IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit argumenta pro secunda sententia posita num. 6. et explicat graves difficultates Philosophicas de reditione respectu motus potentiae, et de vi consequentiae a permutata proportione, qua saepe utitur Aristot. de quo egit, 1. dist. 36. num. 12. Vide Tartaret. hic.
(g) Ad illa ergo quae sunt pro opinione secunda, et contra illam tertiam per consequens. Ad primum responsum est in prima quaestione. Ad secundum magis posset ex illa dubitatione 5. Physicor. trahi oppositum, quia si sanitas continuata per diem, manet eadem, quare non eodem modo illa, quae fuit in mane, et interrupta in meridie, et reddita in vespere, erit eadem ? Unde non habetur ibi expresse negativa, quae allegatur. Ad illud de Praedicamentis, si pril vatio, quae est terminus a quo, non potest redire eadem, nec terminus ad quem, et hoc loquendo de praeciso termino a quo, et respectu agentis naturalis: nunc autem non est causa, quare illa non redit eadem, nisi quia positivum, cum quo conjungitur, non redit idem. Si enim forma secundum ordinem generationis immediate praecedens aliam in materia, potest redire, non apparet quare non possit etiam redire privatio concomitans. Illa ergo propositio de Praedicamentis intelligitur in ordine naturalis generationis secundum descensum, quia post privationem ibi non redit habitus, quia non redit forma immediate praecedens illum habitum, secundum ordinem generationis. Potest breviter dici, quod illud intelligitur de identitate secundum speciem, non de identitate numerali, et tunc de immediata reditione, et per consequens neutrum de reditione mediata.
Ad illud. 9. Ethicor. intelligit Philosophus ingenita facere, quae facta sunt, id est, non potest facere quin facta fuerint; sed non sequitur, ergo non potest facere ea praesentia. Non enim repugnat ea facta fuisse, et nunc esse praesentia, alia factione, etiamsi destructa fuerint inter primam factionem et secundam.
Ad rationes pro illa secunda opinione. Ad primam, patet quod illa ratio non deberet movere: tum quia aliqua pars materiae eadem non obstante divisione materiae, manet; ergo in illa parte reduceretur eadem forma quae prius, si non propter aliud impeditur reditio ejusdem formae, nisi propter alietatem materiae ; et tunc generatum novum esset partim numeraliter idem ei quod praefuit, partim diversum, quia pro illa parte materiae, quae manet eadem, esset genitum idem prius corrupto ; pro aliis autem partibus materiae, quae successerunt illis quae fuerant in corrupto, et dispersae sunt, esset generatum aliud a corrupto; tum quia Deus, vel Angelus posset colligere omnes partes materiae ipsius corrupti, et applicare eas agenti naturali in debita proportione, et sic rediret idem numero totum, quod prius secundum illam rationem.
Similiter, naturaliter potest eadem materia salvari tota sine divisione, utpote ignis in urinali convertatur in aerem, et e converso totus ille aer convertatur in ignem, hic non est dispersio materiae. Est ergo responsio, quod non oportet necessario materiam priorem corrumpi et dividi ; et licet maneret eadem, illa non esset tota ratio reditionis ejusdem. Ad aliud de motu et mutatione, re sponsum est in prima quaestione.
Ad confirmationem de permutata proportione, respondeo, permutata proportio accipitur ab Euclide lib. 5. conclus. 16. si aliquae quantitates sunt proportionales permutatim, proportionatae quoque quantitates erunt, et transfertur illud ad argumenta. Patet per Philosophum 2. Priorum : Si A et B convertuntur, et C et D convertuntur ; si A et C contradicunt, et B et D contradicunt; et hoc modo universaliter valet argumentum a permutata proportione, si permutatio fiat quantum ad contradicere et converti. Si autem fiat quantum ad sequi vel antecedere, non valet, sed facit fallaciam consequentis: non enim valet haec : sicut homo ad non hominem, sic animal ad non animal; ergo permutando, sicut homo ad animal secundum consequentiam se habet, sic non homo ad non animal secundum consequentiam.
Ad propositum, quia arguitur quoad hoc, quod non est posse esse sine hoc, consequentia non valet, quando commune determinat sibi aliud commune, et inferius sub communi non determinat sibi aliquod inferius sub alio communi; istud autem est bene possibile, quia ex eo quod commune determinat sibi aliud commune, non sequitur, nisi quod inferius determinat sibi idem commune.
Exemplum, sicut superficies ad hanc superficiem, sic color ad hunc colorem, et e converso ; ergo permutando, sicut superficies non potest esse sine colore, sic nec haec superficies sine hoc colore : non sequitur, quia etsi commune unum determinat sibi aliud commune, non tamen singulare. Consimiliter, sicut corpus ad hoc corpus, ita locus ad hunc locum; ergo permutatim, sicut corpus ad locum, sic hoc corpus ad hunc locum ; sed corpus non potest esse sine loco: ergo nec hoc corpus sine hoc loco: non valet consequentia, quia non eodem modo determinat sibi hoc corpus hunc locum, sicut corpus locum ; sed bene sequitur, si illud quod necessario requiritur ad aliud, non potest esse sine aliquo, nec illud ad quod requiritur potest esse sine illo; et ita cum productio necessario includatur in ratione hujus productionis, si productio non potest esse sine producto, sequitur quod haec productio non potest esse sine hoc producto ; sed nec productio in communi, nec productum in communi necessario requirit hanc productionem.
