Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
12. (( vers. 7.)) Fiat pax in virtute tua. O Jerusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cujus participatio tua in idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6) . Magnum verbum, fratres, Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, Valida est sicut mors dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus ejus charitas comparata est, et dictum est, Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) : ipsa morte mortui erant quibus dicebat, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . Valida est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo, Fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in judicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus ejus. Plenitudo autem deliciarum 1629A et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cujus participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita (Philipp. II, 4, 21) . Audi Apostolum habentem charitatem: ait, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Ubi est ergo quod dixisti, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10) ? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33) .