IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Doctor tenet cum sententia tertia posse aliquid idem numero redire per agens naturale ; quod tenet Richard. hic art. 3. quaest. 1. ad 6. Et inclinat D. Thom. ibi art. 1. quaest. 3. dum ait resurrectionem eatenus esse miraculosam, quia dispositio corporis non fit modo naturali virtute seminis ; et disp. 44. q. 1. art. i. quaest. 2. ait per generationem naturalem ideo non redire idem numero, quia non fit ex eadem materia. Videatur Henric. quodl. 11. quaest. 4. et Marsil. hic quaest. ult. art. l.idem docere. Idem tenet Bassol. bic quaest. 2. Tartar. Joannes Andreas, Rada 4. controv. 15. art. 3. et alii Scotistae, hic.
(f) Quantum ad istum articulum, respondeo quod opinio tertia videtur probabilior. Prima enim de reditu omnium est omnino improbabilis, saltem quia est contra fidem: nec pro ea est ratio efficax, quia illa de reditu caeli, et dubium antecedens supponit, et dubia est illatio.
Secunda opinio non probat sufficienter impossibilitatem reditus cujuscumque per naturam;et ideo potest teneri tertia, quia non apparet quare non possit natura aliquid idem numero reducere. Si enim ubi est continua notio agentis naturalis respectu producti, sicut est in Sole respectu radii, si ponatur in primo instanti producere radium, et in tempore habito conservare in ultimo instanti, puta B, erit ibi idem radius, cum non dependeat illa identitas radii in secundo instanti ad seipsum in primo instanti, vel ab existentia ejus in tempore intermedio, quia sine illa existentia posset idem numero fuisse productum in eodem instanti: sequitur ergo, quod illo esse intermedio destructo, posset idem esse in utroque extremo, et licet in aliis agentibus,ubi diceretur agens nihil agere post primum instans, esset evasio quantum ad illud respectu proximi agentis, tamen argumentum manet idem respectu remoti agentis, a quo continue dependet effectus, et in isto effectu dependente a proximo agente immediate concluditur propositum.