IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo articulo principali, etc. Hic statuit duas conclusiones : Prima est supposita veritate tertiae opinionis praemissae, quam probabilem magis prae reliquis censet, posse naturam reducere, corpus mixtum idem numero. Secunda conclusio est, non esse possibile naturae reducere idem eodem modo quo reducetur virtute divina. Probat primam conclusionem data tertia illa sententia, quam hactenus probavimus, ut magis verisimilem. Probatio sumitur ex identitate materiae applicatae eidem agenti in numero aut aequivalenti ; si est ejusdem virtutis in specie, et in eo casu quo sic tota materia applicaretur potest sequi idem effectus numero, qui praefuit, quia eadem forma servata, et eadem materia nequit esse diversum compositum. Hoc argumentum supponit concursum Dei ad eumdem effectum, quo supposito tollitur omne impedimentum tam ab extrinseco quam etiam ab intrinseco, stante potentia in causis proximis et applicatis. Deinde, dicit ad probationem secundi membri, nempe sufficere ut agens sit aequivalens secundum virtutem, quod ignis productus ab hoc igne posset produci ab alio ejusdem perfectionis, si applicaretur primo. Patet hoc ex communi sententia, quae admittit virtutem causarum univocarum et aequivalentium esse indifferentem ex se ad omnes effectus in specie, ita ut quidquid per unum produ citur, produci posse per alterum. Hinc aliqui reducunt determinationem effectus quoad individuum, esse a causa prima; alii a circumstantiis, ita ut non ad virtutem causae creatae praecise sumptae reduci possit, quia indifferens est, et quidquid sit, an in quavis dispositione possit in quemcumque suum effectum indifferenter, ex se saltem, id in concesso est, nullum individuum producere de facto, quin ab alia ejus virtutis perfectionis et dispositionis, in iisdem circumstantiis et concursu aliorum produci posset.
Ratio hujus a priori est convenientia in specie et perfectione, et reliquis hic et nunc ad actionem requisitis ; neque ergo ex ratione specifica dicit ordinem determinatum ad unum individuum magis quam alia, concurrentibus iisdem, similibus et paribus ; neque ex individualitate etiam habet dicere similem ordinem, quia ex ipsa individualitate non est virtus activa ejus, sed ex natura specifica ; neque etiam ex fine virtutis, qui est speciei propagatio, respicit individuum determinatum, sed naturam quae est terminus formalis productionis ; neque etiam ipsa individualitas ejus in esse entis videtur includere aliquem gradum entis, ex quo exigeret unum individuum magis quam aliud, quia nulli magis assimilatur: natura autem, ut causat univoce, tendit in assimilationem passi, quod si jam est assimilatum, cessat actio et finis actionis : Nihil enim agit in sibi simile,vel aequale. Data etiam aliqua communicatione entitativa inter individua ejusdem speciei, cum haec non possit esse identitas, ita nequit esse praecise unius aut duorum individuorum, quin possit esse plurium ; potest ergo et aliud individuum causae similis esse in ordine ad hoc individuum effectus, et sic consequenter quidquid producitur ab una, potest ab alia aequi valente produci, vel denuo a seipsa. Quod si dicas tunc necessario fore diversas numero actiones, respondetur vel posse esse eamdem in ratione actus productivi, et ut specificatur a termino, licet diversa sit, ut respicit diversas causas ; et hanc diversitatem nihil referre supra probavimus.
Adducit in confirmationem seu probationem ejusdem doctrinae Gregorium lib. 4. Moralium, cap. 22. quem plures alii in hoc sequuntur, ut suo loco alias vidimus. Dicit autem Gregorius si status innocentiae. perseverasset, fore, ut soli electi procrearentur, et nullus reprobus, sed tunc data hypothesi, plures electi, qui secundum statum praesentem gignuntur a reprobis, tunc essent ex aliis parentibus electis ; ergo individuum effectus, qui est ab unica causa, potest esse ab alia aequivalente. Ad propositum ergo sicut tunc in alia materia formaretur idem corpus mixtum quod nunc, et secundum statum praesentem formatur in diversa, ita posset fieri de facto, ut servato ordine agendi naturae, procedendo de imperfecto ad perfectum, servatis dispositionibus et mutationibus intermediis, idem mixtum ex eadem materia, Deo scilicet applicante causas, et concurrente, reproduceretur, et eadem anima infunderetur, quae alias fuit.
