IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic sciendum, etc. Subjicit quid nominis per etymologiam nominis ex Da masceno, quod nempe resurrectio sit ejus quod cecidit, iterata, seu secunda surrectio. Secundum usum communem Scripturae accommodatur homini cadenti per mortem a vita, quamvis in latiori significatione de aliis dicatur, aut translatitie, ut quod animus resurgat, quod civitas resurgat, aut domus, quae fuit diruta; homo in. morte cadit, quia destruitur esse totius, etdestruitur etiam forma mixtionis, et unio animae cum corpore, ad resurrectionem autem sicut requiritur proprie, ut idem numero resurgat quoad suas partes unitas, ideo ordine naturae supponitur reparatio mixti, et unitio ejusdem animae, antequam resurgat totum. Primus itaque articulus quaerit, an natura possit reducere eamdem formam mixti.
(c) De primo Augustinus, etc. Hanc circulationem rerum posuerunt Platonici et Pythagorici, et mihi videtur desumptus error ab iis, qui transmigrationem animarum fingebant, ex qua, facili commercio haec circulatio innasci potuit, licet diversus sit error, quem tribuit Epicuro Hieronymus in cap. 1. Ecclesiast. Ex quo errore Origenes aliud genus circulationis induxit in successione circulari beatitudinis et miseriae, et alterius universitatis,
quem impugnat Augustinus eod. lib. 12. de Civitat. cap. 20. non admittebat Origenes circulationem in individuo. Philosophos optime impugnat Augustinus cap. 13. ex Scriptura ad Romanos 6. 1. ad Thessal. 4. et psal. 11. in quibus ostenditur permanentia justorum cum Christo resurgentium sine ulla mutatione. Probat etiam optime ex beatitudine, quae debet esse sine metu et miseria, et vera, non in sola opinione non subsistente. Ratio patet ex littera. Objectio illa ex Ecclesiastici primo fuit Origenis, sed recte solvitur ab Augustino, ut patet ex littera.
Hic error Philosophorum facile per rationem impugnatur ; et primo Doctor impugnat ejus fundamentum, quod redeunte circulo primi mobilis ad periodum cursus redire principia et causas easdem, ac proinde eosdem effectus numero. Perficit autem circulum primum mobile juxta Ptolemaeum et Empedoclem, ut aliqui volunt, triginta sex millibus annorum ex nostris. Alphonsus docet in suis tabulis quadraginta novem millibus annorum perfici. Fundamentum sumitur ex motu caeli stellati, qui praeter motum diurnum in centum annis movetur etiam retro ab occidente in orientem uno gradu. Ductis ergo centum annis per singulos gradus, qui sunt trecenti sexaginta in universum, habetur numerus praescriptus annorum, in quo finitur circulus motus, et redit annus ille, quem Philosophi magnum vocant juxta descriptionem Ptolemaei.
Dato autem hoc de motu primi mobilis, et circulo, impugnat Doctor rationem fundamentalera Philosophorum, ideo redirent iidem effectus, quia eaedem omnino causae redirent. Sedhoc est falsum, neque sequitur ex reditu primi mobilis ad periodum circuli, quod orbes inferiores, a quibus dependet generatio et planetae, sint in eodem situ respective ad ipsum primum mobile, aut respective ad inferiora et generabilia, quia motus eorum sunt incommensurabiles, ita ut nunquam redeant (quantumlibet motus earum perpetuetur) ad eumdem situm et aspectum, quem ante habebant ante initium circuli motus.
Hanc rationem dicit Doctor requirere longiorem discussionem, ejus demonstrationem subjicit Clavius in cap. primum sphaerae, g de periodis motuum caelestium, ubi probat hos motus esse incommensurabiles.
Exemplum autem, quod adducit Doctor motus incommensurabilis super costa et diametro ejusdem plani, ipse probat et declarat ex regulis Euclidis in 2. d. 2. q. 9. secunda probatione Geometrica, contra asserentes continuum componi ex indivisibilibus quam deducit ex 5. et 1. decimi Euclid.
Probat secundo ex demonstratione, quam adducit Thebit contra Ptolemaeum, et ex qua sequitur orbes inferiores non redire ad eumdem situm et aspectum, quando circulum perficit primum mobile.
Tertio, probat rationem illam esse diminutam, dato quod causae caelestes redirent ad eumdem situm et aspectum, quia et causa materialis potest habere diversum situm in comparatione ad caelum, quia potest per actionem hominis, Angeli, aut casu etiam, et per agens etiam naturale, transferri ad alium situm, ut cinis sparsus per ventum, et ignis resolutus in aerem, et motu ventorum impulsum, et sic de aliis corruptibilibus sublunaribus, ut quando alimentum conversum in substantiam viventis alio transfertur. Item cum ipsa materia dividitur sub diversis formis actione agentis naturalis dispergitur. Eadem ratio fieri potest etiam quoad causas secundas particulares,
quae necessario requiruntur ad actionem, ut patet in generatione univoca viventium perfectorum, quae nullo modo possunt produci per generationem aequivocam, aut a solis astris, aut influentia caelorum ; requiritur etiam dispositio particularis in materia per causas particulares, haec omnia deficere possunt, quamvis idem esset aspectus astrorum et caelorum, etc. Quarto, impugnat ab inconvenienti, nempe quod sequeretur quod addiscere non sit aliud quam reminisci ; ergo, etc. Probatur sequela, quia et hi Philosophi docent animam esse immortalem, et eam redire ad idem corpus, et ut dicit Augustinus ex ipsis, quod redibit idem Plato, et eadem civitas, et eadem schola, et iidem discipuli sub eodem, discent eamdem disciplinam totidem verbis depromptam, etc. Sequitur quod illa scientia erit in eis reminiscentia eorum, quae antea sciverunt, quia non datur ratio unde isti habitus perderentur, et consequenter videntur reduci ad usum per reminiscentiam.
Quinto tandem, actus liberi arbitrii non subsunt caelis, neque sequitur eos redire eosdem in numero, aut specie, neque etiam caetera, quae ab ipsis dependent. Tandem nulla ratione fundatur haec chimaera.