita etiam neque rationem operum haberi in altera vita est notum hoc modo naturaliter, sed tantum per revelationem.
. Dices , debemus de Deo concipere illud quod magis ipsi est congruum, et suae perfectioni ; hoc autem autem congruum est, ut exerceat retributivam respectu operum ; ergo.
Contra, hoc nihil probat necessario 1 quidquid enim Deus libere ordinat, potest non ordinare, neque inde ex ejus ordinatione accrescit ei perfectio, neque deficit ex contrario,si nihil ordinet,quamvis autem ad ostensionem suae justitiae statuit retributionem, potuit non ostendisse justitiam, sicut etiam neque creasse mundum, et nihil in hoc ei deficeret ; sicut ergo ordinatio ejus libera fuit, ita adhaeret ei ex determinatione voluntatis, non ex necessitate aut causis per se essendi ; quae voluntas nulla via cognoscitur ex natura effectus, nisi per revelationem, quod ut communiter acceptum jam supponimus. Quidquid ergo statuerunt Philosophi circa beatitudinem alterius vitae, et retributionem operum, ex traditione primaeva et conservata in genere humano noverunt, et non per demonstrationem, et ex Scriptura et revelatione facta aliis. Sed et errores eorum de ipsa retributione, de transmigratione animarum, de beatitudine ipsa, prout eam statuebant, manifeste commonstrant, eos hanc veritatem attingere aliter non potuisse, quam sola fide humana et traditione, quam sui inventionibus obfuscarunt.
Alio modo potest considerari praedicta ratio, ut communi traditione recepta in genere humano, quantum ad substantiam, saltem in confuso, quamvis non in omnibus fuerit notitia particularis veritatis, et prout spectat ad praesentem Dei gubernationem, eam sic conservare, tanquam instinctum aliquem, quo homines non excusarentur, et ex quo moveri possint ad inquirendam ipsam veritatem. Hoc modo sumpta est quaedam demonstratio moralis, et sic usus ejus est commodus, ut ex principio aliquo modo per traditionem, et communi sensu admisso, procederetur ad veritatem insinuandam: et sic Patres hac ratione utuntur ad probationem, non solum immortalitatis animarum, sed et resurrectionis et judicii, supponentes scilicet, et quod sapientes saeculi, et communis sensus hominum admittebat, et Scriptura expresse et omni tempore proponebat. Procedunt enim Patres partim ex revelatis, partim ex traditione illa communiter recepta.
Communis autem sensus in rebus obscuris, in quibus alia manifestior ratio non apparet, est sufficiens principium assensus, ut irrationabilis et pervicax censeatur qui ab eo recedit. Non admitterent tamen Philosophi talem assensum esse demonstrativum, sed fidei humanae, cui tamen secundum prudentiam debetur assensus. Unde Aristoteles lib. 2. Metaph. text. 1. Speculatio, inquit, de veritate partim difficilis, partim facilis est; signum autem quod neque satis eam aliquis consequitur, neque aberrant omnes ab ea, sed quisque aliquid de natura dicit, et singuli quid, nil aut parum ei addunt, ex omnibus vero collectis aliqua magnitudo fit, etc. Quibus verbis difficultatem, scientiae necessariae habendae demonstrat, et cognitionem humanam, ut plurimum admixtam habere opinionem et fidem, quae sequenda est, deficiente alia certiore. Ut ergo tollatur controversia, certitudo rigorosae demonstrationis nequit tribui huic rationi, quae est per medium tantum extrinsecum, et ex fide divina ant humana nota, non vero ex causa aut effectu, et hoc intendit Doctor ; habere autem efficaciam rationis moralis non negat, et quae secundum prudentiam, et desiderium innatum veritatis admittit debet, quia hac ratione dicit esse persuasionem, ut scilicet procedit secundum naturale lumen fidei humanae, et communis sensus et opinionis, vel eam esse ex creditis, ut procedit ex revelatione et fide divina. Utroque modo utuntur Patres hac ratione, tam ut est ex concessis ab antiquis, non solum Philosophis, sed aliis quam etiam ut ex divinis Scripturis constat. Clemens Rom. lib. 3. Recognitionum, Alexandrinus lib. 5. Stromat. frequenter Chrysostomus, ut homil. 4. de Providentia, hom. 6. in epistolam ad Philipp. et alias. Circa vero illud quod subdit Doctor, de rationibus probandi resurrectionem futuram, quibus utitur Paulus; videatur Aegidius . Lusitanus tom. 3. de Beatitudine. q. 4. art. 2.g 4. et expositores Apostoli. Scopus Pauli est ostendere futuram resurrectionem, quod tantum est creditum. (t) Breviter ergo nec a priori, nec
