IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Quantum ad istum articulum, etc. Conclusio Doctoris est, quod opinio jam praemissa videatur probabilior: Respondeo, inquit, quod opinio videtur probabilior, etc. Primam de circulatione, quam superius impugnavit, dicit esse contra fidem et improbabilem. Secundam vero non sufficienter ostendere impossibilitatem : Et ideo, inquit potest teneri tertia, quia non apparet repugnantia, cur natura non possit aliquid idem numero reducere: non tenet ergo hanc conclusionem universaliter, sed quoad aliquid particulare, ut quandocumque effectus dependet a continuo influxu causae proximae et creatae, ut radius a Sole: et applicat rationem jam praemissam. Sicut enim recte sequitur quod Deus potest idem numero reducere post esse interruptum, quia neque effectus dependet a seipso, ut continuatur tempore antecedenti in esse,vel toto tempore, v. g. una hora, et esse ejus in ultima parte temporis non dependet a se, ut fuit tempore antecedenti, ita si deficiat illo tempore, potest a Deo reparari pro ultima parte horae, sic etiam radius ut continuatur in esse a Sole per tempus signatum, ut est in ultima parte temporis, non dependet a se ipso, ut fuit in priori parte ; ergo si decidat, potest eadem virtute Solis reparari, ita ut non sit impossibilitas, quidquid sit de aliis effectibus, qui non dependent in conservari a suis causis, quia in his, inquit, posset esse evasio, quia nimirum diceretur non extendi virtutem causae ad illos effectus, nisi tantum, quando primo fiunt, ut universim docent quidam de causis naturalibus, quantum ad reparationem effectus corrupti. Ex his sequitur non recte quosdam adducere Doctorem tanquam primarium assertorem hujus sententiae, quam ipse tantum ex aliis refert, ut probabiliorem, ex ea solum ratione, quod non appareat repugnantia. Deinde, Doctor agit de possibilitate tantum, non vero de eventu, an ita contingat de facto, quia in aliquibus secundariis entibus id contingere probabo ; de primariis autem, quae per emanationem non resultant, sed per actionem immediate producuntur, non solum incertum est de facte eadem redire, sed verius est actione creaturae non redire secundum legem ordinariam, quamvis nihil repugnat, quin sic redire possint, quantum est ex parte causarum proximarum ab intrinseco, et ex parte effectus, ut ipsis possibilis est, licet sit repugnantia ab extrinseco.
Probatur ergo haec sententia quantum ad possibilitatem illam, et confirmatur ratio Doctoris. Dignificanda est natura et virtus causarum naturalium in iis, quae non repugnant ; sed non repugnat effectum contineri in virtute causae naturalis sine limitatione hac, ita etiam ut extendatur ad effectum, qui desiit; neque etiam ex repugnantia ex parte effectus, sed major perfectio eum sic comprehendi in virtute illa suae causae sine limitatione: ergo sic includitur. Major patet, quia sic magis participat ens creatum perfectionem sui creatoris, et haec magis manifestatur, quo magis communicatur, et relucet in creaturis, et possibilitas creaturae sic magis reducitur ad actum ; ergo non est subtrahenda naturae perfectio, quae ipsi non repugnat. Patet consequentia, quia subtraheretur, vel ex defectu causae non potentis communicare, aut non volentis. Nec primum dici potest, quia inferret defectum in virtute; neque secundum, quia inferret defectum in voluntate, et quasi individuam. Deinde neutrum consistere potest, quia virtus causarum vel est sua substantia, vel proprietas inseparabilis, quarum neutra mutari potest.
Probatur ergo minor principalis quoad primum disjunctum. Haec continentia non extraheret causam secundam extra perfectionem causae creatae et subordinatae ad primam causam in esse et operari essentialiter respective ad effectum secundo producibilem, sicut se habet ad effectum primo producibilem ; ergo non superaddit perfectionem repugnantem causae creatae. Probatur consequentia, quia ideo superadderet talem gradum excedentis perfectionis, quia variaret aliquem gradum entitatis aut modum operandi essentialem et convenientem praecise causae creatae ex suo genere. Sed neutrum horum est verum, quia causa creata, ut dixi, ageret cum subordinatione ad primam causam ; ageret dependenter a materia, ageret supposita applicatione necessaria, ageret eodem modo ad secundam productionem sicut ad primam ; ergo talis gradus virtutis activae nihil superaddit repugnans tali causae
Probatur eadem minor quoad secundum disjunctum ; effectus idem secundo productus, postquam desiit, non est alterius entitatis aut perfectionis a seipso, ut primo fuit productus ; ergo non derogat ejus perfectioni, ut attingatur virtute ejusdem causae a qua primo fuit productus ; neque consequenter habet aliquem gradum entis diversum, aut existentiae, per quem exigeret solum reproduci a supeoriori causa in perfectione ; ergo ex parte effectus nequit fundari repugnantia praetensa. Deinde sicut effectus in se est idem invariatus, ita etiam dicit eamdem possibilitatem ad esse ex natura sua, et respective ad causas essendi ; magis autem erit possibilis respective ad causas extensive, quo plures habet causas, ex quibus potest recipere esse; ergo etiam possibilitas ejusdem respective ad causas creatas superaddit illi gradum possibilitatis diversum (loquor de extrinseca, et in rdine ad causas) ab eo gradu, quem habet praecise ad causam primam solam, ut haec agit per modum causae totalis et particularis, quia sic magis dicit ordinem ad actum essendi, quo plures causas potest habere, per quas reduci potest ad actum, ac proinde possibilitas ejus extrinseca et extensiva erit major.
Secundo ad idem : Ens creatum dividitur in ens possibile, et ens in actu, tanquam in membra adaequata, seu in ens in potentia, et ens extra causas ; ergo quando desinit esse in actu, per negationem essendi, transfertur ad statum absolutum entis possibilis. Inter haec enim quae dividuntur per membra contradictionis, non est dare medium, neque unum communicat alteri ; ergo quando corrumpitur actus existendi, succedit negatio existendi in eodem subjecto invariato quoad se, et qua indifferens est ad negationem actus, et ad actum ipsum, v. g. Petrus ut est indifferens ad utrumque ; ergo manet sub eodem gradu possibilitatis, sub quo fuit ante productionem. Sed gradus ille possibilitatis subordinatur non solum causae primae, sed etiam secundae ; ergo etiam corruptum ut transfertur ad esse in potentia seu possibile, perinde subordinatur causae creatae, sicut prius ; ergo et potest reduci ad actum per causam creatam, quantum est ex parte causae et ex parte effectus.
Dices negationem succedentem actui esse alterius rationis a negatione antecedente actum existendi, et proinde constituere diversam impotentiam.
