IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Ad illi ergo quae sunt, etc. Hic respondet fundamentis oppositae sententiae, quam hactenus impugnavimus in eo, quod dicat hanc impossibilitatem redeundi ejusdem corrupti in numero, esse ab intrinseco, quatenus simpliciter et absolute deficiat virtus et potentia in causa naturali respectu corrupti, quae fuit alias ante ejus primam productionem. Nos autem hanc impossibilitatem statuimus ex defectu applicationis per causam primam quantum ad eumdem numero effectum ; quantum autem ad aliquos effectus in specie, etiam datur alia ratio in ipsa natura, prout procedit de imperfecto ad perfectum, de qua inferius agetur. Constat ergo inter omnes non redire de facto eumdem numero effectum naturaliter, exceptis quibusdam supra expressis, et solum est controversia de fundamento seu impedimento, ex quo non datur iste circulus in corruptis. Prior sententia adversa statuit hoc impedimentum ab intrinseco, ex natura causarum et effectus ; nos autem id negamus cum Doctore, sed esse ab extrinseco nempe ex dispositione Auctoris naturae seu primae causae, in quo nobiscum concordant Doctores, qui hoc impedimentum reducunt ad determinationem primae causae; nescio tamen unde sustineant controversiam contra Doctorem, qui nihil aliud intendit, quam hanc repugnantiam non esse ex natura causarum aut effectus.
Objicitur primo ex Philosopho 2. de Generatione in fine : Quorum substantia perit, non revertitur eadem numero, etc.
Huic respondet Doctor quaest. 1. art. 2. ad 3. Philosophum ibidem distinguere circulationem in corporibus caelestibus a circulatione, quae fit in corruptibilibus ; quod in prioribus non fiat corruptio corporum per motum, et ideo redit secundum substantiam per lationem ad idem punctum, in quo antea fuit ; in sublunaribus vero fiat secundum corruptionem, et ideo non redeat eadem numero, sed specie : Et sic, inquit, non redit idem numero. Hanc responsionem aliter adducit Aegidius Lusitanus loco cit. g 3. n. 14. quasi Doctor ponat differentiam circulationis in eo solum quod inferiora corrumpuntur, non vero quod non redeant eadem numero; et sic eum impugnat ex contextu. Sed responsio Doctoris clara est, quia non solum distinguit circulationem inferiorum corporum, ex eo quod corrumpantur a circulatione caelestium, sed etiam in eo quod idem numero non reducatur : Sed circulatio, inquit, in istis inferiori bus est secundum corruptionem formae substantialis, et reductionem ejus ; et ideo sic non redit idem numero. An autem universaliter, negat idem numero posse redire,de hoc quaest. 3.etc. Non secus ergo interpretatur Doctor Philosophum, quam alii, ut ipse Aegidius. Neque dicit Doctor hic aut alibi idem numero corruptum redire, sed tantum possibile esse ab intrinseco ut redeat ; neque aliter respondet Bassolis quaest. 2. hujus distinctionis ad eamdem auctoritatem, dicens Philosophum docere, id quod de facto contingit, non tamen negasse eumdem numero effectum redire viribus naturae esse possibile.
Sed urget Lusitanus Aristotelem in illo capite agere de ordine rerum, quem negabat necessarium et infallibilem : Quorum vero, inquit, substantia est corruptibilis, non idem numero reverti necesse est, etc. Verbum necesse designat repugnantiam ex mente Philosophi, quod probat ex eo quod putavit Deum ad extra agere necessario, ac proinde aliter non agere quam facit. Deinde, aliam responsionem Bassolis adducit ; asserit quidem Philosophum in ea fuisse sententia, non tamen sequendum. Haec solutio, inquit Lusitanus, satis superque ostendit non esse a Philosopho recipiendam, cum fateatur Auctor esse contrariam Aristoteli.