a posteriori, etc. Dicit quod resurrectionem futuram esse, neque a priori, neque a posteriori potest lumine naturali ostendi, sed sola fide ex revelatione. Hanc omnes admittunt, ideoque a Paulo mysterium vocatur, et revelatio filiorum Dei; et discurrendo a ratione, facile ostendi potest, quia licet demonstrari, aut efficaciter probari possit possibilitas ejus, non sequitur inde futuram probari certo, quia non omne possibile Deo ponitur in effectu, sed illa quae ex lege suae divinae sapientiae et providentiae determinantur. Deinde, dato quod aliqua retributio probari possit, et animae immortalitas demonstratione naturali, non sequitur inde futura resurrectio, quia Philosophi illam retributionem statuerent animarum tantum post mortem, ut Platonici et Pythagorici, et Trismegistus, non autem reparari eumdem hominem. Illa etiam retributio esset possibilis sine resurrectione in solis animabus, si Deus vellet, prout ante resurrectionem de facto contingit. . An autem possibilitas resurrectionis ratione naturali demonstrari possit? Re-- spondet Sotus in hac d. quaest, art. 3. , conclus. 3. Medina 3. part. quaest. 53. art. ii. negant probari posse. Ita etiam tenet in re ipsa Suarez 2. tom. disp. 44. sect. 8. asserens probationem ejus quasi evidentem dari, licet a protervo possit refutari. Aegidius etiam Lusitanus loco citato quaest. 3. art. 5. idem docet: et certe si demonstrari posset Dei omnipotentia, prout in re est, et a fidelibus creditur, et declaratur a Theologis, ego non dubitarem hanc probationem necessariam esse: destruenda tamen essent principia erronea Aristotelis de aeternitate mundi, de necessitate agendi causae primae, de ordine essentiali causarum, quem ipse statuit, ut probatio ad conclusionem applicaretur.
(u) Imo nec secunda propositio, etc. Secunda propositio est, quam supra et hactenus tractavit de immortalitate animae. Dicit secundum Augustinum hanc non teneri per rationem,supple, ut certam, sed tantum per Evangelium, dicente Christo : Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, etc. Illa particula tantum non est exclusiva alterius revelationis circa hanc veritatem, diversae ab ea quae facta est in Evangelio, sed est exclusiva rationis evidentis naturalis, ut excludit fidem revelatam: intendit ergo certitudinem irrefragabilem hujus veritatis esse ex fide, quamvis admittat eam probabiliter ratione etiam naturali probari, licet non evidentia rigorosae demonstrationis, et. quae admitteretur a Philosopho. Veritas fidei patet Gen. 2. Sapient. 3. 4. et 5. Eccles. ult. Matth. 10. Luc. 16. 23. et universim ex omnibus locis, ex quibus habetur resurrectio mortuorum, retributio operum ex doctrina universali Patrum et Ecclesiae. Et hic articulus est fundamentum plurium dogmatum fidei, ac pene omnium, sine quo non subsisterent ; et patet ex definitione Lataranensis Concilii sub Leone X. g 8. Cum diebus nostris nonnulli ausi sunt dicere de natura animae rationalis, quod mortalis, et aliqui temere philosophantes, secundum saltem Philosophiam verum esse asseverent; sacro approbante Concilio damnamus ac reprobamus asserentes animam intellectivam mortalem esse, etc. In qua definitione non solum exponitur veritas fidei, sed etiam damnatur temeritas asserentium animam secundum Philosophiam, mortalem esse, et merito, quia neque secundum Philosophiam anima est mortalis, quia si Philosophos consulamus, ut fuse probat Eugubinus lib. 9. de perenni Philosophia, et plures et potiores animam immortalem esse defenderunt, quin etiam et ipse Aristoteles, ut ibidem ipse probat, et, ut bene Doctor, saltem in hanc veritatem fuit magis inclinatus, eam bene defendit et adducit in hanc sententiam Cardinalis Oregius in opusculo de hac materia. Si rationem et principia Philosophiae spectemus, nullum est quod probet contrarium, nam quod anima sit forma corporis corruptibilis, nihil inde habetur praeter unionem et informationem ; neque argumentum ex similitudine aliarum formarum, quae educuntur ex materia, valet ad probandum materialitatem animae, minus autem mortalitatem ; nam ex operatione colligitur esse forma immaterialis, ex immaterialitate urgenter deducitur ejus immortalitas et independentia a materia in esse. Alia vero principia Aristotelis de aeternitate mundi, et de necessitate agendi causae primae, sunt errores, neque ratione ulla, quae recte subsistat ex causa et effectu, fulciuntur, ut magis suo loco probaturi non recte ergo anima dicitur mortalis secundum Philosophiam. His quantum ad veritatem suppositis, remittentes magis completum tractatum ad suum locum, prosequemur institutum.