Contra, haec responsio impugnata est, quaestione prima hujus distinctionis, adversus Durandum, et rejicitur ab omnibus communiter, ut ex ea praefatus auctor conatur sustinere, neque per divinam potentiam posse idem corruptum numero redire. Et sic argumentor : Potentia passiva dicit duo, nempe capacitatem ex parte materiae, et negationem actus ; subjectum autem aut materia (quod est idem in proposito) qua dicit capacitatem separabilem ab actu, est indifferens ad actum ipsum et negationem actus) unde ex se non variatur ut prior secundum conceptum essentialem, aut proprietatis necessariae, qualis est ejus capacitas, sive subsit negationi, sive actui, quibus naturae prioritate supponitur, quia negatio est affirmationis ab aliquo ; affirmatio est positio actus tollens negationem, quae praefuit in aliquo, seu privationem.
Quibus positis, sic argumentor : Negatio ex praecisa ratione negationis nihil dicit praeter absentiam seu privationem actus ; ergo ex natura sua non variat subjectum aut capacitatem ejus in ordine ad actura, si aliunde mutetur. Sed in proposito non variatur individuum, quod corrumpitur, nisi tantum quoad ipsam negationem, quae privat actu praehabito existentiae, non autem privat conceptu aliquo essentiali aut proprietali, neque consequenter capacitate, quam habet ad existendum, sive in ordine ad se, sive in ordine ad causas ; ergo non privat effectum aliqua possibilitate magis quam negatio, quae est terminus a quo productionis, seu quae praefuit productioni ; sed illa non privat possibilitate essendi per causam creatam, ergo neque haec. Patet prima consequentia, quia idem est terminus mutationum oppositarum, servata proportione oppositionis, quia terminus ad quem productionis est terminus a quo corruptionis ; et terminus a quo productionis est terminus ad quem corruptionis. Deinde, negatio succedens corruptioni opponitur praecise actui existendi, et non possibilitati ad existendum, ergo non privat possibilitate ulla ex parte effectus passiva, quia alias privaret aliquo gradu entitatis ; ergo minus privat causam creatam, cui illa possibilitas subordinatur, virtute productiva effectus.
Deinde si privaret possibilitate aliqua effectum, privaret possibilitate absoluta respective ad omnem causam, etiam primam, quod est falsum. Probatur sequela, quia negatio illa in esse negationis eatenus privat possibilitate essendi effectum respective ad causam potentem dare esse, quatenus ponit aliquid primo repugnans affirmationi, cui primo opponitur, et formaliter, secundario, et ex consequenti tollit possibilitatem effectus respective ad causam efficientem. Sed omnis repugnantia fundata in negatione respective ad affirmationem, sicut est formalis, et contradictoria, seu privativa, est absoluta repugnantia formalis, et sicut tollit possibilitatem intrinsecam affirmationis absolute et sine limitatione, ita etiam extrinsecam respective ad omnem causam ; ergo etiam respective ad primam causam, quod falsum est.
Dices repugnantiam non provenire ex negatione, quae succedit ad esse corrupti, sed ex aliquo impedimento adjuncto.
Contra, illud impedimentum non est ex parte subjecti negationis, v. g. individui, quod est corruptum, quia manet idem invariatum, quantum ad omnem conceptum suum substantialem et proprietatem. Eodem modo definitur, ponitur in Praedicamento, cadit sub scientia, neque ex mutatione privativa, qua privatur actu existendi, accedit ei aliquod positivum, quod esset impedimentum intrinsecum, quia illa mutatio neque est productiva, neque ad alium terminum ad quem,nisi ad solam negationem et privationem actus existendi cui succedit negatio ipsa. Ergo illud impe--dimentum, si est aliquod positivum, nequit inesse per actionem corruptivam, sed neque ex natura ipsius entis corrupti specificative; quidquid enim sic convenit, est necessario sequens et invariabile, neque ex actione alterius causae inest, quia nulla causa agit ad illud individuum, nisi productiva et corruptiva. Ex productiva nequit esse, tum quia dans esse non dat impotentiam essendi,tum quia corruptio tollit quidquid effectui communicatur per causam productivam et ipsam productionem. Non est per corruptivam, ut jam est probatum, neque alia causa imaginari potest, per quam insit tale impedimentum intrinsecum, quia omnis alia causa, quae non agit ad esse effectus, supponit ipsum esse effectus, qua nata est ageread aliquid posterius esse, quod etiam destruitur, destructo ipso esse. Ex quibus a primo ad ultimum sequitur illud impedimentum, quo impediretur causa creata ad reproductionem ejusdem numero effectus jam corrupti, nullum esse.
Sed nequit illa negatio connotare impedimentum, aut illud inferre ex parte causae creatae, cujus virtus activa manet eadem invariata, et in nullo gradu patitur privationem ejus ex desitione effectus sui aut alterius causae; tum quia est potentia inseparabilis a causa et invariabilis; tum quia est prior ipso effectu essentialiter, sive ut effectus producitur, vel corrumpitur, sive ut est etiam corruptum. Ponamus ergo omnia requisita ad productionem illius effectus conjungi causae, stat potentia proxima ex parte causae, et possibilitas proxima ex parte effectus, ut respicit causam, quantum est ab intrinseco ; ergo et possibilitas ipsius effectus producendi a causa, quantum est ex parte utriusque, hoc est, quod nullum sit impedimentum ab intrinseco ex parte alterutrius.
Tertio applicando utramque rationem praemissam, simul cum ea quam praemisit Doctor, in specie probatur intentum destruendo fundamentum oppositae sententiae, quo statuitur haec impossibilitas seu impedimentum. In primis D. Thomas 4. contra Gentes cap. 81. assignat hanc rationem, quod nempe natura non possit operari nisi per aliquam formam, quae dum corrupta est, nequit esse principium operandi. Sed haec ratio tantum probat, (ut ibidem advertit Ferrariensis,) nihil posse producere seipsum, quod in dubium non vertitur: vel si ratio extendatur ad causam proximam quae corrupta est, verum etiam est naturam nihil producere, nisi per causas existentes in se, vel saltem in sua virtute, ut excludamus vulgarem illam quaestionem de accidente, an possit producere substantiam in virtute substantiae; sed hinc non sequitur, quin eadem causa manens possit producere effectum corruptum, quem alias produxit, vel alia quaecumque ei quoad hoc aequivalens, et quae alias posset producere eumdem effectum primo.
Alia ratio assignatur, et haec est magis vulgaris, nempe unum numero effectum vindicare sibi unam numero actionem, et unam numero causam secundam, ita ut nec ab alio numero agente, aut alia numero actione produci possit: hanc autem numero actionem naturaliter non posse redire, ergo nec idem numero effectus redire potest, quia in entitate sua numerica dependet ab eadem numero actione a qua fuit productus.
