IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia asserens per naturale agens nullo modo idem numero posse redire, suadetur ex variis locis Aristotelis, et quatuor rationibus.
(d) Alia est opinio totaliter contraria, dicens quod impossibile est redire aliquid idem numero per agens naturale: pro quo adducitur auctoritas Philosophi secundo de Generatione in fine : Quorum substantia perit, non revertitur eadem nu-- mero. Et auctoritas ejus 5. Physic.
de Sanitate, quod non redit eadem numero; et auctoritas ejus in Praedicamentis, a privatione ad habitum impossibilis est regressio. Quod intelligendum est de privatione subsequente formam, et forma praecedente, cum qua concordat illud quod allegant aliqui de 8. Metaph. cap. de vino et aceto: sed illud negat reditum immediatum, etiam secundum speciem, quia oportet prius fieri resolutionem ad materiam communem. Adducitur etiam auctoritas 6. Ethicor. approbantis dictum * Agathonis : Recte, inquit, ait, hoc solo privatur Deus, ingenita fa cere, quae facta sunt; ergo non potest praeterita reducere, quia tunc faceret ea esse non tantum non praeterita, sed etiam praesentia.
Praeterea, rationes quatuor ponuntur ad hoc: Prima est haec, in omni corruptione materia geniti dividitur, ita quod non ex tota materia eadem generatur genitum, quae praefuit in corrupto: et sic ulterius semper fit major et ma jor divisio materiae; ergo per quamcumque circulationem, si reditio fiat ad aliquid ejusdem speciei cum primo corrupto, non erit ex eadem materia totali, et per consequens non erit idem, quia ad identitatem numeralem requiritur eadem materia, sicut eadem forma, secundum Philosophum 12. Metaphysic. cap. 2. et per rationem, quia est principium essentiale totius.
Praeterea secundo, agens natura le non potest agere nisi permotum vel mutationem: motus autem et mutatio non potest redire idem, quia ejus unitas est continuitas, et interruptio vel iteratio repu gnat continuitatis ergo et imitati motus et mutationis: non ergo terminus ejus potest redire idem. Et ista ratio confirmatur sic, sicut se habet hoc productum ad productum, ita haec productio ad productionem: ergo permutatim, sicut productum ad productionem, sic hoc productum ad hanc productionem. Sed non potest esse productum sine productione: ergo nec hoc productum sine hac productione: sed haec productio non potest redire eadem, quia nec eadem mutatio: ergo nec hoc productum.
Praeterea, non posset redire idem nisi ad ipsum posset esse eadem potentia; sed hoc falsum est, quia aut eadem potentia semper manens, aut de novo reducta. Non primo modo, quia potentia corrumpitur in adventu formae, et per consequens post primam reductionem ad actum non manet eadem potentia. Nec secundo modo, quia sicut formae succedit alia privatio quam quae praecessit eam, ita forma resolvitur in aliam potentiam, si in aliquam resolvitur.
Probatur etiam simul, quod neutro modo, quia ad praeteritum non est potentia: haec forma est praeterita. Quare etiam non statim reducitur a natura idem, si potentia est ad idem in susceptivo, et natura potest esse causa activa: in hoc enim non est ratio, cum natura agat ex impetu, quare non ita statim reducat idem, sicut non statim ad minus habito tali ordine formarum, secundum quem potest reducere idem specie. Sed manifeste videmus quod non statim in prima reductione ejusdem secundum speciem, reducit idem numero, quod apparet ex actibus vel accidentibus omnino aliis consequentibus, saltem ut inseparabilibus, ipsum suppositum: et ista quaestio posita sub quare posset esse quarta principalis ratio.