IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Tertia opinio est media. etc. Haec sententia est Richardi in hac d. arlic. 3. quaest. 1. ad 6. quam etiam admittit Henricus quodlib. 10. quaest. 4. Eam sequitur Bassolis quaest. 2. art. 3. Rubion probabilem docet quaest. 1. art. 3. Est Antonii Andreae in hac quaestione, Mayronis dist. 44. quaest. 4. et magis probabilem censet Doctor g Quantum ad istum articulum, etc. qui est sequens. Toletus probabntem censet lib. de Generat, quaest. 13. Fundamenta hujus reducit ad Philosophum 8. Metaph. cap. 3. ubi videtur dicere, quod sicut ex diversitate causarum colligitur diversitas effectus, ita ex opposito, servata identitate causarum servatur identitas effectus.
Si dicas in corruptione fieri dispersionem materiae, ac proinde non servari eamdem materiam. Probat contrarium per instantiam, qua ignis includeretur vitro aut urinali obturato, et converteretur in aerem, et mox per reflexionem radiorum converteretur in ignem, servaretur eadem materia; et idem fit quando aliquod solidum convertitur in aliud corpus solidum, ut lignum in lapidem, quod saepe contingit, manet eadem materia ; ergo dispersio ejus non semper contingit, et redit argumentum sicut prius.
Dices quod intelligi debet Philosophus non solum de identitate materiae et efficientis, sed etiam temporis et aliorum, ut patet 5. Physicorum text. com. 11. et 12. tempus autem simul non potest virtute naturae idem reproduci.
Dices secundo quod Philosophus ex diversitate materiae aut efficientis inferat diversitatem effectus, non tamen ex identitate earum probat, aut intendit identitatem effectus, ut patet ex verbis adductis in littera.
Hanc secundam solutionem non impugnat ex eo argumento quod supra quaest. 1. urget, probando aliquid corruptum vel annihilatum posse produci actione causae primae, quia sicut tempore signato potest illud conservare in esse, ita etiam si desinat in media parte temporis signati, potest illud reproducere pro ultima parte ejusdem temporis, quia neque possibilitas, aut esse rei sic productae dependet a continuatione sui esse pro tempore intermedio antecedente, neque etiam virtus agentis limitatur ad talem modum productionis in illo tempore esse interrupti, quin possit in effectum influere pro prima et ultima parte, non influendo pro tempore intermedio ; eodem ergo modo in natura contingere potest.
Dices, esse diversam influentiam causae in effectum pro diverso tempore.
Contra, quamvis etiam hoc detur juxta sententiam eorum, qui dicunt esse creaturae esse in continuo fluxu, ac proinde conservationem ejus esse diversam actionem a productione, tamen diversitas influxus non variat esse numericum effectus ; ergo, etc,
Deinde probat non esse aliam influentiam, quia sicut manet idem effectus ex dictis, et idem ordo causae secundae ad primam, sic etiam eadem actio seu influentia erit in effectum; ejusdem enim causae in eodem ordine causandi ad eumdem effectum permanentem, et ejusdem non mutati esse eadem erit influentia, quia nulla apparet ex parte causae aut effectus exigentia mutandae influentiae, et cum extrema omnino sunt eadem, idem erit ordo extremorum ad se invicem.
Ultima denique ratio est, quia nulla apparet impossibilitas, ut idem effectus numero manet possibilis, ut reducatur a causa, a qua primo fuit productus, aut ab alia aequivalenti, sicut sic etiam manet possibilis respective ad Deum.