Contra, haec ratio valde difficilis est, neque admittenda, quia ut incipiam primum a conclusione, quae reddit causam totius discursus, nempe quod eadem numero actio per se faciat ad unitatem numericam effectus, est falsum, et contra veram Philosophiam, quia ut dicitur, actio est singularium, non solum ex parte principii, sed etiam termini, ita ut nullius sit actio, nisi quod supponitur singulare, quia neque terminare actionem potest natura, nisi ut est in individuo, neque etiam elicere, ergo actio advenit individuo, et non supponitur ad ejus unitatem tanquam constitutivum ejus, vel aliquid per se antecedens ad unitatem numericam, ut requisitum, alias nullum esset individuum nisi existens. Et magis sequenda esset illa sententia (quae communiter rejicitur ex regulis et serie Praedicamentorum) quae constituit existentiam, principium formale individuationis, quae ex hac sententia sequitur, quia actio non facit ad unitatem numericam individui, nisi in quantum dat esse seu existentiam: ergo unitas illa ab existentia sumenda esset primo, quia unitas numerica est entis in ordine ad se, et non ad causas extrinsecas, et non solum sumitur a causis formalibus essendi, vel in parte, ut a materia, ut dicit D. Thomasin corporeis, vel ab ipsa essentia in spiritualibus, vel praecise ab ipsa entitate, quae intrinsece et per se est singularis a parte rei, ut dicunt alii ; vel certe ab ultimo gradu reaiitatis, ut nos cum Doctore tenemus, quibus non est jam vacandum, sed supponenda principia communia, et secundum ea discurrendum ad propositum.
Haec ergo numero actio facit per se ad unitatem numericam individui, vel in esse entis per se, et Praedieamentalis, vel in effectus. Si tantum in effectus sic determinate producti, ut sit formaliter hic numero effectus formaliter in esse hujus effectus per hanc numero actionem ; loquendo praecise de ipso in ratione effectus formaliter, et hujus effectus, ut recipit esse per hanc actionem, vera est propositio. Sed non respondet ad propositum, quia non quaeritur ad scopum difficultatis, an haec numero actio redire possit virtute causae naturalis, et consequenter effectus, ut per hanc numero actionem dumtaxat est, sed an individuum substratum huic actioni possit saltem per aliam numero actionem redire virtute naturae, et saltem virtute alterius causae, quae ipsum primo potuit producere: et licet non esset idem numero in ratione hujus effectus per hanc numero actionem, quae in re posita est, esset tamen idem ens numero, per aliam numero, quod fieri posse mox probabimus.
Si autem dicatur hanc numero actionem facere per se ad unitatem individui in esse entis, propositio est falsa in Philosophia) tum quia individuatio supponitur ad actionem et existentiam ; tum quia perinde Petrus sive existat, sive non existat, ponitur per se in Praedicamento ; tum quia propositiones necessariae, scientificae, et universales et aeternae veritatis perinde distribuunt pro individuis existentibus, et non existentibus ; alias certe non essent aeternae veritatis et necessariae, et scientificae, sed mere contingentes, ut distribuunt pro suppositis seu individuis ; tum quia qui concipit Antichristum, aut aliud individuum non existens, concipit vere aliquod individuum et constitutum complete in esse individui, et quod non potest praedicari de pluribus, sed de uno solo, concipit autem non in ordine ad existentiam in actu, aut actionem hanc numero: ergo neque existentia, minus autem actio facit ad unitatem numericam effectus in esse entis praedieamentalis, et consequenter principium hoc, in quo caetera illius responsionis fundantur, non ostendit repugnantiam.
Ex cujus suppositione argumentor ad destructionem antecedentis, quod est hunc numero effectum exigere hanc numero causam, ideo hic numero effectus exigit hanc numero causam, hanc numero actionem, quia per se faciunt ad unitatem numericam effectus ex ratione assignata, sed unitas numerica effectus, invariata in se, perinde manet respective ad quamcumque causam potentem producere effectum, et ad quamlibet productionem, per quam natus est idem numero effectus produci; ergo etiam causa prima neque se sola, neque per aliam productionem numero, aut specie diversam potest eumdem effectum primo producere, aut corruptum reproducere, etiam supernaturaliter, quia si non manet ex his principiis eadem numero causa, idem numero effectus, nec manebit unitas numerica effectus ; ergo, etc. Sed consequens est falsum, etiam secundum opinantes; ergo et antecedens, quia ex vero nil nisi verum deducitur.
Praeterea, idem antecedens impugnatur absolute in se, et negatur communiter ab omnibus, qui tenent a causa prima determinari causam secundam ad individuum effectus ; idem numero effectus potest produci diversis actionibus in specie, ut per creationem, per generationem, per motum, per mutationem instantaneam, per motum tardum ex remissione virtutis in agente vel libertate, et per motum celerem, ut si est a fortiori virtute in duplo ; per generationem univocam, et aequivocam, ut rana: idem ubi per motum circularem et obliquum, ut superius in prima quaestione probatum est contra Durandum ; ergo non exigit hanc numero actionem ; ergo neque etiam hanc numero causam.
Deinde, idem quod producitur ab una causa, potest ab alia ejusdem virtutis et efficaciae, et caeteris concurrentibus produci, saltem diversa numero actione, vel certe eadem. Si loquamur de actione pro re acta, pote3t etiam a causa perfectionis virtutis et eminentioris, quia nulla ratio in oppositum praeter jam impugnatam assignari potest ; tum etiam quia secundum Philosophum, non est ordo per se, et essentialis inter individua sicut inter species: esset autem hoc falsum, si unum individuum ita per se supponeret aliud in esse causae, ut a nulla alia creata produci posset. Praeterea,sicut natura ipsa, v. g. in causis univocis, est principium agendi et terminandi actionem, quae indifferenter respicit omnia individua participantia eamdem naturam, ita non constituit hoc individuum causae determinate in ordine ad determinata individua, et non in ordine ad alia ejusdem rationis et perfectionis. Unde quod in re est causa univoca effectus, posset in alio rerum, et causandi ordine esse causa suae causae, si praeexisteret, et applicaretur ad ejus productionem, ut Abraham posset esse sic in alio ordine filius Isaac, ut optime Doctor in 2 distinct. 20. quaest. 2. Ratio autem hujus est, quia inter individua ejusdem speciei non est ordo essentialis,
quia uniformiter participant naturam ; ita etiam indifferenter se mutuo respiciunt, et non determinate per se ex necessitate essendi, licet contingenter unum sit ab alio hic et nunc. Ex quibus sequitur impotentiam reducendi eumdem effectum a natura, non fundari in ratione jam assignata, neque per eam probari repugnantiam.
