IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita definitione resurrectionis, adducit errorem quorumdam Philosophorum dicentium post 36. millia annorum omnia reditura eadem ; et ponit refutationes Augustini contra eam, quibus addit rationes optimas, Mathematicas, Physicas et Morales.
(b) Hic sciendum est, quod cum secundum Damascenum cap. 19. lib. 4. Resurrectio est ejus, quod cecidit, et dissolutum est, secunda surrectio, et homo totus cecidit in morte: et etiam ponendo formam mixti ibi aliam ab anima intellectiva ( ut credo esse verum), illud mixtum dissolutum est, vel in morte, vel post mortem: necesse est ad resurrectionem, primo quidem ordine naturae illud mixtum reparari idem: et secundo illi mixto animam intellectivam eamdem reuniri, ut sic resurgat idem homo. Primo ergo videndum est, si natura possit reducere formam mixti eamdem numero. Secundo, si possit illi mixto dissoluto reunire animam intellectivam, ut sit idem homo. Et primum duo continet : Primum, si universaliter potest, aliquod corruptibile redire idem numero ; secundo, si istud mixtum ut sic: in speciali sint tres articuli.
(c) De primo, Augustinus. 12. Civit. cap. 13. recitat opinionem Philosophorum aliquorum dicentium per circuitus temporum, eadem redire, quibus imponitur, quod post magnum annum, id est, post triginta sex millia annorum, omnia redirent eadem. Ratio eorum erat, quia redeunte causa eadem, redibit idem effectus: tunc autem omnia corpora caelestia redibunt ad eumdem situm, quia supponendo illud Ptolemaei in Almagesto, quod caelum stellatum moveatur in centum annis uno gradu, contra motum diurnum, sequitur quod complebitur motus ille ejus ab occidente in orientem in triginta sex millibus annorum.
Sed illam opinionem improbat ibi Augustinus per auctoritatem Scripturae, Roman. 6. Christus resurgens ex mortuis, etc. Secundo per illudi. Thess. 4. Semper cum Domino erimus. Item, per illud Psalmistae : Tu Domine servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Unde de sic opinantibus bene subdit Psalmista : In circuitu impii ambulant, id est, ducunt reditiones circulares. . Et per rationem de beatitudine, quia secundum istum circulum nulla esset vera beatitudo, pro eo quod anima beata reditura esset ad miserias, quas prius habuit: et ita dum beata est aut credit se nunquam redituram, et sic falsa opinione beata est: aut credit se redituram, et tunc timet, et per consequens non est beata. Et respondet ibi ad illud Eccles. 1.
Nihil sub Sole novum, dicens : Absit ut his Salomonis verbis illos circuitus significatos esse credamus; sed vel generaliter accipiendo eadem praecessisse, quae erunt, non autem eadem secundum numerum . Vel aliqui sic intellexerunt tanquam in praedestinatione Dei jam facta fuisse omnia, Sapiens voluisset intelligi, et ideo nihil recens sub Sole.
Potest etiam illa opinio improbari quantum ad rationem ejus, quia si probetur aliquem motum caelestem alicui incommensurabilem, quod probari potest, si ponatur magnitudo, super quam fit, esse incommensurabilis magnitudini, supposita hinc inde aequali velocitate: tunc, inquam, sequitur quod nunquam omnes motus redibunt ad idem; nec istud de incommensurabilitate motuum est contra continuitatem motus continui, quia si duo mobilia moverentur, unum super costam quadrati, illud super diametrum, motus illi essent incommensurabiles, nec in perpetuum, si durarent. redirent ad uniformitatem: sed istud requireret magnam discussionem singulorum motuum congruentium epicyclis et deferentibus, si aliquis possit alicui inveniri incommensurabilis in toto caelo.
Praeterea, illud fundamentum acceptum a Ptolemaeo improbatur per Thebit, qui probat caelum stellatum non sic moveri ab occidente in orientem, quia tunc aliquando foret in principio Cancri noni caeli stella illa, quae alias fuit in principio Capricorni noni caeli, et ideo ponit motum octavi caeli; vel stellati, esse in quibusdam parvis circulis descriptis super principium Arietis et Librae noni caeli ; et quod ille est quidam motus accessus et recessus, secundum quod principium Arietis mobilis in suo circulo ascendit, et per oppositum caput Librae mobilis in suo circulo descendit, et alias e converso, capite Arietis descendente, caput Librae ascendit, et sic moventur stellae in octavo caelo secundum longitudinem et latitudinem simul. Si ergo ille motus probaretur in aliquo tempore compleri, in quo tempore non possent omnes orbes inferiores redire ad eumdem situm, quem habuerunt in principio illius motus, sequeretur propositum.
Praeterea, ratio est diminuta, quia non tantum a causa efficiente dependet identitas effectus, sed etiam a materia: materia autem potest esse omnino alia, vel alium situm habere in comparatione ad caelum, quia per actionem liberi arbitrii possunt corpora impediri, ne sint in illo situ, ubi prius erant. Potest etiam per actionem talem aliquod corpus esse divisum, et ita materia dispersa.
Praeterea, manifesta inconvenientia sequuntur ad hanc positionem in specie humana: sequitur enim primo, quod addiscere nou sit nisi reminisci, de quo tangit Philosophus 1. Posteriorum, quia inconveniens est, ut probat in fine secundi Posteriorum, nobilissimos habitus esse in nobis, et latere nos.
Aliud est, quia actus liberi arbitrii non subsunt necessario causalitati caeli, et per consequens illi non necessario redibunt iidem, nec per consequens aliqui actus necessario dependentes ex eis: et tamen illud exemplum ponit Augustinus de dicto Philosophorum, ubi prius Sicut, (inquit) in hoc saeculo Plato, et in schola, quae Academica dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula, et idem Plato, et eadem civitati et eadem schola, iidemque discipuli reperti. Sed subdit : Absit, ut ista credamus, inducens improbationes ex Scripura prius adductas.