Respondetur tamen discursum hunc seu impugnationem implicare principia opposita intento, neque Aristotelem esse -sequendum in conclusione, quam ex principio erroneo deducit, et quae in se falsa est, et contra fidem universaliter intellecta, et prout suis principiis adhaeret ; in se falsa est, quia destruit possibilitatem resurrectionis, nam et hominem corrumpi certum est, et contineri in illa circulatione inferiorum corporum constat, de qua agit Philosophus, et perinde eadem impossibilitas ex mente Aristotelis comprehendit hominem, sicut et caetera corruptibilia; quidquid enim sit de immortalitate animae, et beatitudine ejus aliqua post hanc vitam : An, inquam, haec cognoverit Aristoteles, saltem negaret eam unquam redire ad corpus, aut idem numero corpus posse restaurari. Resurrectio, inquit Dionysius, cap, 6. de divinis noni. vetustati visa est contra naturam, mihi autem et veritati supra naturam, etc. , Deinde reducendo illam conclusionem ad sua principia, ex quibus eam deducit Philosophus, perinde falsa est, et comprehendit impossibilitatem resurrectionis ; nam si Aristoteles impossibilitatem hanc reducit ad necessitatem agendi causae primae seu naturae naturantis, quae nequit res aliter facere quam facit, perinde ad resurrectionem extenditur talis necessitas et impossibilitas in ea fundata; merito ergo negatur ejus auctoritas, dum errat, et ei praeferenda est non solum infallibilitas fidei, sed et auctoritas aliorum Philosophorum, qui veritatem docuerunt contrariam ejus errori ; nequum enim assertio Aristotelica, aut discursus ita admittendus est in mysteriis fidei, aut iis quaestionibus etiam naturalibus quae aliquo modo ad fidei veritates explicandas faciunt, ut omittatur deiectus, et examen debitum, et quid ipse intenderet, et ex quo errore aut veritate disserat, et ad quem finem, et prout hic ex principio erroneo circa ordinem naturae procedit, ita etiam castigandus est tam in principio quam in conclusione deducta. Miram ergo est si praefatus auctor assertum ordinem rerum, ejusque necessitatem velit reducere ad auctoritatem Aristotelis, prout innititur tali principio erroneo ejus de necessitate agendi causae primae ad extra. Ex quibus patet veritas responsionis praemissae, et in hoc nihil obtinere auctoritatem Philosophi praedicto loco.
Caeterum, magis favet ipse Philosophus secludendo errorem, qui in eo fuit, nam si ipse hanc necessitatem reduxit in causam extrinsecam, nempe in Auctorem naturae, et modum agendi necessarium, quem finxit, et consequenter impossibilitatem applicationis earumdem omnino causarum in eadem dispositione, quae fuit primo dum effectus produceretur hic numero, causarum, inquam, tam particularium, quam etiam universalium, sequitur Aristotelem non sensisse hanc impossibilitatem provenire ab intrinseco, quasi deficeret virtus causae naturalis respective ad effectum corruptum. Idem etiam faterentur Philosophi, qui statuebant circulationem, quam supra impugnavimus, qui licet impugnaverint in hoc, seu facto, tamen admittebant si omnes omnino causae redirent in eodem statu et dispositione, redire posse effectum ex sufficienti virtute causarum, et eadem numero earum applicatione ; sicut ergo aliud est causas easdem non convenire in eadem dispositione, et caeteris requisitis, aliud autem deficere in singulis causis seorsim virtutem respectu effectus, ita etiam alia causa reddenda est conclusionis, nempe quare non redeat idem effectus juxta sententiam tam Aristotelis quam aliorum Philosophorum, ab illa quam assignant opinantes, quia primam causam redderent Philosophi, nempe ex defectu concursus omnium per se causarum et requisitorum ad producendum eumdem numero effectum, ideo non posse redire eumdem numero effectum, non vero quod in causis deficiat virtus causandi.
Differentia ergo inter Philosophos priores, et Aristotelem in eo consistit, quod illi putaverint redeunte circulatione, quam ipsi constituebant redituros eosdem effectus ; e contra Aristoteles negabat hunc circulum redire posse, ex eo quod statuebat primam causam agere necessario, et contingentiam effectuum provenire ex diversitate causarum inferiorum, in natura, tam universalium, ut caelorum et stellarum, quam particularium et sublunarium ; constituebat enim in motu uniformitatem et perpetuitatem, ut est a causa prima necessario,ut ipse dicebat, agente ; diversitatem vero ex aliis causis concurrentibus ad productionem inferiorum, quarum circulationem in eodem situ et dispositione negabat posse redire, et hinc perpetuitatem specierum in entibus sublunaribus constituebat in propagatione individuorum, quae ex diversitate praemissa tam causarum quam etiam applicationis constituebat diversa, et in successione, et nunquam redire in idem, quia nunquam omnes causae productivae poterant redire in idem, seu simul concurrere in eodem situ et dispositione.