Quarto impugnatur fundamentum hujus repugnantiae, ut ab aliis assignatur in hoc quod naturalis ordo, qui servatur in agentibus naturalibus, id postulet. Haec enim licet ex se habeant virtutem indifferentem, et quasi generalem ad plural individua ejusdem speciei producenda, in usu tamen et exercitio ipsa natura semper determinata est ad producenda individua numero distincta. Hoc ordine supposito bene infertur quod natura non sit nata agere ad idem. Hic modus placet Suario in 3. part. tom. 2. disput. 44. sed. 6. et eum sequitur Aegidius, eum citans g 5. num. 33. et 37. Fundamentum ejus adducitur, quia id consentaneum est naturae, et ideo Deus juxta hunc ordinem naturae creat animas rationales diversas, et non eamdem infundit diversis corpori bus, et a posteriori probatur ex eo quod natura id quod semper agit, ex se habeat quod illud agat, sed semper producit in rectum producendo secundum diversos effectus: ergo. Probat praeterea ratione evidenti naturali Aegidius Lusitan. n. 38. Reducitur ratio ad hoc quod nihil potest esse simul in actu et potentia, ex 9. Met. ergo quando jam effectus semel productus est, et fit in actu, non est amplius in potentia aut virtute activa causae creatae. Contra, hic modus non subsistit, et ut incipiamus a ratione hac ultima, quam demonstrativam dicit ille auctor. In primis aequivocat de potentia, ut dicitur effectus esse in potentia, nam vel intelligitur de potentia, quam nos communiter dicimus objectivam, et quae opponitur actui existendi, de qua etiam loquitur Philosophus, et sic est ipsa possibilitas effectus cum carentia actus existendi cui succedit ipse actus existendi per productionem rei tanquam habitus seu affirmatio opposita illi negationi aut privationi, qualem volueris esse, et sic verum est nihil esse simul in potentia et actu, neque esse posse per divinam potentiam ; ergo si destruitur virtus causae productivae, posito effectu in actu, sequitur etiam destrui potentiam causae primae et non solius creatae ; quod negat praefatus auctor cura communi. Non recte ergo, sed secundum aequivocationem arguitur ex oppositione actus et potentiae primo sumptae ad oppositionem actus et potentiae secundo modo sumptae, quia primo modo sumpta est possibilitas, aut potentia passiva entis, cum carentia actus ? Secundo modo sumpta est ipsa virtus activa causae, quae eadem semper manet, sive producat effectum, sive non, et nullum ex productione dispendium aut diminutionem patitur ; imo recte ex illo principio infertur oppositum, quia ens in potentia, et ens in actu opponuntur contradictorie aut privative ; ergo alterum necessario inest; ergo quando destruitur actus per corruptionem, succedit negatio actus, et sic redditur sicut prius ens in potentia ; ergo respective ad causas priores productivas ejus naturaliter, et quarum virtus ex productione non mutatur, possibilis est. Quod argumentum supra deduximus.
Deinde, virtus activa indifferens causae creatae et universalis, neque de se limitata ad ullum effectum in numero, nequit in usu et exercitio seipsam primo determinare ad hoc individuum magis quam ad aliud ; ergo ratio assignata est falsa. Probatur antecedens, illa indifferentia est potentia passiva, quae necessario per aliud, nempe per extrinsecum reduci debet ad actum, sicut patet universaliter in reliquis similibus. Quod vero sit potentia passiva, probatur, quia virtus causae naturalis indifferens ad infinitos effectus in numero ejusdem speciei et perfectionis de se non respicit unum magis quam aliud individuum effectus; neque potest producere simul totam latitudinem effectum, quia materia non est capax, neque ex parte effectuum est aliqua determinatio in uno ad esse et produci, ut simul respiciunt virtutem causae ; ergo debet haec determinatio provenire ab extrinseco, et non ex natura causae creatae indifferentis. Declaratur exemplo, quando effectus est indivisibilis, ita ut a pluribus causis ejusdem ordinis et perfectionis nequeat simul produci, si applicentur eidem materiae duae causae totales, non potest effectus produci ab una magis quam ab altera, nisi determinetur altera ad effectum per aliud extrinsecum, quia nequit agere una nisi secundum extremum virium, cum sit naturalis, et sic produceret totum effectum, qui nequit partialiter attingi ; eodem modo produceret altera, quod repugnat, quia effectus non est capax duplicis productionis totalis, vel utraque produceret diversam formam, quarum non est capax materia.
Vel ponamus aliud exemplum, quod negari potest, grave movet deorsum naturaliter ; in bilance ponantur duae librae ejusdem metalli et ponderis, neutrum trahit lancem deorsum, quia non est major ratio, cur unum magis quam aliud, et utrumque se mutuo adaequant. Ita in proposito,virtus causae naturalis positis caeteris indifferenter, ita est indifferens ad individua ejusdem perfectionis, et formas . ergo nequit habere usum et exercitium illius virtutis in ordine ad unum determ natum, nisi aliunde accedat determinatio ; ergo non extrinseca virtute causa naturalis indifferens hoc modo potest se determinare, quia illa est differentia causae liberae, quod ab intrinseco habeat aliquam determinationem, quam non habet causa naturalis indifferens virtute, quae simul nequit transire in totam latitudinem effectuum; neque in hunc magis quam alium similem, quia nulla est determinatio virtutis ab intrinseco ad unum magis quam ad alterum: neque ad utrumque simul potest ob repugnantiam eorum ad tertium, nempe ad materiam, quae per unum actuatur complete, et utrumque aequaliter respicit ; ergo ordo ille agendi ad diversa non fundatur in virtute causae creatae, ut comparatur ad effectus indifferentes, seu ad quod est indifferens ; et jam probatum est inter illos effectus spectata virtute praecisa causae connumerari illud quod est corruptum, et jam existit in potentia sicut antea fuit, in potentia, inquam, causae. Unde colligitur hunc ordinem causandi falso attribui naturae ut consideratur ab intrinseco, et ut distinguitur ab auctore naturae, et ejus speciali dispositione et . influxu, quia sic nullus ordo convenit naturae, qua activa est ad sui perfectionem, nisi ille qui fundatur in virtute causarum naturalium ; hic ordo non ita fundatur, ut probatum est, ergo, etc.
Praeterea, hic modus dicendi non admitteretur a Philosopho, neque ex principiis ejus deduci potest, quia in primis nullum ordinem per se admittit ipse in individuis ejusdem speciei, sed tantum contingentem, et ab extrinseco ; quod non esset verum, si natura in exercitio determinaretur ad unum effectum in numero, modo dicto, quia licet unum individuum non supponeret aliud, ut causam priorem sui, tamen supponeret alium in ratione effectus prioris, ex subordinato modo agendi causae prioris. Deinde, Philosophus ex eo quod causa prima per ipsum agit naturaliter seu necessario, proinde uniformitatem motus, et perpetuitatem in ipsam reducit ; unde etiam differentiam motus, et contingentiam (ex quibus est differentiam et contingentia effectuum inferiorum juxta eumdem) reducit in causas inferiores et differentes hic et nunc in diverso concursu et situ concurrentes. Eodem etiam consequenter modo admitteret causam naturalem ex se quidem idem agere, et uniformiter, sed differentiam effectuum reduceret ad alias simul concurrentes hic et nunc, et nullo niodo in diversum modum et determinationem ipsius causae in agendo, qui ordo ex principiis ejus non subsistit.