His positis quoad primam conclusionem, dicit secundam esse certiorem, quam sit prima, quae dependet a veritate tantum probabili tertiae sententiae praemissae, nam si idem potest redire virtute naturae, non est repugnantia, quin etiam corpus mixtum sic possit redire, servato debito ordine.
Probat ergo secundam, nempe impossibile esse naturae universae reducere corpus mixtum eo ordine quo reducitur corpus humanum in resurrectione virtute divina, Probatio consistit in hoc quod nar tura procedens de imperfecto ad perfetum alligata est ordini formarum in transmutatione, quem nequit transcendere. Deus autem non alligatur, neque limitatur in agendo, ideo potest in instanti formare mixtum, non sic causa creata aut natura, quia illud mixtum, ut corpus humanum, nequit aliter aut pluribus modis procedere naturaliter a natura. Magnus ergo ordo in formis praecedit ad formationem corporis humani, ut seminis, sanguinis, carnis, secundum quem procedit natura; unde sequitur totam naturam non posse reparare illud corpus, ut fiet in resurrectione ex cineribus vel aliis, in quibus erat resolutum, et hoc in instanti ut infra videbimus. Circa hanc conclusionem nihil occurit hic disserendum, nisi si quis quaerat unde iste ordo necessarius sit in natura?
Ad quod respondetur ab intrinseco oriri tam ex dispositione materiae convertibilis in aliud, quam etiam ex natura plurium causarum concurrentium cum subordinatione, vel ejusdem causae cum ordine agentis: ex parte materiae, quia non quaelibet est immediate convertibilis in quodcumque naturaliter, sed aliquando in formam determinatam juxta naturam dispositionis, se tenentis ex parte materiae, et prout subest causis, quae hic et nunc applicantur. Ex parte plurium causarum subordinatarum est etiam ille ordo, quatenus una praesupponit necessario actionem et effectum alterius, ut patet in conversione alimenti, et formatione foetus ; nam ad effectum mutritionis supponitur actio stomachi qua primum convertitur alimentum inchylum, et transmittitur ad hepar, per quod convertitur in sanguinem, deinde distribuitur per meatus, ut possit converti in substantiam viventis ; in quo ordine supponitur actio causae prioris ad posteriorem, tanquam efficientis immediati et disponentis materiam circa quam agentis posterioris, et eam ipsi applicantis, quam aliter nequit habere applicatam. Eadem . modo contingit etiam in formatione foetus naturali. Eadem etiam causa agens ad diversas formas aliquando agit cum subordinatione propter ordinem inter formas quoad se, vel propter ordinem ipsius in agendo, quatenus nequit attingere effectum seu posteriorem, nisi prius agat ad immediatum.
SCHOUUM.
Animam corpori reparato, nec a se, nec ab alia creatura, posse uniri. Docet formam et efficientem non coincidere. Vide Doct. de coincidentia causarum universaliter 2. Physic. quaest. 7.
(i) De tertio articulo dicitur, quod reparato illo corpore a quocumque, videtur quod a natura possit anima reuniri illi corpori, quia illa forma est dispositio, quae est necessitas animae rationalis ; in natura ergo est dispositio necessitans ad animationem: sed ad totalem dispositionem sequitur necessario illud ad quod disponit.