Ut autem amplius mentem et consequentiam doctrinae Philosophi declaremus, illud sciendum est ex natura motus illum voluisse probare aeternitatem mundi a parte ante, et a parte post, 8. Physicorum, rationem ejus eo tendunt ; nam textu 10. et 11. probat motum et tempus esse connexa ex propositione illa quam probavit 4. Physicorum, quod tempus est numerus motus primi mobilis, et quod prius et posterius sint differentiae temporis. Summa rationis est in hoc quod si motus non esset ab aeterno, esset genitus; ergo ante motum, esset prius ; prius autem est differentia temporis; ergo et tempus fuit ante motum et consequenter motus ante motum in infinitum, quia tempus nequit esse sine motu, cujus est numerus. Et contra Platonem eodem loco nititur eadem ratione, vel simili, ex eo, quod nunc non possit esse sine tempore, neque tempus sine nunc. Si ergo tempus est genitum, fuit in aliquo nunc, illud nunc fuit in tempore ; ergo nunc praecessit tempus, et sic in infinitum. Et textu 4. supponens definitionem datam motus in 3. Physicorum, quod sit actus entis in potentia secundum quod in potentia, et sic omne quod movetur, prius esse in potentia quam moveatur: et in sequentibus infert ante motum dari alium motum, et sic in infinitum, et consequenter motum et generationem esse ab aeterno, quia haec praecedunt movens et mobile ; vel ergo facta, vel non facta; si facta, praecessit motus ; si non facta fuerunt ab aeterno, et consequenter motus. Huc spectat alia ratio texlu 8. et 9. et aliae, quas adducit de inrcoruptibilitate caeli in lib. 1. de Caelo, et Averroes lib. de substantia orbis, cap. 4. ex quibus colligitur eum posuisse motum caeli aeternum fuisse causam motus in inferioribus, et sicut ille successivus erat, ita in inferioribus motam successivum esse. Ex hac autem ratione negaret idem posse redire in numero, quia causae ejus non possent redire eaedem, vel eodem modo applicatae ; non quod deficiat virtus causarum in seipsis respectu ejusdem effectus, ideo verba ejus et asserta, reducenda sunt ad principia et causas, ex quibus processit, quia falsa sunt in reipsa, quamvis aliam causam conclusionis assignet diversam ab ea quam opinantes intendunt.
Ad illud, quod objicitur ex 5. Physicorum eadem solutio respondet, quamvis Doctor respondeat expresse non haberi negativam universalem in illo textu.
Ad illud, quod dicit de privatione ad habitum impossibilis est regressio.
Respondet Doctor salvando auctoritatem Philosophi, si posset redire forma prior, non apparere implicantiam, quin eadem privatio posset redire ei connexa; proinde intelligi debet secundum ordinem naturalis generationis de reditione immediata, non autem mediata, et non solum de reditione ejusdem in numero habitus, universaliter loquendo, sed de ejusdem in specie regressu immediato. Licet haec solutio sit bona, ut aliquo modo congruo salvetur veritas illius propositionis, spectato tamen intento Philosophi, quod supra explicuimus, negari potest propositio, et universaliter sumpta est falsa in se, quia possibilis est hic regressus, ut patet, virtute divina in resurrectione ; possibilis etiam est virtute causae creatae in pluribus, si a Deo applicaretur.
Dices Philosophum intelligi quantum ad regressum habitus virtute causae naturalis, seu viribus naturae tantum.
