IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo dico, etc. Statuit hanc formationem fieri in instanti, quae est conclusio communis. Probat, quia fiet immedia te virtute divina, nam Angelus non poterit illam formam substantialem inducere in materia. Licet autem Deus successive possit agere et forma substantialis etiam successive induci, magis tamen congruit, ut forma illa, quae potest in instanti induci, sic etiam inducatur a Deo, quam ut in tempore inducatur, tum quia virtuti infinitae nulla est proportionata resistentia ; tum quia successio in motu oritur ex imperfectione, et remissa virtute agenlis creati, ut bene probat in littera, reducendo causas successionis assignatas a Commentatore ad remissionem virtutis quae nequit aliter quam successive subjicere sibi resistentiam mobilis aut medii, sicut Deus. Quamvis autem Deus posset libere agere successive, tamen id contingit, quando se accommodat agentibus inferioribus, et subest motivum aliquod suae providentiae: quod in proposito nullum videtur, quia agit solus, et modo supernaturali, et agendo in instanti magis declaratur ejus potentia, et alioquin actionem instantaneam, illa verba Pauli insinuant in ictu oculi, etc. Item in aliis actionibus supernaturalibus ita magis contingit, ut in productione gratiae, in formatione corporis Christi, et similibus.
Circa haec occurrunt dubia. Primum est, an immediate virtute divina fiet haec formatio corporum, ita fieri dicit Doctor. Quod intelligi potest duobus modis : Primo, ut excludatur omnis causa principalis, seu ex virtute innata agentis ad hanc formationem: et hoc admittunt communiter Doctores in hac distinctione. Secundo modo, ut etiam excludat omnem actionem instrumentalem, qua in re aliqui tribuunt Angelis actionem instrumentalem respectu hujus formationis, et potissimum Archangelo canente tuba ; non quod propria virtute Angeli, aut Archangelus attingat illam formationem, sed ut instrumentum Dei: ita Aegidius Lusitanus tom. 3. lib. 1. quaest 5. art. 4. g 3. Contrarium docet Abulensis in Matthaeum 25. quaest. 622. et Suarez disput, 50. tom. 2. in 3. part. sect. 4. eonclus. 3. Imo videtur communis Theologorum, qui sine limitatione hanc formationem tribuunt soli Deo, excludendo concursum purae creaturae ; et hanc esse Doctoris constat ex verbis praemissis, quia nulla est ratio, unde attribuamus hunc concursum instrumentalem Physicum Archangeli aut aliorum Angelorum.
Probatur, quia tam Patres quam Scriptura hunc effectum Deo specialiter tribuunt, et possibilitatem ejus in divinam sapientiam, et omnipotentiam refundunt, et argumentum a prima hominis creatione et formatione corporis Adam recte applicari potest, nam ex nullo speciali mysterio videtur Angelis convenire actio instrumentalis respectu secundae formationis, magis quam respectu primae. Sed in prima non fuerunt cooperatores, nam is est error Philonis, qui illa verba intelligit respective ad Angelos Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. dicta fuisse, cooperantes ad illam plasmationem ; quem errorem desumpsit ex Platone in Timaeo, ut docet Augustinus lib. 12. de civitat. Dei, cap. 24. eumque damnat communis doctrina Patrum, et sententia, contra Cerinthum, Basilidem et Manichaeos. Ambrosius lib. 6. Hexameron. cap. 7. Basil. homil. 9. Hexameron, Chrysost. homil. 12. in Gen. Cyrillus Alexandr. lib. 1. contra Julianum. August. supra et de Gen. ad litteram, cap. 15. et lib. 16. de civitat. cap. 6. et patet ex contextu, quia illa, ad imaginem et similitudinem nostram, etc. nullo modo possunt referri ad Angelos, quorum imago aut similitudo non est homo. Sed neque ex modo loquendi Scripturae, neque ex natura actionis magis excluduntur Angeli a prima hominis formatione quam a secunda: neque Patres aliter loquuntur de utraque, ut procedunt ex potentia et sapientia Creatoris; ergo idem judicium ferendum erit quoad utramque, et Angelos ad naturam concurrere.
Seeundo, ut Suarez et omnes concedunt, virtute naturali Angelus nequit hunc concursum habere, neque per elevationem habet, quia libere hoc fingitur, et sine fundamento. Confirmatur, quia non est ratio, quin eodem modo dicantur ad ipsam resurrectionem et unionem animae, sicut ad corpus etiam concurrere ut instrumentum elevatum, quia perinde hoc est possibile, si primum est possibile, et eadem libertate asseritur utrumque, quin imo hic concursus instrumentalis potest in omnibus pene mysteriis intermitti, quibus aliquo modo intervenit ministerium aliquod Angelorum, quamvis Scripturae tales effectus soli Deo tribuant, quia interpretari eodem fundamento licet, Scripturam intendere causam principalem, et non excludere instrumentalem elevatam, et ita diceretur ad formationem corporis Christi in utero Virginis concurrisse Gabrielem instrumentaliter, quod dici nequit, quia Scriptura in proprietate intelligenda est; et quando aliquid refert in Deum tacendo universim reliquas causas, intelligi debet cum exclusione reliquarum, nisi alias ex materia subjecta, et in aliis locis Scriptura oppositum teneat. Nullibi autem legitur in Scriptura Angelos agere ad formationem corporis humani, aut ad resurrectionem aliter, quam colligendo electos a quatuor ventis, per collectionem illam cinerum, aut convocando ipsos ad judicium, modo in diversis, et non uno in loco resurgent: aliam ergo efficaciam non possumus eis adscribere.