Sed contra, patet quod illa anima non potest ab aliqua creatura alia a se reuniri corpori; sed nec a seipso tanquam a principio effectivo illius unitionis. Probatio utriusque, causa aequivoca est simpliciter nobilior effectu ; et probatur auctoritate Augustini 83. q. q. 2. Omne quod fit, ei a quo fit, par esse non potest ;alioquin justitia, quae sua unicuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Intelligit autem de causa aequivoca, quia justitia in causa univoca requirit aequalitatem, sed in aequivoca eminentiam. Idem vult Avicenna 6. Metaph. cap. 3. Idem vult Augustinus super Gen. 12. quod agens est praestantius passo ; quae propositio (ut alias dictum est) dependet ex illa, agens est simpliciter perfectius suo effectu formali; sed homo est simpliciter perfectior anima sua, sicut totum parte, et quacumque alia substantia corporea. Patet ergo, quod nec anima, nec aliqua substantia corporea alia ab homine, potest esse causa effectiva hominis.
Praeterea, 2. Physic. forma et efficiens non coincidunt in idem numero ; ergo anima, quae est causa formalis hominis, non est causa effectiva ejusdem. Praeterea, non minus naturalis fuit prima unio facta in generatione, quam illa facta in resurrectione: sed anima non potuit esse causa effectiva illius unionis, sed solus Deus creans et infundens ; ergo, etc.
(k) Concedo conclusionem, quod si soli virtuti activae divinae subest prima productio hominis, soli eidem suberit productio secunda ; ista autem productio est in animatione corporis organici.
(1) Ad illud in oppositum dico, quod in tota natura nihil est in susceptivo, quod sit dispositio necessitans ad formam, quia cum qualibet tali stat potentia contradictionis, cum ista necessario concomitetur susceptivum, quod est praecise susceptivum ; talis enim repugnat necessitati.
Sed illud verbum usitatum de dispositione quae est necessitans, debet sic intelligi, quod dispositio non sit ratio necessitatis, sed quod ipsa posita, agens necessario inducat formam ad quam est dispositio ; vel necessitate simpliciter, sicut quando est mere naturale; vel necessitate secundum quid, ut quando agens est voluntarium, et disposuit sic agere ; et hoc ultimo modo forma corporeitatis est dispositio necessitans ad animam; non quod ex ista vel virtute ejus sequatur animatio, sed quia ipsa posita, agens necessitate conditionata suae dispositionis inducit formam ad quam est.
(m) Ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod non est aliqua potentia passiva creata, cui non respondeat potentia activa in natura, ne ponatur passiva frustra ; sed diversimode ponitur illa activa in natura secundum Philosophos et Theologos. Stricte enim accipiendo naturam activam pro natura creata, quia Aristoteles ponit intellectum immediate induci a Deo, ut tactum est quaest. 1. istius dist. non cuilibet potentiae passivae correspondet propria activa in natura: sed accipiendo naturam pro agente naturali necessitate, sic Philosophus diceret esse potentiam activam in natura, quia primam causam agentem naturali necessitate in istud passum. Sed Theologi negant etiam in natura esse potentiam activam isto modo, quia primum dicunt agere in istud, non naturali necessitate, sed libere: et tunc secundum eos, cum dicitur, correspondet aliqua activa in natura, natura debet ibi accipi communiter ad totum ens. Nec etiam ipsi ponunt magis frustra aliquid in esse quam Philosophus, quia aeque potest potentia passiva reduci ad actum, si reducatur non ab agente creato, sed increato, nec naturaliter activo, sed libere, sicut si ab agente alio modo poneretur reduci.
(n) Ad aliud, consequentia non valet, potest in processum resolutivum; ergo et in illum processum compositivum, qui fuit in componendo. Patet instantia, possum enim dividere solidum, nec tamen partes divisas possum iterum continuare.
Ad tertium, uno modo negatur eamdem materiam totaliter in se, et in partibus posse approximari vere alicui agenti propter divisionem partium materiae, quae fit in corruptione. Alio modo negatur materiam eamdem posse manere vel redire: tamen istud argumentum tangit illud generale, de quo tractatur in primo articulo solutionis, et est pro tertia opinione, quae non est ibi simpliciter reprobata.