IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) De tertio articulo dicitur, etc. Statuit primo sententiam Henrici quodlibet. 11. q. 14. asserentis animam corpori virtute naturali posse uniri, si est dispositum et organizatum, quia habet jam dispositionem necessitantem ad formam. Hanc sententiam defendit Richardus hac dist. art. 3. quaest. 2. ut probabilem, solvens argumenta in contrarium. Dicunt ergo hanc unionem posse fieri ab ipsa anima, se intime exhibente corpori disposito per informationem ejus; quam sententiam Suarez in 3. part. 2. tom. disp. 44. sect. 5. in fin. censet probabilem, et eam tribuit nostro Doctori, g tertius dicendi modus, quasi eam in hoc articulo tenuerit: sed non advertit conclusionem ab eo positam esse negativam.
Conclusio ergo Doctoris est quod nullius agentis naturals ialterius ab ipsa anima, neque per ipsam animam possit fieri haec unio, sed a solo Deo. Quamvis autem Doctor in praeced, art. docuerit, supposita veritate tertiae sententiae supe rius praemissae, posse redire eumdem hominem, quantum ad corpus naturaliter, et Deum ut auctorem naturae posse infundere eamdem animam, tamen non admittit unionem animae cum corpore attingi virtute causae naturalis secundae, ne quidem in ipsa prima hominis generatione, ut patet infra g Concedo conclusionem, etc. Quantum autem ad conclusione jam praemissam, videtur communis sententia eam sequi, et probatur bene a Doctore.
Primo, quia causa aequivoca est simpliciter nobilior suo effectu, intelligi de causa aequivoca totali ; quod probat auctoritate Augustini lib. 83. qq. quaest 2. Omne quod fit, ei a quo fit, par esse non potest, alioquin justitia, quae sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est, etc. hominem ergo Deus cum fecit, quamquam optime fecerit, non tamen id fecit, quod erat ipse, etc. Recte ergo probat Augustinus hominem non esse Deum, neque ipsi partem, quia Deus fecit hominem, et justitia prout in rebus reperitur, ut sunt conditae secundum pondus, aut modum et mensuram debitam, exigit ut effectus causae aequivocae non sit illi par, quia haec aequalitas requiritur in causa univoca: eminentia vero et excessus in causa aequivoca, ut bene interpretatur Doctor. Unde ratio a priori hujus veritatis habetur, quia nulla causa potest inducere in se eminenter aliquam formam, quae in suo esse formali excedit perfectionem formae, qua sic includens consti luitur formaliter in suo esse, nam sic includere eminenter dicit excessum perfectionis in essendo ipsius includentis supra esse formale inclusi, ut patet universaliter, etiam in primo ente sic includente creaturas, proinde inclusum sic in alio eminenter dicit in suo esse formali quantum ad perfectionem, rationem posterioris ad includens. Cum ergo causa totalis aequivoca sic includat suum effectum sequitur effectum,in suo esse formali deficere a perfectione suae causae et formae, per quam constituitur; ergo nequit ipse esse par, aut communicare in eadem forma univoce, alias secundum perfectionem esset omnino prius et posterius, quod repugnat. Hoc ipsum confirmat Doctor ex Avicenna et Augustino, quatenus dicit agens esse perfectius passo ; quod intelligit Doctor non solum de passo, ut praecise consideratur in potentia passiva ad formam, quia de hoc non est aliqua difficultas, cum agens sit in actu respectu ejus ad quod passum est in mera potentia passiva, sed intelligitur etiam respective ad formam, quam in passo producit agens aequivocum de quo agitur.
His positis quantum ad probationem majoris, subsumit hominem esse perfectiorem sua anima, quia totum est perfectius sua parte ; hominem praeterea esse perfectiorem quacumque alia substantia corporea, ergo neque anima, neque alia substantia corporea: est causa hominis effectiva. Vis rationis in hoc consistit, quia a quocumque est unio partium ad invicem, ab eodem est compositum resultans effective ; hoc nequit esse ab anima, quae inferior est perfectione, nequit etiam esse ab aliqua substantia corporea ; ergo, etc.
Dices animam esse perfectiorem unione, quae nihil est compositi ; ergo ratio non probat.
