In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
?
Alens. 3. part. quaest. 32. m. 5. art. 1. D. Thom. Me quaest. 2. art. 2. D. Bonav. art. 1. quaest. 3. Richard. art. 5. q. 1. et 2. Duranti. quaest. 3. et 4. Argent. quaest 1. art. 4. Suarez tom. 2. 3. part. d. 50. sect. 9. VideScot. 8. Met. quaest. 3. et 9. Met. quaest. 11. et 4. Physic. quaest. 12. ubi Arelin.
(a) Quinto quaero, utrum resurrectio sit in instanti ? Quod non 1. ad Thess. 4. Mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, etc. ergo illi qui invenientur mortui in adventu Christi, primo resurgent, et deinde illi alii rapti in obviam morientur, et postea resurgent ; ergo non simul erit resurrectio istorum et illorum ; non ergo in instanti,
Praeterea Augustinus 20. de Civitate Dei. cap. 20. Tam ineffabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem in membra sine fine victura, ipse Apostolus apertissime dicit. Velox et tardum secundum Philosophum 4. Physicor. tempore determinantur ; et eodem cap. 20. ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt.
Praeterea, in resurrectione aliquid quod praefuit, corrumpetur, quia materia illa, quae recipiet formam novam, praefuit sub alia forma corrumpenda: illud corrumpendum habebit esse finitum. Omne autem undique finitum positivum habet ad minus duos terminos positivos: ergo illud esse illius praecedentis habebit duos terminos positivos, et per consequens est dare ultimum instans esse illius praecedentis; ergo si resurrectio erit immediate post esse illius, et in instanti erit instans immediatum instanti, quod est contra Philosophum, 5. et 6. Physic.
Praeterea, corpus tunc corrumpendum habebit esse permanens: permanens autem non habet esse in tempore, nisi quia in instanti: ergo si immediate praecedat esse corporis resuscitandi, sequitur quod praecedat in instanti immediato illi esse, et tunc ut prius, corpus resuscitandum non poterit habere esse immediatum in instanti.
Oppositum 1. Cor. 15. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Quam auctoritatem Augustinus adducit de Civit. ubi prius, pro probatione resurrectionis subito fiendae. Praeterea, generatio est in instanti: ergo et resurrectio, Praeterea,
Magister in littera dicit, quod in instanti erit resurrectio.