Deinde, non valet consequentia praetensa, nempe naturales causae de facto agunt in directum per differentes effectus, et hoc convenit naturae ; ergo ab intrinseco modo dicto. Haec, inquam, consequentia non valet, quia per se convenit naturae, quidquid ei competit ex Auctore naturae, et dispositione ejus, ex qua dispositione est ordo ipse rerum, et applicatio causarum in ordine ad hos aut illos effectus, in individuo magis quam ad alios; nam sicut motus caelorum et applicatio ordinata causarum generalium juxta Cursum praescriptum, est ab auctore naturae, ex quibus desumitur diversitas effectuum in specie hic et nunc producta in exercitio, ita etiam individuorum ordo ab eodem auctore est. Unde, instantia illa de diversis animabus confirmat propositum, quia eamdem animam infundi diversis corporibus non compatitur cum fine creationis, ad effectum praedestinationis et praemii, et meriti aut demeriti, et paenae, et statutum terminum utriusque ; inde ergo est quod eadem anima non infundatur pluribus corporibus, non vero ob exigentiam naturae ab intrinseco, quia eamdem animam unire corpori perinde faceret ad perfectionem universi et naturae hic et nunc, quantum ex hoc individuo particulari posset redundare, ,quam animam novam infundere. Recurrendum ergo est ad dispositionem auctoris naturae, et non ad naturas particularium causarum, quando differentia effectus ex iis non colligitur, atque id faciendum est in omni casu, in quo deficit virtus causae, aut determinatio et applicatio sufficiens ab intrinseco a perfectione et differentia, et determinatione effectus. Ex his patet solutio illius rationis a posteriori, quam assignat praefatus auctor, in eo quod illud quod semper facit natura, ex se faciat, vel habeat id facere. Verum est si intelligatur de iis, quae ab intrinseco conveniunt naturae, ut causam naturalem univocam producere sibi semper simile, non tamen quod producat hoc individuum magis quam aliud, quia finis actionis est propagare speciem in aliquo individuo, quod sit hoc individuum magis quam aliud ; neque ex fine, neque ex virtute agentis colligitur, sed ex sola applicatione causae superioris, quae sicut virtutem dedit causandi, sic etiam supplet ejus defectum in exercitio respective ad effectus quos vult, applicando illam virtutem, ut postea videbimus.
Quinto destruitur ratio aliorum, qua conantur hanc repugnantiam reducere ad circumstantias, quae ita determinant ad hunc numero effectum, ut impossibile sit produci aliud individuum in his circumstantiis. Haec ratio patitur plures difficultates in causis liberis, quam hic ex professo impugnare non expedit nisi tantum ut facit ad institutum. Res ipsa indifferens est ad quascumque circumstantias loci, temporis etc. quia potest existere, imo de facto existit in variis circumstantiis, et diversis ab iis, in quibus producta est ; ergo potuit aut potest in iis produci primo, et consequenter corrupta reproduci. Probatur consequentia, quia quibuscumque circumstantiis non repugnat esse effectus, non repugnat ejus produci aut fieri, si causae per se applicentur: ergo in omnibus circumstantiis, in quibus potest esse effectus, potest ex natura effectus produci in iisdem, si alias non sit.
Antecedens probatur, quia fieri effectus nihil dicit praeter negationem, quae est terminus a quo distinctus ab ipso esse effectus ; sed negatio illa non repugnat circumstantiis ullis ex se, quia sicut terminus ad quem, seu ipse effectus potest esse variis circumstantiis, in iisdem potest non esse, cum de se non dicat necessario esse; ergo et ejus negatio potest esse in iis circumstantiis, vel non repugnat eam esse ; ergo nullae circumstantiae ex his, in quibus potest esse effectus, vel est de facto, dicit necessariam connexionem cum effectu aut existentia ejus ex natura sua, neque cum negatione etiam essendi ejus, sed alterutri conjungi potest: ergo productio effectus in illis circumstantiis est indifferens, ita ut in singulis possit esse vel non esse. Patet consequentia, quia repugnantia aut necessaria connexio circumstantiarum cum productione effectus oritur ex connexione determinata, aut repugnantia circumstantiarum ad alterum terminum productionis, cum productio ex se non fundet hanc connexionem aut repugnantiam, nisi ratione alicujus termini, scilicet a quo vel ad quem ipsius productionis. Sed hoc instans, v. g. temporis, tam capax est termini, quam non esse termini seu effectus, ergo tam capax est productionis, quam ipsius termini producti seu esse ejus. Probatur consequentia, quia hoc instans, ut est coexistens termino intrinsece aut extrinsece, non supponit determinate esse termini pro tempore antecedente, neque supponit non esse termini pro tempore antecedente determinate, quia sive praecesserit esse ejus, sive non esse determinate, non facit ad coexistentiam praedictam, quae fundatur in ipsa indistantia, tam instantis quam rei quoad existentiam simultaneam et existentiam instantis: seu coexistentiam nequit mensurare esse effectus, nisi praecise, prout concipitur esse coexistens, et haec coexistentia potest esse, sive praecesserit esse rei, sive non praecesserit pro tempore antecedenti. Et sicut se habet ipsa.res indifferenter quoad esse vel non esse in tempore antecedenti, ita etiam ejus coexistentia ad hoc instans se habet indifferenter quoad coexistentiam, seu non coexistentiam tempori antecedenti instans; quod tempus sicut est instanti extrinsecum, ut comparatur praecise ad esse rei in ipso instanti, et extrinsecum etiam rei tanquam diversa mensura, ita etiam non facit ad coexistentiam rei ad instans, neque instantis ad rem ipsam ; ergo quamvis praecesserit non esse rei pro tempore antecedenti, potest res esse in instanti sequenti, et res aliter se habere ad instans, quam se habuit ad tempus antecedens ; ergo produci in tali instanti primo potuit, vel certe alias productum continuari, et consequenter non habet tale instans determinatam connexionem cum ipsa re in individuo, quin possit in eo esse vel non esse, produci vel non produci ; produci primo, vel alias productum continuari in esse, vel corrumpi.
Confirmatur, inceptio vel desitio rei sunt mutationes oppositae ; ergo pro quocumque tempore aut mensura potest esse una, potest etiam esse altera ex regula oppositionis: intelligo sic, quod pro illo instanti, pro quo potest esse corruptio rei, quod prima productio ejus potuit etiam fuisse pro illo instanti, si pro illo tum primo applicarentur causae ejus productivae ; sed ens corruptibile potest pro omni mensura, pro quo est corruptibile, corrumpi primo, ergo etiam pro quolibet tali potuit fuisse prima ejus productio ; et sicut corruptio non vindicat sibi per se et necessario aliquod instans determinatum , ita neque productio. Deinde, continuatio rei in esse aequivalet ejus productioni ; ex vi enim productionis non habet res quod sit pro alia mensura, sed ex conservati one; ergo sicut conservatio, quae potest esse et non esse pro omni determinata mensura sequenti, non vindicat sibi aliquod determinatum tempus, ita neque prima productio, neque ulla potest ratio esse opposita.