Tertio, non potest intelligi quomodo etiam haec instrumentalis illis competit, quia vel per potentiam obedientialem, quam aliqui statuunt, vel per s ubordinationem ad Deum, vel per communicationem actionis et principii actionis. Haec omnia obscura sunt et superflua, imo incongrua praesenti mysterio, et secundum nullum usum divinae providentiae, cujus aliquod motivum appareret in ipso opere aut circumstantiis, ex quibus colligeretur ita factum esse, quidquid sit de possibilitate. Non debemus autem veritatibus certis et indubitatis fidei, aut etiam rationis naturalis immiscere aliqua incerta, et quae sine fundamento libere asseruntur in facto, quia id plurimum obscurat fidem mysteriorum in ipso eventu, ea reducendo in causas incertas, vel etiam impossibiles, ut plures judicant esse hanc elevationem instrumentorum praedictis modis.
Praeterea, primus modus potentiae obedientialis concurrentis in Angelis ad hunc effectum, vel principiantis, non videtur , fundatus, tum quia potentia illa in rebus non datur eo modo quo asseritur: tum etiam quia data illa in rebus, non est major ratio, cur Angeli dicerentur assumi mediante potentia illa, quam aliae quaecumque creaturae applicatae, ut tuba illa sensibilis, et clangor, imo et caelum et astra, in quibus major proportio ad formationem corporis humani, et virtus naturalis remota organizandi inest; et idem de elementis. Ministerium autem colligendi cineres, et canendi tuba, et convocandi mortuos, et intimandi imperium Dei, non exigit usum talis potentiae obedientialis in Angelo, neque ulla ratione multiplicanda sunt miracula superflue, quia Deus nihil frustra agit, aut otiose ; ministerium ergo, quod Angelis convenit in hoc opere, ut dixi, non requirit usum potentiae obedientialis respective ad formationem corporis, et organizationem ejus substantialem aut accidentalem per novam formam inductam. Hinc etiam patet elevationem per alios modos praemissos superflue asseri.
Quod magis est, in nostra Schola judicatur impossibilis illa elevatio, quia neque instrumentum proprie dictum attingit intrinsece actionem causae principalis, ut fusius in dist. 1. et 2. hujus disseruimus. Et quamvis admittamus creaturas esse aliquando instrumenta Physica Dei seu causas secundas, intelligimus eo sensu dici tales, quo plene subsunt Deo in omnem usum suae entitatis et aclivitatis ad quodcumque, quod alias ab intrinseco ipsis non repugnat. Repugnare autem dicimus in terminis actionem esse ab aliquo ut principio, nisi supponatur in eo virtus innata, aut certe communicata, sicut repugnat concipere causam efficientem sine principio efficiendi; et licet haec non urgeant alios, qui in extremo oppositae sunt assertionis, viderint tamen quibus fundamentis asseruntur a nostro Doctore, et solvant per aliquid notius ipsa conclusione, et salvando conceptum causae, et principia generalia. Interim ad propositum, Angelo non competit talis actio, nisi communicetur principium agendi, quod necessario erit in aliqua potentia activa Angeli, quae elevetur ad effectum hunc organizationis substantialis, non erit in potentia motiva, quia haec non est capax alicujus principii, per quod elevari posset, nisi respective ad lationem seu motum localem et applicationem activorum passivis, quia non transcendit suum objectum, et sic repugnat communicare intellectui aliquod principium agendi, per quod intellectus elevetur ad aliquam actionem, quae non sit intellectio. Ad lationem autem et applicationem activorum passivis non indiget Angelus tali virtute elevante, et per applicationem activorum non esse causa Physica effectus sequentis, sed tantum artificialis, seu a proposito; neque enim Agricola producit fructus, neque medicus sanitatem, neque dans cibum et potum esurienti producit carnem et sanguinem Physice, ut bene probat Augustinus lib. 9. de Genes, ad litteram cap. 15.