Contra, imo neque hanc exceptionem aut limitationem admitteret Philosophus, neque cohaeret principiis ejus jam explicatis. Quod enim est impossibile naturae in his sublunaribus et corruptibilibus quoad effectus, qui in virtute causarum particularium includuntur alias, et per easdem causas nati sunt produci, diceret Philosophus esse impossibile simpliciter, etiam respectus causae primae, quia negaret causam primam posse ad tales effectus agere sine causis particularibus, et consequenter, si sit impossibilis regressus a privatione ad habitum per virtutem causarum naturalium, erit etiam impossibilis in sententia Philosophi per virtutem causae primae. Unde nescio quid prodest adversariis, aut in quo favet haec Philosophi auctoritas, quae ut applicatur ad scopum praesentis quaestionis, ad fundandam impossibilitatem redeundi ejusdem in numero effectus, potius est neganda spectato intento Aristotelis, quam interpretanda contra ejus mentem; perinde enim extenderet illam propositionem ad hominem corruptum, et ad alia quaecumque, ut patet ex dictis.
Interpretando ergo illam propositionem, non ad scopum erroris admissi a Philosopho, aut hujus quaestionis, bona est interpretatio Doctoris; at intelligi debet propositio secundum regressum in specie, et immediatum, et regulariter, non universaliter ; nam Philosophus in illo capite admittit dari regressum inter contraria, et negat illum regressum a privatione ad habitum. Inter contraria autem neque admitteret Philosophus, neque objicientes hanc ejus auctoritatem,dari regressum ad eamdem in numero formam contrariam, neque etiam de facto admittitur talis regressus: ergo debet intelligi regressus inter contraria, secundum speciem, qui negatur a privatione ad habitum. Sed hoc etiam intelligitur de regressu immediato, qui potest esse inter contraria, ut inter calidum et frigidum, et e contra; non autem de mediato, quia sic etiam in specie potest esse regressus mediatus a privatione ad habitum, ut patet in generatione et nutritione, ut quando materia defluens iterum mutatur in substantiam alimenti, et hoc in substantiam alterius viventis in specie, aut ejusdem, a quo primo defluxit materia. Deinde, dixi regulariter debere intelligi,seu accommodate, nempe in solis mixtis, quae non sunt nata transmutari actione agentis naturalis immediate in se invicem, ut acetum in vinum ; non vero intelligitur in simplici-, bus, ut si unum elementum in aliud convertatur, non repugnat fieri regressum immediatum ejusdem in aliud, ut aeris in ignem, et ignis in aerem, quia in his non interveniunt plures mutationes intermediae et substantiales, sicut in mixtis ex subordinato modo agendi naturae via generationis, procedendo ab imperfecto ad perfectum per media, ut contingit, v. g. in viventibus ; ideo nequit statim attingere formam perfectam, nisi prius procedendo per imperfectas, secundum dispositionem et. modum agendi causarum applicatarum, non ita contingit in contrariis, quia immediate in se invicem agunt secundum excessum virtutis ; et quod fortius est, assimilat sibi passum, quia ad aliam formam nequit agere immediate nisi ad propria in specie.
Contra urget Lusitanus, inter contraria non dari regressum immediatum, quia nigredo non fit albedo, nisi ut procedit per colores medios, neque calidum fit statim frigidum, sed prius tepidum. Sed hoc nihil est, quia eodem motu univoco non interrupto, sed continuo transitur de uno extremo ad aliud, qui transitus est immediatus, et non interruptus ; quod autem aliqui gradus formarum compatiantur se invicem in fieri, est ex natura inceptionis et desitionis earum per motum, non quod sit aliqua media qualitas per quam transeatur.
Caeterum, aliqui volunt intelligi istam propositionem de regressu quoad hunc numero habitum, ab hac numero privatione) unde praefatus auctor, quem hactenus citavimus, statuit hanc distinctionem inter privative et contrarie opposita, quod privata oppositio primo conveniat singularibus, et ideo haec. caecitas in specie expellit visum in specie, quia haec caecitas expellit hunc visum, illa caecitas illum visum, etc. Contraria oppositio convenit secundum speciem primo, quia ipsae formae secundum speciem repugnant, et ideo haec nigredo opponitur huic albedini, quia includit rationem specificam formae, et non qua haec nigredo est, et sic tollit omnem albedinem. Privatio autem hujus formae tollit tantum hanc formam, et non aliam, et sic Philosophus intendit inter opposita privative, quae sunt haec privatio et habitus, non dari regressum virtute causae naturalis.