Hoc argumentum perinde probat de singulis aliis circumstantiis permanenti bus, in quibus potest esse et non esse effectus, produci vel non produci, vel diversus numero produci, imo etiam de tota collectione simul, quia sicut quaelilibet circumstantia est diversi ordinis et generis, et etiam causalitatis ab alia, si quam habet, ita nihil alteri superaddit in proprio genere alterius, neque consequenter alteri conjuncta acquirit majorem determinationem, quam illam, quam ex se habet, neque inducere potest etiam agenti in effectis naturalibus, in quibus omnes circumstantiae, quae non habent rationem causae aut conditionis, sunt concomitantes. Si autem habent rationem causae aut conditionis, illa est indifferens ad quemcumque effectum ejusdem ordinis et perfectionis in specie, sicut et virtus ipsa causae ex se est ita indifferens, ut concedit haec sententia, ac proinde recurrit ad circumstantias.
Vis hujus argumenti consistit in hoc, quod nulla circumstantia dicat determinatam connexionem cum esse hujus effectus, neque cum non esse ejus, aut cum non esse aliorum effectuum similium, quia tam hic effectus quam alii possunt non esse in iis circumstantiis determinatis, et iis variatis permanere, et omnino non esse in iis circumstantiis. Sed hinc infertur primo quod nullam connexionem necessariam habent cum productione hujus effectus, et probatur illatio, quia ideo haberent connexionem cum productione effectus, quatenus exigerent ipsum esse effectus ex natura sua, et talis connexionis ; hoc non exigunt, quia ad esse et non esse ejus sunt indifferentes, ut probatum est de circumstantia temporis, in quo facilius posset evadi vis argumenti.
Sequitur secundo has circumstantias nullam inferre determinationem agenti, ut in ipsis, hunc tantum numero effectum possit producere, et non alium. Probatur sequela, quia virtus agentis, ut supponit haec sententia, est indifferens, ut producat sibi simile, vel effectum in speciei in quibuscumque circumstantiis, in quibus agere potest, et agit de facto ; ergo non dependet ab his determinatis circumstantiis virtus agentis in specie, tanquam ab aliquibus prioribus, sicut dependet ab approximatione, a concursu aliarum causarum ; ergo quod dependeat ab his quoad hanc numero actionem et effectum, est tantum ex dependentia ipsius actionis, et effectus in numero, quatenus dicit necessarium ordinem ad has numero circumstantias ; sed nulla est talis dependentia, ut probatum est ; ergo neque determinatio praetensa per circumstantias, et consequenter potest effectus produci, corrumpi et reproduci in aliis circumstantiis ; et sicut virtute causae primae id fieri potest, idem etiam contingere potest virtute causae creatae, quantum est ex parte virtutis et effectus.
Sexto, ab aliis assignatur fundamentum hujus repugnantiae, non ex parte causae creatae, neque etiam effectus, sed ab extrinseco, nempe ex determinatione causae primae, cujus est ad individuum hujus effectus determinare ; quae est sententia satis communis nunc dierum in scholis, et quam supponit Doctor in 2. dist. 20. q. 2. et alias saepe, ut in 1. dist 36. et 37. Dato ergo quod causa prima sola determinat ad individuum determinatum effectus, dicitur quod ideo non potest naturaliter redire idem numero effectus, quia determinatio causae primae est ad novos et novos effectus, non autem ad eosdem reproductos. Hanc rationem prae caeteris probabilem existimo, neque sententiae Doctoris repugnat, quia non statuit repugnantiam intrinsecam ex parte causae creatae aut effectus reproducendi ab eadem, si Deus concurreret, sed impedimentum extrinsecum tantum, quatenus effectus ut sit, requirit sui determinationem in causa prima. Non sequitur tamen inde repugnare absolute effectum reproduci a causa creata, quia ad tollendam hanc repugnantiam nihil aliud exigitur, quam ut virtus causae sit completa in suo genere, et includat in se effectum, et applicari possit suppositis requisitis, et concursu primae causae; nam hoc modo dicimus plures effectus esse possibiles causae creatae, qui tamen ab ea nunquam procedent, et nunquam recipient esse, quia non sunt determinati ad essendum per causam primam. Caeterum admittuntur possibiles produci ; ergo eodem modo licet in exercitio non producantur iidem effectus denuo a causis creatis ob rationem praedictam, tamen non sequitur non esse possibiles produci, quia ad possibilitatem sufficit virtus completa in causa, et posse applicari, et non repugnare, effectum esse a causa; quae omnia salvantur,
quamquam in actu non contingat effectum sic produci,aut causam ad ejus productionem applicari.
Diversae igitur sunt hae propositiones : Repugnat effectum reproduci virtute causae creatae, et effectus non reproducilur virtute causae creatae, quia prima statuit repugnantiam ex parte causae, et tollit potentiam activam ejus, et sic est falsa. Secunda vero non tollit possibilitatem causae aut effectus, sed ipsum effectum et exercitium et applicationem, quae quidem possibilia simpliciter sunt, impossibilia tantum secundum quid, et ex suppositione, stante rerum cursu a divina voluntate ordinato, supra quem cursum licet aliquid fieret, esse quidem miraculum, non tamen impossibile.
Hunc modum impugnat Aegidius Lusitanus tanquam improbabilem, quamvis admittat ad individuum actus determinari a causa prima; sed non inde infertur, inquit, intentum, quia unde constat Deum ita determinasse ad novos semper effectus ex mera sua libertate, et non contingere ut ad reproductionem ejusdem quandoque determinet, quia hoc nequit sciri nisi ex revelatione. Si vero dicatur illam determinationem Dei supponere fundamentum ex parte causarum secundarum, quatenus exigant procedere semper in novum effectum, sententia est probabilis, quia statuit primam radicem determinationis in ipsa natura causarum, cui accedit Dei determinatio. Ita ille num. 36. Sed haec non cogunt, quia illud statutum, licet sit liberum,tamen est providentia ejus ordinaria, et magis conveniens naturae ex fine creationis rerum, et mutationis et virtutis causarum. Ex fine quidem creationis, ut ostendatur Dei potentia et sapientia, non solum ex multiplicatione specierum universi, sed unius speciei in pluribus et variis suppositis, ex fine mutationis, quia mundus inferior ad usum hominis creatus consistit in fluxu et successione ; successivum autem non constat iisdem partibus, sed diversis ex fine virtutis et efficaciae causarum, quia raro concurrunt eaedem causae, ut idem efficiens generale in eodem situ et applicatione, aut idem agens particulare, et eadem materia ; hinc est ut non idem sequatur effectus, aut debeat sequi, quamvis id non repugnet, et in casu quo eaedem causae concurrant, aut aliquae aequivalentes ad producendam eamdem formam in specie in eadem materia, in qua fuit corrupta prior forma, non ideo dispositio universalis in casu contingenti praeteriri debet, sed servari ; ideoque non eadem forma numero debet produci, quae fuit corrupta, sed alia nova, licet ex praecisa natura causarum id non oriatur, tanquam ex prima radice, sed ex determinatione auctoris naturae, ex causis vero accessorie, ut huic determinationi subsunt. Ostensum autem est non posse oriri ex natura causarum ; ergo recurrendum est ad aliquam causam hujus ordinis, non ad aliam quam ad primam, a qua est ordo naturae, et omne supplementum, cujus causa in ipsa natura non invenitur.
