IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat optime rationem naturalis, violenti et supernaturalis, et quomodo naturale sumitur tripliciter ; et rursus dupliciter in ordine ad agens, ut scilicet opponitur supernaturali, et libero; et dupliciter in ordine ad passum, ut opponitur violento et neutrali. Ad quaest. resolvit resurrectionem esse naturalem, ut opponitur violento, non ut opponitur supernaturali; loquendo de resurrectione activa, est supernaturalis et libera. De his Doct. quaest. 1. prolog. a num. 20.
(p) Intelligendum est hoc, quod naturale aequivoce accipitur, quod apparet ex hoc, quia diversis opponitur: et illa est una doctrina cognoscendi multiplex, 1. Topic. cap. 12. Opponitur enim naturale uno modo supernaturali ; alio modo libero vel voluntario ; tertio modo violento. Naturalitas enim aliquando pertinet ad principium activum, et tunc opponuntur sibi liberum uno modo, et alio modo supernaturale. Nam agens naturale, vel naturaliter dicitur quod opponitur libero, quia agit necessitate naturali: sed voluntarium vel liberum, quod seipsum determinat ad agendum: et illo modo loquitur Philosophus. 2. Physic. dividens naturam contra agens a proposito: et 9. Metaphysic, cap. 2. et 4. de potentiis activis irrationalibus, et activis rationalibus, sive liberis.
Alio modo ex parte principii activi naturale dicitur, quod habet naturalem ordinem activi ad passum ; et supernaturale quod excedit omnem talem ordinem naturalem: et illo modo quodcumque agens causatum dicitur naturale, et solum agens increatum dicitur supernaturale.
Ex parte autem passi opponitur naturale uno modo violento, prout naturaliter dicitur moveri vel pati, quod patitur secundum propriam inclinationem passi violenter vero, quod patitur contra inclinationem passi.
Et ex hoc sequitur, quod naturale et violentum, non sunt opposita contraria immediata, imo est inter ea medium, quando scilicet passum neutro modo se habet, neque inclinatur ad illud quod recipit, neque ad oppositum, sicut superficies ad albedinem vel nigredinem, vel ad medium. Sequitur etiam, quod non potest esse violentia in primo passo, scilicet materia prima, quia non inclinatur contra aliquid, cujus est absolute receptivum, et haec distinctio illorum oppositorum et medii accipitur in passo, ut comparatur ad formam, ad quam transmutatur. Ut autem passum comparatur ad agens a quo recipit formam, dicitur naturaliter moveri, quando movetur ab agente naturaliter sibi correspondente ; supernaturaliter autem moveri, quando ab agente supra totum ordinem agentis naturaliter proportionato isti.
SIc ergo habemus naturale dupliciter, ut pertinet ad activum, quia ut distinguitur contra liberum et supernaturale; et naturale, vel naturaliter dupliciter, ut pertinet ad passum, quia ut distinguitur contra neutraliter, et contra violentum.
Sed contra distinctionem duorum ultimorum membrorum arguitur, quia secundum Philosophum 3. Ethicor. Violentum est, cujus principium est extra, non conferente vim passo; ergo in definitione violenti ponitur principium motivum, et per consequens violentum essentialiter, non tantum accipitur ex comparatione passi ad formam, sed ad agens.
Respondeo, et ad quotcumque tales instantias, per hanc propositionem : Illud est per se causa, quo posito et circumscripta alio vel variato, sequitur effectus ; nunc autem, licet forma, contra quam inclinatur receptivum, non inducatur nisi per agens per se violentans passum: tamen per se ratio violenti est ex habitudine passi ad formam, quia passo et forma manentibus in sua ratione, puta quod forma sit receptibilis, tamen contra inclinationem passi quomodocumque variatur agens, passum violenter recipit. Hoc etiam apparet, quia non tantum in induci, sed etiam in permanere, dicitur quod aliqua forma violenter permanet in passo, et diu, aliqua autem naturaliter; ita quod circumscribendo agens, quod scilicet non habet actionem post inductionem formae, ibi est naturalitas vel violentia, praecise comparando formam ad receptivum.
Concedo ergo quod in descriptione violenti, ponitur agens tanquam extrinsecum, sed non tanquam per se complens, nec tanquam per se constituens rationem violenti ; sed tantummodo completur per illud, passo vim non conferente ; et tamen modo maneret violentum post omnem actionem agentis, sicut si lapis posset quiescere sursum sine continua actione detinentis: additur tamen principium in descriptione violenti, tanquam causa extrinseca.
Consimiliter, licet passum recipiat aliquam formam aliquo modo supernaturalem, et in hoc posset supernaturalitas dicere modum habitudinis passi ad formam, tamen nunquam dicitur supernaturale, nisi quia recipit eam a tali agente, cujus probatio est, quia si formam naturaliter sui perfectivam reciperet a tali agente, adhuc reciperet eam supernaturaliter, non quidem propter habitudinem ad formam, quia sic naturaliter recipit, sed propter habitudinem ad agens a quo recipit.
(q) Ad propositum resurrectio significat passionem, cui correspondet pro actione resuscitatio; ergo in quaestione, an resurrectio sit naturalis, non accipitur naturalitas, nisi prout pertinet ad passionem; sed in quaestione, an resuscitatio activa sit naturalis, accipietur naturale, ut pertinet ad actionem et ad causam activam.
Primo ergo modo dico, quod erit naturalis, ut naturale opponitur violento, sed non naturalis, ut naturale opponitur supernaturali, sed erit supernaturalis. Et ratio utriusque membri patet ex dictis in 1. artic. Ratio primi, quia passum inclinatur naturaliter ad formamquam recipit. Ratio secundi, quia non recipit ab agente naturalem ordinem habente ad istud agendum, sed supra totum istud.
Si vero quaeratur de resuscitatione activa, an erit naturalis Respondendum est, quod utroque modo, quo naturalis pertinet ad actionem, illa erit non naturalis, quia et ab agente libere, non naturali necessitate, et ab agente supra totum ordinem causarum creatarum, quae dicuntur habere ordinem naturalem agendi in passo.
(r) Ad argumenta. Ad primum, auctoritas Damasceni intelligenda est de eo quod est commune omnibus in specie a principio intrinseco vel a causa naturali ; non sic hic, et patet quod sic intelligit, quia propositionem sic intellectam applicat ad operationem duplicem de Christo, qui est in omnibus in specie humana, a causa intrinseca, vel saltem naturali.
Ad secundum, probat tantummodo quod resurrectio sit naturalis, ut naturale opponitur violento. Tamen quod tangitur ibi de mutatione, habet dubium, an resurrectio sit mutatio, et dicetur in sequenti quaestione.