Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. (( vers. 5.)) Quoniam ibi sederunt sedes in judicium. Mirum aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc, Quoniam ibi sederunt sedes in judicium? Certe soletis audire, Deo dicente, Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum 1626 pedum meorum (Isai. LXVI, 1.) Latine autem totum sic dicitur, Coelum mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi justi? qui sunt coeli, nisi justi? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et justi; ita sunt justi coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis judicat Deus. Et non sine causa dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia justificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; sic justificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5) . Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: Anima justi, thronus sapientiae. Magna res, magna res dicta est: Thronus sapientiae anima justi; id est, in anima justi sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde judicat quidquid judicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) . Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est, Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt? Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, Anima justi, sedes sapientiae. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, Coelum mihi sedes est. Et ipsi justi sunt sedes, et habent sedes; et in illa Jerusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In judicium. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Quos judicantes? Infra qui sunt in terra. Qui judicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui judicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Judicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in judicium cum senioribus populi, ait Isaias (Isai. III, 14) . Alii sunt ergo qui cum illo judicabunt; alii qui ab illo judicabuntur, et ab illis qui cum eo judicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 31, 45) . Ergo quid est, fratres? Illi judicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) . Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt 1627 misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Jerusalem. Quae est pax Jerusalem? Ut opera misericordiae corporalia jungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas (Philipp. IV, 15) ; ait ergo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11) ? Et de ipsa re ait alio loco, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est, Qui modicum, non defuit illi? Quia accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas (II Cor. VIII, 15, 14) . Ipsa est pax de qua dicitur, Fiat pax in virtute tua.