Ultimo tandem probatur conclusio, quia effectus corruptus potest redire divina virtute ; ergo Deus potest applicare omnem causam per se productivam effectus ; ergo et causam secundam ; sit applicatio miraculosa, non refert; productio erit naturalis, ergo virtute naturae applicatae ad eumdem effectum non repugnat redire eumdem in numero, quia in eo casu non ageret ut instrumentum per potentiam obedientialem, sed ex virtute innata.
Dices applicationem esse supernaturalem .
Contra, etsi applicatio sit supernaturalis in hoc sensu, quia redire eumdem effectum sit supra cursum naturae ordinarium, tamen si sumatur applicatio in ordine ad alias causas concurrentes, ut in ordine ad materiam eamdem, potest mere naturalis esse ; illa ergo supernaturalitas praetensa priori modo est petitio principii. Deinde, ratio ipsa probat, maxime esse naturale agentibus creatis subordinari primae causae, ab eaque applicari posse ad effectus, quos in sua virtute includunt: sed ens illud corruptum includunt causae naturales in sua virtute; ergo applicari possunt a Deo ad ejus productionem.
Dices quod causa, quae produxit illum effectum, jam amisit potentiam respectu ejus. Haec responsio est Fonsecae 8. Mel. c. 5. q. 1. secl. 3. ad 4.Merito eam rejicit Suarez in Metaph. disp. 6. sect. 8. ut non intelligibilem et assertam sine fundamento.
Contra eam superius egimus in primo et secundo argumento, et sic argumentor: Manet eamdem virtus causae in actu primo invariata, sicut ex sua substantia: ergo de se potest terminare dependentiam posterioris, si posterius redire potest, quia neque posteriori repugnat dependere a virtute causae, a qua primum dependebat, neque causae terminare talem dependentiam, quae ante ad ipsam fuit. Posterius illud, est ipsa actio numerica, qua effectus productus est, ut exiit actio a principio activo se ipsa immediate ad illud dependens ; vel est terminus ipsius actionis, sed tam actio quam terminus redire potest respective ad eamdem causam, vel ad aliam ejusdem virtutis ; ergo manet non solum potentia causae in actu primo, sed etiam ut nata est reduci in actum secundum,Deo saltem illam sic applicante. Probatur subsumptum, quia ideo actio redire nequit, quia actioni in specie hoc repugnat,
vel huic actioni in numero. Non primum, quia sic repugnaret redire posse term imum divina virtute per eamdem in specie actionem, quod non admittunt opinantes ; Deus enim potest reparare annihilatum Angelum per creationem de novo, non repugnat actioni redire qua haec numero fuit, loquendo de actione, ut est productio termini, quia sic etiam sequeretur quod Deus non posset hanc numero creationem reducere, in quo tamen nulla potest assignari repugnantia, et praeterea, vel ideo repugnat actionem eamdem redire, qua productio est termini, vel quia transit in terminum, et exit, et quidam dicunt, a virtute activa causae interminum ; sed sic etiam actio Dei exit in terminum a virtute causae, in quo par est actioni causae secundae; vel ideo nequit redire, quia desinit esse per corruptionem, sed et ipse terminus desinit esse per corruptionem,et tamen redire potest, corruptio autem nihil statuit magis repugnans actioni quam termino. Si enim haec actio, per quam producitur terminus, est ipsi connaturalis, qua producibilis est, ita etiam connaturale erit ipsi, qua producibilis est, extremis omnino invariatis; ergo ad eam manet virtus causae in potentia tanquam ad actum secundum, Deo ipsam applicante. Deinde, utraque ratio assignata corruit respective ad aliam actionem, quae nunquam posita est in esse, per quam tamen potest produci effectus, v. g. per generationem univocam et aequivocam, quia si producatur per unam, quare per alteram non possit reproduci, Deo applicante causam? Item, si Deus potest idem reproducere per creationem, quare etiam non posset per generationem naturalem, quae potest haberi virtute causarum naturalium, saltem illarum, quae nunquam transierunt in actum respectu illius termini, nam haec ratio a quibusdam datur, cur Deus possit reducere idem numero, quia potest nempe agere diversis actionibus ad eumdem terminum, quae ratio etiam currit in proposito.
Deinde, non magis destruitur potentia causae efficientis per productionem formae, quam potentia passiva materiae, in qua fuit: sed corrupta forma redit potentia materiae ad statum potentiae naturalis passivae, hoc est, capacitatis naturalis ad illam formam cum privatione ipsius, et non cum negatione repugnante formae, et inseparabili a materia: ergo etiam manet activa causa efficientis. Major cum consequentia probatur, quia potentia naturalis passiva materiae ad formam naturalis ordinis et producibilitatis, et subordinatur potentiae activae causae naturalia, et eodem modo ante formae, et post ejus desitionem ; ergo manet ejus correlativum potentiae activae in natura, etiam post desitionem formae.
Probatur minor, quia capacitas materiae, seu appetitus per se ejus manet, quia est ingenerabilis et incorruptibilis, sicut et ipsa materia ; manet, inquam, respective ad ipsam formam, ita ut rediret eadem forma, eodem modo esset actus per se materiae, et fieret ex utraque idem compositum quod prius, ex partibus per se iisdem, et eodem modo concurrentibus; ergo negatio succedens formae corruptae in materia, est privatio formae, quia alia negatio non est compatibilis, etiam per divinam potentiam cum appetitu naturali materiae. Ex quo facile refutatur responsio Aegidii n. 39. qui dicit corrupta forma manere aptitudinem obedientialem, ut redeat, si hoc intelligat de aptitudine materiae, seu appetitu naturali ejus, est absurdum, sicut aeque absurdum esset dicere, si forma illa rediret, non facere per se compositionem eamdem, actus per se quam primo facit ; ergo respiceret per se materiam, tanquam potentiam per se naturalem, et non solum obedientialem. Si intelligat aptitudinem obedientialem respective ad produci ab agente creato, petit principium, et nihil probat in re ipsa, sed verbis contradicit, dicens negationem, quae sequitur ad corruptionem, esse privationem actus essendi, ac proinde privare possibilitate essendi: negationem vero quae antecedit, esse negationem actus essendi, non privationem.