Respondetur tamen, si Philosophus sic intellexit eodem modo, ut jam dictum est, tenere etiam nulla virtute dari posse regressum, in quo erravit, et auctoritas, ejus nulla est; oportet ergo sustinere contrarium ex alio principio.
Caeterum doctrina illa praemissa est mihi satis obscura ; dari oppositionem primam in ullo genere oppositionis inter singularia primo, quia sic oppositio non caderet sub scientia, quae est primo de.
aliquo communi, non de singularibus. Deinde, si oppositio privativa est inter singularia primo, tot erunt opposita prima, quot singularia ; sed singularia qua singularia, in nullo conveniunt, nisi solum ratione naturae ; ergo neque oppositio eorum privativa in ullo convenit. Deinde, si privativa sunt opposita tantum in singulari, seu ratione singularitatis, idem dicendum de contradictoriis ; sed hoc falsum est, quia ex Philosopho ideo contraria non possunt esse simul, quia contradictoria sic possint esse simul. Haec ratio falleret secundum consequens, si contradictio esset primo in singularibus, et non in ratione specifica, quia alias positio unius contrarii in specie, non inferret contradictorium alterius in specie, si contradictio tantum attenderetur penes individua primo: sed inferret tantum contradictionem determinatam, et in hoc individuo, v. g. album et nigrum sunt simul, non inferret, ergo album et non album sunt simul ; sed tantum hoc album et non hoc album per solam consequentiam materialem et mediatam, et non formalem aut immediatam, quia haec contradictio non est inter albedinem in specie, et negationem, sed inter ipsas singularitates albedinis et negationis; et sic primum principium Quodlibet est, vel non est, non distribueret secundum genera et species, et omnem gradum entis universaliter, sed tantum pro individuis. Oppositio autem privativa quantum ad rationem formalem eodem modo opponitur habitui, sicut negatio affirmationi, licet ex parte materiae connotet appetitum ad formam in subjecto.
Deinde, privatio est negatio formae in subjecto apto nato ; ergo respicit habitum sub ea ratione, qua appetitus inclinat ad habitum. Sed nullus appetitus inclinat primo ad habitum, seu formam oppositam privationi in individuo; ergo neque privatio privat primo forma in individuo, sed forma in specie, et ideo opponitur formae in individuo, quia opponitur formae in specie primo, et per se. Patet consequentia, quia privat forma sub ea praecisa ratione primo et per se, qua forma est apta nata inesse primo per se: sed haec non convenit ipsi primo, qua haec forma est, sed qua talis est in specie; ergo, etc. Probatur minor, quia aptitudo subjecti est sua proprietas, quae inest ex principiis, et essentia subjecti seu quidditate ; sed quidditas subjecti, et principia respiciunt per se indifferenter omnia individua: ergo etiam et proprietates, qualis est illa aptitudo, respiciunt etiam indifferenter omnia individua, et sic inest ratione naturae aptitudo, sicut et alia quaevis proprietas; ergo ad formam in specie primo, et non in individuo. Probatur haec consequentia, quia quaelibet forma in specie reducit potentiam ad actum per se, v. g. anima rationalis in specie quaelibet dat vitam, et constituit potentiam in actu completo, quia alioquin posset compati alia anima rationalis simul in eadem materia, quod est falsum. Praeterea, quaevis forma, qua quidditas est in specie, est principium operationis, et perfectionis et constitutionis per se in subjecto; ergo sic est ipsi perfectio naturalis appetibilis, et consequenter apta nata inesse; ergo privatio, ut est negatio formae natae inesse, et ad quam subjectum primo inclinat, opponitur primo formae sub hac ratione; ergo a primo ad ultimum opponitur ei primo secundum speciem, et non secundum individuum.
Adducitur praeterea idem Aristoteles 6. Ethic. cap. 3. Recte, inquit, hoc solo privatur Deus ingenita facere, quae facta sunt, etc.