Contra, A quocumque est unio, ab eodem effective est informatio formae, et receptio materiae, et communicatio utriusque tanquam componentis, ut ex ipsis causatur totum ; communicatio, inquam, qua toti insunt, quia aliter non extenditur virtus causae effectivae ad totum, qua totum est praecise, nam quod efficiens producat formam in esse, non inde est causa totius, quia etiam est causa totius, qua totum est ex materia, quam non causat efficiens, sed quia sua actione unitiva ejus ad formam, eam communicat toti, et perinde esset causa totius, etiamsi praeexisteret forma, modo ipsam virtute sua activa communicaret materiae causaliter: ergo recte sequitur, si anima aut aliud causaret unionem, quod causaret compositum, et sic aliquid se ipso perfectius causaret. Ad nihil enim extenditur causalitas causae intrinsecae, ad quod non se extendit etiam causa efficiens, cum unum genus causarum in creatis non causet sine concursu reliquarum; ergo totum resultans in eo casu esset effectus efficientis, non alterius quam unientis formam ad materiam ; ergo, etc.
Probat secundo, quia forma et efficiens in generatione compositi substantialis non coincidunt ex 2. Phys. sed forma est anima: ergo nequit esse efficiens. Sed hoc non est verum, ut patet ex ratione praecedenti, si ipsam uniat formaliter corpori, aut unire possit: ergo, etc. Quod autem forma et efficiens non coincidant respectu ejusdem effectus, patet, quia causarum genera sunt impermixta et diversa. Praeterea ex diverso modo causandi causarum intrinsecarum et extrinsecarum, quia extrinsecae, qualis est efficiens, non insunt effectui, sed attingunt virtute tantum effectum: intrinsecae vero insunt effectui
Tertio probat, quia non minus naturalis fuit prima unio facta in anima in prima generatione hominis, quam secunda facta in resurrectione: sed illa fuit a Deo infundente animam, et non ab ipsa anima ; ergo et haec. Sumit autem naturale ut est differentia potentiae passivae.
(k) Concedo conclusionem, etc. Hic dicit quod si soli virtuti activae divinae subest prima productio hominis, eidem etiam subest secunda productio, quae consistit in animatione corporis organici. Hic sumit productionem hominis, ut est ab agente per illam actionem, quae unit animam corpori, quia est quae proxime attingit totum, et non alia praecedens, si est. Quod autem dicat, si prima productio hominis subest actioni divinae tantum, intelligit praecise de unione seu unitione animae, et potissimum excludendo sententiam, quam impugnat, in quantum docet unitionem esse ab ipsa anima, quia nullum aliud agens in secunda productione applicatur, ex quo esse possit unitio, nisi sola anima. Quod si unitio fiat ab anima ipsa in productione prima hominis, aut fieri posset virtute sua naturali, non esset inconveniens ut ab ea fieret in secunda productione hominis ; negat tamen supra fieri hanc unitionem ab ipsa anima ex rationibus praemissis.
Aliam rationem praemissae conclusionis proponit pater Aegidius Lusit. tom. 3. q. 5. art. 5. g 1. n. 6. et 1. nempe ideo nonposse aliquam causam naturalem agere ad unionem animae in resurrectione, quia nequit aliqua causa agere ad corruptum, neque consequenter ad productionem hominis mortui, ut supra alias tenuit juxta principia, quae soluta sunt in 1. art. hujus quaest, et impugnata ibid. In prima tamen productione hominis videtur admittere generantem attingere unionem animae ad corpus, quamvis non omnino clare id asserat. Doctor etiam hic non definit hanc quaestionem, an sciliceti unio animae ad corpus fiat a generante, nam in conclusione praemissa loquitur de secunda unione. Tertia vero ratio est exclusiva respectu animae, quatenus ab ea nequeat fieri, nisi in addito illo,sed solus Deus creans et infundens, etc. comprehendatur: verba autem sequentia suspen dunt resolutionem.
Dicendum secundum principia Doctoris, generantem non attingere unionem animae rationalis ad corpus, imo neque animae brutalis, quae educitur de potentia materiae a solo Deo, et non a caelo, aut alia causa universali aut particulari, quia perfectio conveniens animae bruti perfecti, est excedens formam caeli; generans autem non est conjunctus materiae aut corpori organizato, neque necessario tum est, quando corpus est perfecte organizatum: unde actio productiva animae nequit ipsi tribui, aut corpori caelesti, sed soli Deo, qui sicut educit animam de potentia subjecti, ita etiam educendo solus unit. Videatur de hoc fusius Doctor in 2. d. 18.
