IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) Intelligendum est hoc, etc. Fundamentum hujus quaestionis sumitur ex appetitu animae ad materiam, qui est ipsi naturalis. Deinde, ex appetitu etiam naturali beatitudinis, ex immortalitate animae, ex providentia Dei, qua statuit praemium et paenam operibus, et aliis rationibus naturalibus et congruentiis, quibus Sancti Patres probant possibilitatem resurrectionis contra Philosophos.
Antequam ergo resolvat Doctor quaestionem, hic distinguit terminum naturale, qui multiplex est in significando, et aequivocus, ut pluribus seu diversis opponitur, ut est, supernaturale, liberum et violentum. Aliquando est differentia activi, aliquando passivi. Naturale, ut dicitur de principio activo, aliquando opponitur libero seu voluntario, et sic agens naturale est, quod ab intrinseco determinatur ad actionem, et distinguitur ab agente a proposito, quod mediante cognitione determinatur ut patet 2. Physicor. et 9. Metaph. Secundo modo dicitur agens naturale, ut dicit differentiam ordinis ad passum, tanquam activi connaturalis dicentis ordinem naturalem ad passum, ut illud transmutet de potentia ad actum ; et sic omne agens creatum dicitur naturale eo modo et sensu quo natura distinguitur ab Auctore naturae. Dicere enim ordinem ad passum, non consistit in eo praecise, quod agens includat in sua potentia activa formam ad quam subjectum aut passum est in potentia: sed ultra hoc dicit necessarium ordinem et dependentiam ad passum, sine quo nequit exercere virtutem activam, aut ullo modo est potens ad actionem aut effectum ; quae differenda est communis omni agenti creato, sive naturalis ordinis, sive supernaturalis sit, juxta aliam significationem horum terminorum, quam mox exponemus. Vide quae dicta sunt dist. 1. hujus quaest. 1. Supernaturale per oppositum dicitur solum de Deo agente increato, qui excedit omnem talem ordinem, et agere potest independenter a materia, et sine ordine ad ipsam per creationem ex nihilo.
Alio modo etiam potest haec differentia sumi ex universalitate virtutis, et limitatione in agendo, quia agens creatum ita dicit ordinem ad determinatum passum, ut non possit in quodcumque passum, neque in quamcumque formam, sed limitate ad aliquod, aut aliqua, et sic caelum et astra etiam dicunt ordinem ad materiam seu passum, quia neque alia transmutare possunt nisi sublunaria, neque in his etiam reducere quamcumque potentiam materiae ad actum prout supra dictum est de potentia ad animas perfectas. Per oppositum agens increatum est illimitatum, et respicit universaliter omnem potentialitatem passi vel materiae, et secundum universalitatem formarum, et secundum modum potentialitatis, qua potest reduci ad actum sive producendo formam primo, sive eam corruptam reducendo, sive concurrendo cum aliis agentibus inferioris ordinis, sive se solo educendo formam, sive etiam creando sine dependentia a materia. Alio modo dicitur naturale ex parte passi, quatenus naturali appetitu inclinatur ad formam, secundum quam patitur, seu ad eam transmutatur. Per oppositum dicitur violentum eo quod repugnet formae quam recipit, licet ejus productio sit secundum inclinationem agentis. Inter utrumque datur medium, ut quando passum neutro modo se habet ad formam, ut quia neque ei repugnat, neque eam appetit, neque oppositam. Haec potentia ad talem formam dicitur in nostra Schola, neutra. Conlroversiam hujus puncti remittimus ad suum locum, quia non spectat institutum ; naturaliter ergo hoc modo sumitur, ut distinguitur contra violentum et neutrum, et sumitur praecise in ordine ad formam.
Alio modo dicitur naturaliter ex parte passi, prout respicit agens, quando movetur ab agente naturaliter sibi correspondente et proportionato secundum ordinem naturalem causarum, et dispositionem. . E contra per oppositum hujus dicitur supernaturale, prout movetur ab agente supra totum ordinem agentis naturalis proportionati materiae, ut est mobilis secundum statum naturae et providentiae naturalis, in ordine etiam ad finem naturalem praefixum et debitum naturae praecise. Quando movetur ab agente, non sic proportionato, et secundum aliam providentiam in ordine supernaturali dicitur moveri supernaturaliter, quantumlibet forma ad quam movetur, esset secundum inclinationem ?ejus. Contra utrumque hoc membrum objicit Doctor, et solvit in littera. Controvertitur circa hoc punctum in quo consistat supernaturalitas hoc modo sumpta, etan possit compati cum appetitu et inclinatione naturali ad formam, quae sic supernaturaliter producitur, et an potius dici debeat potentia obedientialis illa respectu formae, quam naluralis,sed de hoc infra agemus commodum loco agentes de hoc appetitu animae ad beatitudinem.
(q) Ad propositum resurrectio,etc. Hic es dictis statuit secundum articulum, et resolvit quaestionem. Dicit quod resurrectio dicat passionem, resuscitatio vero actionem correspondentem. Unde quaeslio, ut respicit resurrectionem, determinat naturale et supernaturale, ut est differentia passionis, ut vero respicit resuscitationem, denotat eadem, ut inveniuntur in actione, et respective ad agens.
Prima conclusio est:Resurrectionem naturalem esse,ut naturale opponitur violento, quia inclinatur corpus ad animam, et anima ad corpus. Esse supernaturalem, ut est ab agente supra totam seriem agentis naturalis proportionati. Si vero quaeratur de resuscitatione activa, dicit non esse naturalem secundum primam differentiam qua opponitur libero, sed supernaturalem qua est supra totum ordinem agentis creati, quod nequit attingere hunc effectum; et secundum hanc actionem, qua fit de facto, et modum quo resuscitatur homo. Utraque conclusio est communis, et patet ex rationibus tribus quas praemisit Doctor ad oppositum, quarum prima est auctoritas Dionysii. Secunda vero ex eo quod ratione naturali non possit attingi veritas resurrectionis in eventu futurae. Tertia, quia effectus causae naturalis evenit ut in pluribus si non est impedita, et saepius, non enim semper est impedita ; ergo resurrectio quae tantum semel fiet, non est naturalis causae effectus. Patet conclusio etiam ex dictis supra quaestione secunda et tertia. Nulla enim virtus in natura est efficax ad reducendum materiam eamdem, et eam colligendam, neque formandi corpus humanum, nisi per generationem univocam, et decisionem seminis per propagationem.
Quod si objicias contra haec appetitum naturalem animae ad corpus, et rationes naturales, quibus Patres conantur probare futuram resurrectionem, maxime illam ex providentia Dei respectu bonorum et malorum. Ad has rationes responsum est quaest. 2. probando hanc veritatem non demonstrari quantum ad factum.
(r) Ad argumenta. Ad primam, etc. Primum fuit auctoritas Damasceni dicentis, quod commune est omnibus in eadem specie, naturale est, etc.
Respondet intelligi de communi a principio intrinseco ; unde ipse ex eo principio probat duplicem esse operationem in Christo.
Ad secundum ex naturalitate motus, et inclinationem passi ad formam, respondet tantum probare resurrectionem esse naturalem, ut est diffcrentia subjecti, et inclinationis ad formam, et distinguitur a violento. An vero sit mutatio, resolvit quaest, sequenti.