Respondet bene Doctor inde non sequi quin rem, quae praeterita est, facere possit denuo praesentem. Haec sunt loca, quae magis urgent adversarii ex Philosopho, in quibus nullibi Philosophus asserit potentiam activam naturae deperdi per productionem rei, aut productae corruptionem, quamvis in eo fuerit errore, ut putaverit idem numero non posse produci de novo postquam desiit, ex alia tamen causa, quia nempe putavit non posse easdem numero causas tam universales quam particulares iterum conjungi in eadem dispositione et circumstantiis, quae exigebant hunc numero effectum, et non produci. Unde sequitur contrarium deduci ex mente Philosophi, nempe virtutem causarum eamdem esse, quantum est ex se, tamen non concurrere posse modo dicto. Ideoque mihi videtur sententia illorum, qui dicunt determinari causas in talibus circumstantiis ad individuum effectus esse conformem Philosopho, sed ut procedit ex principio erroneo, quod nempe Deus uniformiter agit ad extra, et necessario mediante motu caelorum, ac proinde differentiam in effectibus non posse esse a Deo primo, sed ex causis inferioribus concurrentibus, quae etiam causae sicut agunt de se necessario, ita ad differentiam numericam effectus nequeunt determinare ex se, ita ut hoc determinatum individuum magis agant quam aliud. Haec ergo differentia determinationis unius individui prae alio, salvando haec principia Philosophi, reducenda est in materiam sic dispositam, et in talibus circumstantiis. Sed merito Theologi rejicientes praefatum errorem de omnipotentia Dei, et modo ejus operandi, rejiciunt illam radicem determinationis ex circumstantiis, quia concurrunt ex parte materiae, ita etiam relinquunt eam semper in eadem potentia passiva, quae sicut est indifferens, et nunquam de se potens habere actum virtute sua propria, aut aliarum circumstantiarum, quae non sunt activae ad effectum, ita non faciunt ad determinationem in individuo formae, licet faciant ad determinationem ejus in specie, si sunt per se conditiones antecedentes actum, et non solum concomitantes. Sicut ergo actus recipitur virtute causae efficientis, cujus est reducere potentiam ad actum, ita etiam determinatio formae in individuo est a virtute ejusdem causae non creatae, ut supra probatum est ; ergo virtute causae primae,quae sola est in actu respectu hujus determinationis ; et sicut causae creatae dependent a prima in efficiendo, ita nequeunt ad determinatum in exercitio agere, nisi illud sit determin natum a causa primo.
Objicitur praeterea ratio prima, quia ad identitatem numericam effectus requiritur identitas non solum formae, sed etiam materiae; sed in corruptione semper dividitur materia, ita ut tota non transeat in corruptum, quae fuit in genito, sed fluit, aut mutatur aliqua pars ejus ad aliam formam ; ergo idem numero nequit virtute causae naturalis redire idem quoad materiam.
Respondet supponendo vel insinuando, aliud esse totum per se ex actu et potentia, et aliud esse totum ex partibus integralibus. Ad totum per se, ex actu et potentia sufficit eamdem potentiam, et eamdem actum physice et metaphysice concurrere, quod perinde salvatur in proposito, si materia eadem maneat, licet non omnes ejus partes integrales maneant ut patet in vivente, qui manet idem semper individuum per se compositi ex potentia et actu, et manet idem totum, quamvis in ratione compositi integralis non maneat idem, quae compositio aliter sumitur, quam illa quae est individui praedicamentalis. Potest ergo manere eadem materia in ordine ad individuum, et compositura primo modo sumptum, quamvis non maneat secundo modo sumptum ; et praeterea nihil juvat haec ratio, quia perinde repugnat idem redire quoad partem, et quoad totum, quia si primum non repugnat, neque etiam secundum, quia Deus et Angelus possunt partes divisas prioris materiae unitas applicare agenti in ordine ad formam eamdem, et sic etiam redire potest idem. Deinde, ex materia non semper fluit incorruptio, ut quando solidum ex solido generatur, vel liquidum ex liquido, ut acetum ex vino. Instat praeterea Doctor de igne incluso in vitro clauso, ut urinali, et converso in aerem, et mox ad radium Solis convertitur aer denuo in ignem. Instantia est commoda etiam de musca, quam refert Lucianus, si moriatur aut suffocetur, modo non amittat organum aliquod, aut laedatur, et exponatur Soli vehementi, iterum revivere, an eadem anima numero ? Id asserit Lucianus in sua musca, asserens animam muscae esse immortalem, sed errat; diversam animam esse numero probabilius est, et non eamdem redire ; sed non refert, poterat enim redire virtute ejusdem causae naturalis inducentis novam animam, Aliqui negant experientiam, sed nulla ratio suadet negandam, quia sicut Sol ex putrefactione disposuit ad animam muscae, ita etiam idem cadaver ejus potest restaurare ad simile temperamentum,quod exigeret eductionem animae ex communi ordine causarum et influxus.