A fortiori haec ratio currit quoad animam rationalem, quae est forma spiritualis creata a Deo, et non subjecta actioni generantis, quod speciale in ipsa est: actio autem causae materialis totalis et univocae necessario supponit subjectum extensum et applicatum. Prima conditio defuit animae rationali. Secunda etiam eidem defuit, quia non est applicata per modum subjecti agenti generanti, ut inest corpori, in quod idem agens agit, prout ipsi haec actio generativa competit, et in quantum etiam anima est unita corpori, alias non apparet ratio, unde ad ipsam extendi posset actio generantis et organizantis corpus. Deinde, non videtur posse agere agens creatum primo ad unionem animae aut alterius formae substantialis,.
nisi per actionem eductivam ejus a materia, quae nequit in proposito ei convenire. Accedit ultimo quod talis sit unio animae ad corpus, et singulas ejus partes, quae sit tota in toto, et in singulis partibus, ut difficile sit conceptu quomodo talis unio, licet connaturalis sit animae, possit ei inesse virtute agentis creati ; sed haec quaestio ad alium locum spectat quo eam remittimus.
(1) Ad illud oppositum, etc. Respondet ad fundamentum Henrici, quod est hoc, nempe in natura esse virtutem producendi corpus organizatum cum sua dispositione necessitante ad animam ; ergo necessario sequitur anima, non aliter sequeretur ex vi dispositionis, nisi disponens uniret animam rationalem, cum anima sit forma independens a subjecto ; ergo dispositio ad eam necessitans in hoc exerit virtutem, ut eam uniat.
Respondet bene Doctor primo, destruens illam intelligentiam, quam praefert argumentum dispositionis necessitantis, quae insit materiae antecedenter ad formam, quae necessitat ad formam ex ratione sua et connexione ad ipsam formam. Hanc intelligentiam impugnat Doctor, et optime, quia cum omnis dispositio sit antecedens formam (alias non esset dispositio ad formam), sequitur dispositionem compati cum potentia contradictionis materiae ad formam, quae inseparabilis est a materia, donec advenerit forma, cujus privatio supponitur ; ergo ex parte materiae non inducitur illa necessitas per illam dispositionem ut priorem, quia materia pro omni instanti ante formam est sub privatione, neque datur ab ea recessus, nisi ad ipsam formam.
Intelligi ergo debet dispositionem dici necessitantem, ex eo quod agens supposita dispositione in eo gradu, necessitatur ab intrinseco, ut producat formam in materiam sic dispositam ; vel simpliciter, si est agens naturale ; vel secundum quid, si est agens liberum, et sic disposuit aut intendit agere. Deus autem, qui est causa productiva animae, supponit formam corporis, et organizationem in ordine ad animam, non tanquam haec necessario inferat productionem animae, sed tantum quia Deus sic disposuit eam producere ea supposita, et ad finem animationis coagit ad organizationem.
(m) Ad argumenta principalia, etc. Respondet ad argumenta liminaria quaestionis. Primum fuit, quod in natura sit potentia passiva naturalis ad resurrectionem ; sed omni tali correspondet sua activa naturalis, ergo, etc. Respondet omni potentiae passivae in natura correspondere activam, ne illa frustra poneretur ; sed hanc activam neque Theologus neque Philosophus statueret in natura respectu potentiae passivae, ut natura sumitur praecise pro serie entium inferiorum, ut excludit primam causam ; hoc enim negaret in pluribus Philosophus, quin etiam in ipsa productione animae, quam constituebat a solo Deo esse: diceret tamen hanc activam naturalem, prout naturalis dicit differentiam agentis necessarii, esse in natura, ut comprehendit primam causam, in quo erravit. Neque hic error conducit ad salvandum potentiam non esse frustra in natura, quia potentia diceretur frustra in quantum non posset reduci ad actum, sed ad actum perinde reducitur per agens primum, sive necessario, sive libere agat.
(n) Ad aliud, consequentia non valet, etc. Secundum argumentum fuit in eo quod duplex sit processus in natura, alter compositivus, alter resolutivus, et in utrumque aeque potest natura ; sed potest corrumpere aut resolvere hominem in sua componentia; ergo et componere resolutum.
Respondet Doctor non valere consequentiam, quia possunt dividere solidum, non possum iterum componere. Ratio ergo falsa assumitur, nempe naturam aeque posse in utrumque processum ; ignis potest resolvere lignum, non tamen potest componere aut producere lignum.
Tertium argumentum est ex corruptione et transmutatione ignis in aerem et aeris iterum in ignem, in qua manet eadem materia sub utraque forma; ergo potest secundus ignis esse idem cum primo, etc. Remittit responsionem ad dicta in 1. art. juxta varia placita Doclorum, sed negatur consequentia, quia non sufficit materiam esse eamdem et causam particularem etiam eamdem esse, nisi accedat determinatio primi agentis in ordine ad idem numero reducendum, quod alias desivit.