Hanc Philosophiam non capio, neque ipse eam explicare videtur per aliquam rationem notiorem, sed in hoc modo dicendi tantum inhaerere. Superius egimus de hoc sufficienter ex comparatione adaequata harum negotionum ad ea, ad quae debeant comparari.
Plures aliae probationes afferuntur pro conclusione, quibus omissis, confirmatur ratio contra dictam solutionem: in primis, causa potens producere illam formam corruptam, et non produxit, saltem est in potentia ad eam producendam, quia potentia ejus non fuit unquam reducta ad actum.
Dices fuisse reductam ad actum aequivalenter, quia eo ipso quo effectus ejus fuit positus, jam desiit esse in potentia causae creatae in universum.
Contra, haec responsio saepius confutata est superius. Eam iterum impugno, ut responsio sit vera, debet in omnibus causis creatis verificari respective ad effectus a se productos ; sed hoc est falsum, quia causa creata, a qua producitur effectus, semper dependens ab influxu causae per productionem, non admittit potentiam activam, v. g. radius solaris, actus vitalis, et hujusmodi, non solum est in potentia causae per primam sui productionem, sed etiam quamdiu est in esse. Sed si causa creata, ut vult praefatus auctor, ex sola productione effectus in actu existendi amitteret potentiam activam respectu effectus, hoc esset falsum, imo sequeretur absurdum hoc, nempe repugnare omni causae creatae conservare suum effectum, quia ex negatione potentiae, recte negatur actio et influxus.
Dices aliquas causas habere non solum potentiam productivam, sed etiam conservativam, productivam desinere posita productione ; conservativam posita corruptione effectus.
Contra, eadem ipsa est productiva et conservativa in illis causis, et eadem est actio ex parte causae, et dependentia ex parte effectus, qui non variatur in existentia; ergo per solam productionem non tollitur potentia activa causae. Vel si dicas diversas esse potentias et actiones, non refert ad intentum, quia sequitur virtutem activam causae creatae non deperdi per primam productionem effectus in esse: vel ex eo praecise, quod effectus ponitur in esse, sed per aliam actionem saltem influere posse in effectum, quae aequivalet productioni ejus: ergo, etc.
Confirmatur secundo, posita opinione satis communi, et recepta in schola D. Thomae, nempe Deum non posse se solo producere actum vitalem sine concursu potentiae, sequeretur neque per potentiam absolutam Deum posse producere actum vitalem, si repugnat causae creatae agere ad reproductionem formae jam corruptae. Sequela probatur, quia ex illa opinione nequit reproducere, aut etiam primo producere actum vitalem, nisi per applicationem potentiae vitalis: hanc nequit applicare, quia corrupto actu, non est jam potentia; ergo, etc. Hoc autem videtur absurdum asserere, quod ulla creatura, quae ex se est, aut fuit possibilis, transeat ad statum impossibilis, ita ut amplius non sit creatura, neque subsit divinae omnipotentiae, ex eo tantum quod actum essendi, quem mere contingenter habet, amiserit: neque possit Deus amplius eam reducere ad actum, quia id nihil aliud est quam destruere praedicata essentialia et necessaria ejus, ex mutatione posterioris contingentis, quod inesse potest, et abesse, non destructo priori, quia eadem libertate ego etiam dicere possem id semper contingere, ut non maneat prius idem numero, variato posteriori, non necessario conjuncto. Si enim resolutio difficultatum reducatur ad negationem principiorum, de reliquo nihil erit constitutum.
Tandem probatur idem numero corruptum de facto redire etiam virtute causarum naturalium quia ut supra Doctor quaestione prima in fine, eadem numero maternitas redit in Beatissima Virgine post resurrectionem Filii, quae fuit ante mortem ejus, et sic etiam post resurrectionem erit in aliis: ergo non repugnat idem numero corruptum redire virtute agentis naturalis, si applicetur. Probatur antecedens ex vi actionis qua resurrexit Christus, non potuit resultare maternitas in Beata Virgine, quia haec fundatur in actione generativa, ut procedit a fundamento, in quo est ipsa relatio. Resurrectio Christi non fuit generatio, ne que ad eam habuit ullum concursum Virgo ; ergo maternitas nequit in tali actione fundari, neque ad eam referri, ut conditionem fundandi proximam aut remotam; neque resurrectio potuit ad eam terminari, ut ad terminum immediate producte, aut etiam mediate, ex conditione opposita resurrectioni, quae est actio libera: quam conditionem exigit relatio ex parte termini, nempe ut recipiat esse per generationem praeteritam, quae fundatur, et causa tam proxima quam remota ejus est naturalis. Sed haec maternitas, quae fuit in numero et corrupta, est eadem quae revixit in numero, probatur, quia sequitur ad eamdem numero generationem praeteritam, per quam inest, seu ex virtute terminorum, ut subsunt praecise illi generationi numericae, quae infuit, et non respective ad aliam, quae inesse posset ; ergo sicut illa numero generatio ad hanc numero maternitatem, et non ad aliam referebatur primo, sic etiam illa sola est, quae revixit ex virtute prioris generationis praeteritae, et non alia maternitas, quia videtur repugnare, ut alia maternitas insit virtute praeteritae actionis, quae non infuit alias extremis praeexistentibus ante corruptionem. Eadem ratio potest fieri de entitate compositi, ut est ex causis intrinsecis de proprietatibus Physicis, quae insunt ex pricipiis intrinsecis rei. Et si dicas praecedere necessario miraculum, per quod tam extrema relationis producuntur, quam causae intrinsecae, materia et forma, conjunguntur, et subjectum proprietatis Physicae restituatur, hoc non refert, quia supposito esse, haec naturaliter eadem sequuntur, sicut caecus illuminatus miraculose naturaliter videt, restituta potentia visiva ; ergo etiam praedicta entia naturalia corrupta, naturali virtute proxime reducuntur, quamvis supponunt operationem miraculosam, quae terminatur ad aliud prius naturaliter ipsis. Unde si quoad ea, quae minus intenduntur a natura, maneat possibilitas, eadem in numero corrupta iterum reducendi per causas proximas, si ponantur in esse; a fortiori virtus causarum, ex quibus natura apta est recipere principalem finem et perfectionem suam primariam, minus destruitur per corruptionem perfectionis, quia et hoc facit magis ad perfectionem naturae, et sequitur ex alio, quia perfectiones secundariae ordinantur ad primariam, quae primo intenditur a natura, et frustra maneret possibilitas ad hunc finem,si destruitur ab intrinseco possibilitas,quae alias fuit attingendi finem principalem ab intrinseco per causas in natura. Superest ut respondeamus objectis fundamentis oppositae sententiae, quod melius g sequenti dei, in quo Doctor eadem solvit.