Objicitur quod agens naturale non possit agere nisi per motum aut mutationem ; idem motus nequit redire, quia ad unitatem motus seu mutationis exigitur continuitas, quae nequit esse motu cessante.
Respondet hoc argumentum solutum esse in quaestione prima hujus, et solutio est, quod motus dicitur continuus ex eo quod partes ejus sint unitae, non vero ex eo quod idem cessat adveniente termino ; idem ergo esset motus, si rediret secundum easdem partes. Deinde, posset redire effectus per aliam numero productionem diversam.
Ad confirmationem hujus argumenti, quae est ex permutata proportione hoc modo, sicut productum ad productionem, ita et hoc productum ad hanc productionem ; sed nequit esse productum in genere sine productione in genere, ergo neque hoc productum sine hac productione.
Respondetur fallere secundum consequens, neque servari proportionem, quia inferiora non dicunt ullam proportionem quoad inseparabilitatem ad invicem, nisi mediantibus suis superioribus, quando tollitur medium, in quo se mutuo respiciunt ; tollitur etiam unio ipsarum, et ordo sic tollitur hoc medium, quando non comparantur ad invicem mediantibus superioribus, sed immediate ex rationibus propriis, in quibus nullam habent ad invicem connexionem necessariam et inseparabilem. Ideo Doctor in littera valere dicit hanc formam argumenti quantum ad contradictionem et conversionem, non quantum ad antecedens vel consequens, quia nempe in contradictione et conversione potest servari idem medium, secundum quod est unitas proportionis, non ita quando arguitur secundum consequens. Videatur Doctor in littera, et exempla quae adducit.
Objicitur tertio a ratione, quia non potest redire idem nisi ad ipsum sit eadem potentia ; sed haec non manet, quia vel esset nova vel antiqua: non antiqua, quia illa corrumpitur adventu formae; non nova quia diversa privatio succedit formae ab illa, quae fuit ante formam: ergo alia potentia. Deinde, quia ad praeteritum non est potentia ; forma corrupta est praeterita,ergo,etc,
Respondetur a Doctore in littera, potentiam receptivam manere semper eamdem, et hanc sufficere ad hoc ut actus redeat, quamvis respectus ille, quem dicit receptivum ad actum, non manet, et hoc non refert. Deinde si sumatur potentia, ut est opposita actui, non manet pro instanti, quo est actus, quia ut opponitur actui, includit privationem actus, quae simul cum actu nequit esse. Sed cessante actu in materia, redit eadem privatio, in specie saltem ; quod sufficit ut forma dicatur esse in potentia, et reducibilis iterum. Etsi argumentum concluderet, sequeretur quod neque divina virtute posset redire forma, quia virtus divina supponit formam esse in potentia, ut eam possit reducere ad actum oppositum. Evasio autem aliorum ad hoc impugnata est in corpore in praecedentibus, probando Doctoris conclusionem, et impugnando responsiones aliorum.
Ultima objectio esse potest, quod idem in numero redire sit miraculum, et supra naturam, ideoque resurrectio est supernaturalis, ut supra Dionysius cum aliis Patribus. Deinde, si idem numero virtute naturali redire potest, unde constat non sic contingere de facto, quando redit idem secundum speciem, ut calor aut ignis ? Respondetur idem numero redire propter ordinem jam statutum a causa prima, esse miraculum, loquendo de primo productis, quae nullam habent connexionem cum alio priore, et non de respectivis aliquibus, aut de omni posteriori naturaliter, quod redit ex suppositione prioris, ut proprietas Physica supposita reditione subjecti redit.
Quod vero alia, quae immediate producuntur per virtutem causarum naturalium non redeant secundum ordinem statutum, non est ex impossibilitate intrinseca fundata in causis ex defectu virtutis, aut fundata in ipso effectu respective ad causas ab intrinseco, sed ex impedimento ordinis statuti per causam primam, et determinationis factae.