(x) Ad argumenta. Ad primum, etc. Respondet Doctor ad argumenta principalia, quae faciunt pro affirmativa parte, nempe hanc veritatem esse demonstrabilem, easque solvit. Primum argumentum sumitur ex desiderio naturali quod habet homo ad semper esse, et ex quo naturaliter fugit mortem ; haec autem inclinatio non est frustra, ergo ea potest deveniri ad demonstrandam resurrectionem futuram.
Respondet Doctor sub distinctione : Summa autem responsionis est haec, quia vel intelligitur de appetitu innato, qui est ipsa naturae inclinatio passiva naturalis, et sic ut conclusio necessario sequatur, debet ratione naturali ostendi possibilitas semper essendi, quia cum inclinatio fundatur in ipsa natura, debet esse ad actum possibilem haberi, quae possibilitas non cognoscitur lumine naturali. Si autem sumatur desiderium naturale pro actu elicito, debet probari quod ille actus sit secundum rectam rationem, et non sit erronea apprehensio, ex qua concipitur, quia voluntas est etiam impossibilium, licet non intentio aut electio, sed tantum possibilium. Ut sit recta ratio, debet conformis esse veritati rei, et causis essendi, et possibilitati sic essendi semper ; ergo a primo ad ultimum haec ratio non est efficax ad probandum resurrectionem futuram ratione naturali, quia haec nequit attingere possibilitatem hujus effectus, procedendo per causas naturales essendi hominis, sive intrinsecas, sive extrinsecas, quia licet attingere posset immortalitatem animae vel probabiliter, vel certe demonstrative, ut alii volunt, non potest attingere hominem secundum se in esse constituti, qui corruptibilis est, et desinit posse iterum reparari, vel quod magis est, fore ut reparetur. Ex parte etiam corporis non suppetit ratio probans eamdem possibilitatem, sed magis contrarium, quia reparatio corporis est miraculosa, et supra vires naturae, et idem patet quantum ad alias causas secundas; quantum autem ad primam causam, ut praecise est auctor naturae, quidquid sit de potentia ejus absoluta reparandi corruptum, quam negat Durandus supra, saltem ex providentia ejus ordinaria, et modo concursus secundum exigentiam causarum naturalium, nequit colligi fore ut aliter concurrat, quam ut secundum statum praesentem concurrit. Ex quibus patet dicta responsio.
Alii autem negarent inclinationem naturalem esse ad semper esse in natura nostra, ut respicit resurrectionem, sed tantum obedientialem, quia naturalis secundum ipsos respicit causam efficientem naturalem, cujus virtutem excedit resurrectio, sed jam non disserimus hanc quaestionem ; resolutio autem communis est, sive admittatur naturalis, sive negetur.
Ad probationem illam ex fuga mortis, quatenus haec procedit ex amore oppositi, nempe semper essendi, respondet juxta mentem et principia Philosophi, qui dicit quodlibet appetit suum esse. Et sicut natura inclinat ad id quod melius est, melius autem in omnibus est esse quam non esse, impossibile tamen censet id Philosophus in omnibus, id est, in corruptibilibus, in quibus continuatio generationis per propagationem speciei supplet corruptibilitatem individui, et corruptionem. Quae doctrina perinde, sequendo haec principia, verificatur de homine. Sed urget Doctor fugam mortis esse ex amore vitae et essendi. Respondet ex hoc sequi cum fugiat mortem pro nunc, et sic de quolibet instanti signato, amet etiam vitam, et esse, pro quolibet instanti signato, non tamen in infinitum. Hujus ratio jam praemissa est, quia inclinatio naturalis essendi non excedit possibilitatem causarum naturae ; in tantum ergo extenditur, in quantum virtus causarum extenditur, et non extenditur ad aliquid,quod impossibile est, etiam respective ad causas, ex quibus natura recipit esse, perfectionem et continuationem essendi. Alia probatio ejusdem desiderii adducitur ex Paulo 2. Cor. 5. Nolumus exspoliari, sed supervestiri. Respondet illud intelligendum supposita fide, quae possibilitatem effectus ostendit. Deinde, dici quidem posse nos nolle etiam secundum desiderium naturale, sed quod non cognoscit ratio naturalis pro hoc statu.
