IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Richardi tenens aliqua per agens naturale posse redire eadem, suadetur auctoritate Arist. et forti ratione ac exemplo.
(e) Tertia opinio est media, quae ponit quod, etsi non omnia possunt redire eadem numero per actionem naturae, tamen aliquid potest redire idem numero. Pro hac opinione arguitur primo per illud Philosophi, 8. Metaph. 3. cap. Si agens idem, et materia eadem, effectus erit idem, quia non assignat diversitatem effectus possibilem, nisi propter diversitatem efficientis vel materiae. Sed possibile est idem efficiens esse, et eamdem materiam respectu secundo producti, quae erant respectu primo producti: ergo possibile est secundo productum esse idem cum primo producto. Minor probatur, quia si frequenter in corruptione fiat dispersio vel divisio materiae, tamen possibile est oppositum in multis casibus, puta si includatur ignis intraurinale, et ibi corrumpatur in aerem, deinde ex illo aere generetur ignis per reflexionem radiorum Solarium, vel aliter, materia inclusa erit eadem. Consimiliter si ex solido generatur solidum, ubi praecise forma geniti potest sequi formam corrupti, sequitur quod qua ratione tota materia praefuit sub forma corrupti, pari ratione eadem tota suberit sub forma generandi.
Respondetur quod illud Philosophi debet intelligi cum hac additione simul, quia secundum Philosophum 5. Physic. non tantum est numeratio propter alietatem speciei et subjecti, sed etiam temporis. Alia responsio et melior, quod Philosophus asserit, quod si agens aliud, et materia alia, quod effectus est alius: sed non ex opposito antecedentis, si agens idem, et materia eadem, infert quod effectus sit idem. Unde in fine conclu dendo ait: Si ergo contingit idem ex materia facere palam, quia principium quod est ut movens idem; nam et si materia altera, et movens et quod factum est, supple erit aliud.
Contra primam responsionem, si agens agat nunc in A instanti, causabit aliquid, istud sit B, si non agat nunc, sed cesset usque ad instans B, causabit idem; ergo si causet in A, et tempore intermedio inter A et B, destruatur illud causatum, et iterum agat in instanti B, causabit illud idem. Consequentia patet ex hoc, quod continuitas temporis intermedii nihil facit ad idem titatem permanentis, quia habet esse idem in illo tempore, et in terminis illius temporis. Si neges assumptum, quia in B instanti non potest idem causatum habere eamdem influentiam, quam habuit in instanti A, et ideo non poterit tunc idem causare; contra hoc dupliciter: Primo, quia similis influentia sufficit ad identitatem effectus; si enim in instanti A, esset aliud agens approximatum passo, produceret idem numero, quod istud agens producit, et tamen illa influentia, non esset eadem numero cum influentia istius, sed tantum similis; nunc autem in alio instanti, puta B, est influentia similis, quae fuit in instanti A,
Praeterea, influentia illa non est aliquid absolutum receptum in causa secunda, quia tunc causa secunda per illud receptum posset agere sine causa prima, cujus influentiam recipit, quia jam habet in se totum illud, propter quod in diget actione causae primae, quod inconveniens est: ergo influentia causae superioris respectu inferioris non est aliquid receptum in causa inferiori. Unde est tantummodo ordo ejus in causando ad causam superiorem, continue quantum est de se coagentem; non ergo erit alia influentia, sicut nec alius ordo causae superioris ad inferiorem,
Praeterea, aut simpliciter impossibile est idem numero alias produci, et tunc sequitur quod Deus in hoc nunc non poterit; aut si non est simpliciter impossibile, et tunc sequitur quod in causalitate eorum, in quibus prius fuit istud possibile, et nunc erit: sed prius fuit in causalitate causarum naturalium: ergo et nunc erit.