Doctor autem responsione ad ultimum solvit argumentum, sequendo principia Philosophi, causam in re ipsa, et ex parte effectus reddens, cur idem non reducatur ob impedimentum ex parte passi, aut ex parte agentis, propter quod accidentia inseparabilia illius effectus nequeunt statim reduci, non sic oportet semper talia esse impedimenta. Haec etiam doctrina et responsio in ea fundata vera est, nam aliquando idem in specie nequit reduci ob illa impedimenta, ut in vivente apparet, et in mixtis, in quibus non datur immediatus regressus virtute causae naturalis, neque ad idem in numero quod praefuit, neque ad idem in specie. In aliis vero, in quibus datur idem regressus quoad speciem, non sunt talia impedimenta ab intrinseco, sed tantum ex determinatione causae primae, ut dictum est. Illa ergo extrema verba Doctoris: Non sic oportet semper esse talia impedimenta, etc. ex parte scilicet agentis et passi, intelligenda sunt modo explicato, nempe in quibusdam esse impedimenta praefata, quibus stantibus nequit dari regressus immediatus virtute causae naturalis ; et sic, illis stantibus, repugnat effectum redire eumdem numero ex defectu potentiae naturalis et immediatae. In aliis autem non dari talia impedimenta ab intrinseco, et sic non repugnat ab intrinscco redire eumdem effectum, sed tantum ab intrinseco et lege universali.
Hinc cessat objectio Lusitani contra eamdem responsionem n. 20. In primis non recte assequitur mentem Doctoris, quasi illam rationem ex impedimentis desumptam voluerit universalem esse quod extremis ejus verbis non cohaeret, in quibus declarat non subsistere semper, et in omnibus illa impedimenta; sed quando subsistant haberi causam ex parte causarum cur idem in numero effectus redire non possit, quando vero non sunt impedimenta, hanc impossibilitatem non esse ab intrinseco.
Dices, ergo redit idem effectus naturaliter.
Respondetur negando consequentiam, quia aliud est effectum posse redire, quantum est ex virtute causarum non deficiente ; et aliud quod in eventu redeat, Deo non concurrente ad ejus productionem secundam, nam certum est plura dici possibilia, et in se et respective ad causas, quae tamen nunquam in esse ponentur, non ex casu aliquo, sed ut cadunt sub providentia Dei, qua determinavit illos effectus non producendos.
Dices, ergo violentatur natura causarum hoc modo.
Respondetur negando consequentiam, quia causa producendo non perficitur, sed communicat perfectionem, quam si non communicaret, non esset in statu violento, quamvis aliquid ad agendum requisitum ei deficeret. Deinde, nulla causa ordinatur ad producendum hunc effectum magis quam alium ejusdem perfectionis. Si hunc producat, exerit virtutem in quantum concessa est ad perfectionem naturae, et sic neque quoad se, neque quoad universum, neque quoad alias causas patitur violentiam. Deinde non dicit ordinem ad causandum,nisi prout dispositio in re posita, et caetera concurrentia exigunt, et quae ordinantur ad diversum in numero effectum.
Ex quibus patet ad aliud, quod objicit ex inclinatione naturae ad agendum ; admittimus enim hanc inclinationem, quae sufficienter reducitur in actum, sive idem sive diversum in numero effectum producat. Patet ad aliud, quo dicit Deum concurrere lege universali cum natura, secundum exigentiam causarum.
Respondetur id verum esse, sed causas non inclinare magis in effectum unum numero quam in effectum similem.
Dices frustra daretur in natura talis potentia, si nunquam reduceretur ad actum.
Respondetur hanc potentiam reduci in actum non solum per productionem alterius similis, eo modo quo omnipotentia Dei reducitur in actum, quamvis non respectu omnis possibilis, vel sicut ipsa potentia causae naturalis in specie exercetur sufficienter respective ad hos effectus, quos de facto producit, sed etiam illa potentia fuit reducta ad actum per priorem productionem rei corruptae, cui per accidens est, sive producat illum post esse interruptum ejus, aut antequam habuit ullum esse, quia eadem virtus, quae requiritur ad unum, sufficit ad alterum.