Breviter, permutatio non tenet nisi secundum idem, secundum quod prius .praefuit proportio, vel secundum aliquid in quo proportionem esse includitur in prima proportione, sicut in hoc quod est proportionale esse secundum convertibilitatem, includitur proportionalia esse secundum repugnantiam. Sed in proposito non est ita, quia in hoc quod est proportionale esse secundum superius et inferius, non includitur universaliter proportionalia esse secundum inseparabilitatem talem in inferioribus, qualis est in superioribus.
Ad aliud, dico quod principium potentiale semper manet idem, et illud sufficit ad hoc, ut forma recipiatur, quia si ultra istud principium quaeras aliam potentiam, quae est respectus, illa nihil facit ad receptionem formae; si tamen illa requiratur, potest dici, quod vere nunc est eadem. Et cum quaeris, aut semper manet, aut redit eadem? utrumque potest dari. Primum quidem, quia absolute loquendo de potentia, quae dicit ordinem receptivi ad receptum, ille, scilicet ordo, manet idem, sive antequam receptum insit, sive quando receptum inest, quia ille consequitur naturam receptivi, quae nata est perfici a tali forma: et probatur illam manere, quia si Deus reduceret eamdem formam (quod non negatur sibi possibile), illa faceret per se unum cum materia sicut prius: ergo in materia esset potentia respectu ejus, eadem quae prius.
Et tunc cum arguitur potentiam destrui in adventu formae, oportet dicere quod hoc non intelligitur proprie de ipsa ratione potentiae, sed de quodam respectu concomitante potentiam, quem habet per hoc, quod est ante actum, qui est quaedam prioritas durationis ad actum ; non autem includitur per se in ratione potentiae, quia simul ipsa potest esse cum illa prioritate, et cum simultate ad actum.
Posset etiam dici, quod potentia ante actum manet eadem semper, et cum actu, nec tamen sunt opposita simul, quia potentia ante actum non est ad formam pro illo eodem nunc, pro quo inest actus, sed pro alio, quia pro nunc habet actum. Potentia autem ante actum non inest ad eamdem formam, sed pro futuro ; et quod altera illarum responsionum sit vera, probatur per hoc quod si aliquid potest habere potentiam ad formam, jam habet potentiam, quia impossibile non potest fieri possibile, et per consequens non potest aliquando haberi potentia ad aliquam formam, quin nunc habeatur, si susceptivum possibile nunc est.
Aliter diceretur, quod eadem potentia rediret, sicut et possibile est eumdem actum redire: et tunc diceretur, quod pro instanti pro quo actus inest, non manet potentia, quae est opposita actui, redit autem cessante illo actu. Ultimo modo diceretur quod a principio creationis in principio potentiali sunt distinctae potentiae, tot quot sunt formae receptibiles, non tantum distinctae specie, sed numero, non praecise tot, sed ad eamdem formam sunt tot, quoties illa forma potest induci, et unaquaeque illarum potentiarum desinit esse adveniente suo proprio actu: nec illa redit, et tamen eadem forma potest redire, quia ad illam non tantum erat unica potentia, sed alia et alia secundum quod erat alias et alias inducibilis in idem principium potentiale.
Cum arguitur contra secundum membrum, quod non possit eadem potentia redire, quia nec privatio, dictum est supra, quod privatio potest redire, si positivum cui adjungitur privatio, potest ; et eodem modo dicitur de potentia, si potest redire illa forma prior ordine generationis, quam concomitatur illa potentia ad illam secundam.
Cum arguitur contra utrumque membrum, quod potentia non est ad praeteritum, verum est, ut est praeteritum; unde non est proprie potentia, ut illud quod fuit, non fuerit; sed potentia est ad illud quod fuit praeteritum, in quantum tamen ipsum potest esse futurum. Istud autem argumentum de potentia non tantum concludit contra agens naturale, sed etiam contra reditionem ejusdem formae materialis per actionem divinam, quia illa requirit potentiam in materia quam perficit.
Qui diceret istas potentias nihil esse, loquendo de quacumque potentia, praeter illam quae dicit respectum recipientis ad formam receptam, expediret se breviter de tota illa briga, quia quot ponantur nihila, non est cura. Illa autem quae est realis relatio ex parte materiae ad formam, sicut e converso, informatio est realis relatio formae ad materiam: illa, inquam, redit eadem, si forma redit; vel si non rediret ante compositum, posset idem redire, ut dictum est in prima quaestione.
Ad ultimum, quare statim in prima reditione ejusdem secundum speciem, non rediret idem numero, potest dici quod aliqua sunt impedimenta ex parte passi vel agentis, propter quae accidentia inseparabilia primi non sunt statim reducibilia, et sine illis non reduceretur eadem substantia; non sic oportet semper esse talia impedientia.