(y) Ad secundum conceditur, etc. Secundum argumentum est ex appetitu naturali beatitudinis non solum in generali, ut inesse probat Philosophus 1. Ethic. sed etiam ex appetitu ad beatitudinem in specie, de qua agit 10. Ethic. Sed ratione naturali notum est beatitudinem non esse, nisi sit sempiterna ; ergo notum est eadem ratione naturali hominem ordinatum esse ad aliquam perfectionem sempiternam. Subsumptum probat ex Augustino, ut patet in littera.
Respondet Doctor supponendo quod alias infra dist. 49. tractabit, nempe in nobis esse appetitum naturalem passivum ad beatitudinem in specie, quae datur justis, et non solum obedientialem, ut alii tenent, quod ibidem disseretur , sed hunc appetitum non esse notum lumine naturali, neque actum illius appetitus, neque convenientiam finis sub illa speciali ratione, quia haec omnia per fidem et revelationem tantum proponuntur.
Ad probationem ex Aristotele respondet ipsam non intellexisse aliam in specie beatitudinem, quam illam quae est vitas praesentis, eamque posuit in speculatione altissimarum causarum, ad quam ordinavit sanitatem corporis, et alia commoda vitae praesentis.
Ad probationem ex Augustino, qua probatur beatitudinis perpetuitas, dicit quod admittens beatitudinem possibilem tantum esse in hac vita, admitteret volentem deseri a beatitudine, quia ratio recta ejus conformaretur conditioni suae naturae, quam ut solam possibilem intelligeret, nempe eam esse mortalem, et quoad corpus et quoad animam, dato quod ignoraret animae immortalitatem. Dicit praeterea illam vitam beatam finibilem fuisse amatam ab habente, pro quanto cognovit eam sibi fuisse possibilem, nempe pro hac tantum vita. Recte ergo probat Augustinus non posse hominem in vita mortali esse beatum, et procedit contra eos qui statuebant beatitudinem in hac tantum vita. Sed non probat beatitudinem veram hominis, quae futura est, lumine naturali posse cognosci in specie, aut probari futura, imo ibidem ex professo probat Philosophos eam nunquam cognovisse, et beatitudinem eos statuisse in vita praesenti ; contra quos ibidem disserit.
(z) Ad aliud conceditur, etc. Respondet ad tertium, quod desumitur ex fine, quia naturaliter notum est totam speciem non carere suo fine, quin illum in individuo aliquo saltem consequeretur, sed naturaliter notum est beatitudinem esse finem humanae speciei ; ergo et hominem posse eam consequi in aliquo saltem individuo, sed non in hac vita, propter miserias, fatigationem, infirmitatem, defectum perfectae virtutis, et scientiae, neque potest haberi a sola anima separata, quia sic non esset beatitudo hominis ; ergo habebitur toto conjuncto, et consequenter resurgente a mortuis.
Respondet concedendo hominem consequi beatitudinem in individuo quoad gradum, in quo ipsi notum est naturaliter esse finem hominis. Quod autem dicitur id impossibile esse in hac vita, respondetur, id quidem verum est, quia neque etiam illum statum beatitudinis, quem Philosophi statuerunt, potest homo viribus naturae pro hoc statu peccati attingere sine gratia Dei. Deinde, neque in eo consistit beatitudo ultima et consummata hominis ; sed id Philosophis oppositum statuentibus et sequentibus lumen naturale, fuit ignotum, ideo neque demonstrari potest.
Ad illud quod objicitur de miseriis et perturbationibus vitae praesentis, verum est, eas repugnare verae felicitati et perfectae, quales tribuebant Philosophi Intelligentiis seu Angelis, sed non illi felicitati, quam solum vitae praesentis tribuebant homini.
(a) Ad quartum, etc. Quartum fuit ex perpetuitate speciei, quae spectat ad integritatem universi.
Responsio est clara juxta doctrinam Aristotelis, et modum perpetuandi species per continuam generationem in corruptibilibus.
Tandem concludit quantum sit homo fidelis ad agendum gratias suo Creatori obnoxius, qui depulsa ignorantia infidelium et sapientum hujus mundi, nos certos reddidit in his, quae spectant ad finem nostrum, et sempiternam felicitatem, quam attingere non potuerunt Philosophi, teste Augustino loco citato.