Quod si dicatur principium elevans communicari voluntati aut intellectui Angelico, nequit esse primo nisi ad intellectionem, et aliquem actum vitalem immanentem, neque esse principium actionis transeuntis in materiam extra suppositum: vel demus esse, nequit tale principium transcendere naturam accidentis, quia nihil substantiale potest communicare Angelo intrinsece. Sed tam organizatio corporis quam etiam animatio, qua producitur compositum physice, nequit esse ab Angelo, mediante intellectu aut voluntate, qualicumque elevatione supposita, quae compalibilis est ipsis, ut probatum est dist. 1. hujus: nequit etiam esse ab accidente illo communicato et supernaturali, quia in omni sententia nequit accidens agere ad substantiam, nisi in virtute substantiae cujus esse potest. Sed nulli substantiae hoc accidens est connaturale, cujus virtutem participaret, aut cujus dici posset virtus propria ; ergo nequit agere in virtute substantiae ad productionem corporis substantialis aut hominis. Nequit etiam in virtute voluntatis, aut intellectus, aut substantiae Angeli agere ad eumdem effectum ex eadem ratione, quia neque ex natura sua ad talem effectum ordinantur, neque ex natura talis principii; debet ergo aut primum probari possibilitas talis principii aut actionis, antequam invehatur in hoc mysterium.
Deinde, probari eventus, seu ita fore, nam quod Deus agat aliquando mediantibus instrumentis sensibilibus in ordine ad effectus supernaturales, ut Sacramentis ad gratiam, tactu reliquarum, unctionum, et ejusmodi ad effectum sanitatis, aut alia miracula, non inde sequitur quod ita inomnibus contingat, neque asseri potest, nisi in effectu ita videatur, aut ex revelatione Scripturae, et documentis conformibus ostendatur, quae in proposito desunt, ac proinde non debet resurrectio ad alias causas Physicas, etiam instrumentales, referri, nisi in eas praecise, quas exprimit Scriptura aut Patres, qui nihil nobis exponunt de hac concurrentia Angelorum: sed magis loquentes praecise referunt eam in Dei omnipotentiam, quae creavit omnia ex nihilo, et potest restaurare eadem in numero, quae ceciderunt.
Accedit ulterius in sententia, quae non admittit aliquod agens creatum agere in distans, difficulter subsistere posse illam sententiam Patris Aegidii, qua tribuit -hanc actionem instrumentariam Physicam soli Archangelo: nam secundum probabiliorem sententiam haec resurrectio fiet in diversis mundi plagis, ubi jacebunt ipsi cineres, in quibus nequit esse simul Archangelus nisi per replicationem et novum miraculum, quod non debet ex patrocinio quaestionis incertae de facili fingi. Diceret tamen praefatus auctor resurrectionem in uno loco fore, de quo infra disseremus, in responsione ad secundum dubium.
Aliud dubium est circa illud quod dicit Doctor formam substantialem posse successive induci: hic non disserit Doctor illam quaestionem : An scilicet aliquod indivisibilc, ut Angelus vel anima rationalis, posset in tempore et successive produci, quia haec quaestio magis spectat ad sequentem paragraphum, sed agit de productione formae substantialis habentis plures partes integrales, et quae consequenter divisibilis est per quantitatem, et divisibilis ut est in subjecto divisibili, non tota in qualibet ejus parte, sed pars in parte. In sequendi paragrapho docet Doctor, non posse esse successionem in productione formae, nisi quatenus ipsa habet partes diversas vel subjectum habeat diversas partes, quarum una prius altera recipit formam. In proposito ergo applicando hanc doctrinam, advertendum est, aliter contingere hanc successionem in productione formae substantialis, aliter vero in productione qualitatis intensibilis, v. g. quia successio in forma substantiali materiali nequit esse respective ad eamdem partem subjecti, quia quaelibet pars ejus constituit subjectum sibi proportionatum in actu simpliciter, ita ut nequeat esse in potentia ad alias partes ejudem formae, aut simul recipere alias, neque partes ejusdem formae dicere ordinem ad idem indivisibile subjectum, quia in substantiis non datur intensio, neque magis et minus, sicut in qualitatibus.
Est et alia differentia, quia in productione qualitatis secundum intensionem, successio est secundum motum continuum ; non ita semper in productione successiva formae substantialis secundum partes diversas sui in diversis partibus subjecti, sed successio est tantum discreta, ita ut singulae partes formae producantur semper in instanti, et sic successive secundum instantia discreta temporis, non vero in ipso tempore intermedio, licet disponatur subjectum per alterationem illo tempore intermedio, et prout partes subjecti successive disponuntur in tempore, ita etiam in instanti extrinseco cujusque motus producitur pars formae in illa parte disposita subjecti, v. g. alimentum non alteratur primo totum secundum omnes suas partes, sed successive secundum aliquas magis applicatas, vel minus resistentes, in quibus fit prius conversio substantialis quam in aliis. Sic etiam lignum non totum aeque primo convertitur in ignem, sed paulatim et successive, sicut disponitur: ita igitur ut prius inducatur in partibus subtilioribus, et magis applicatis, minusque resistentibus, mox vero in aliis remotioribus et magis solidis. Totum autem hoc refunditur in limitatam virtutem agentis, et resistentiam proportionatam subjecti, et divisibilitatem tam formae quam subjecti secundum partes; sic etiam Deus posset ex libertate sua inducere formam corporeitatis, ut ossis, carnis, etc. successive disponendo materiam secundum partes, et informando eductione formae secundum partes, ita tamen ut licet forma integra sic successive reciperet esse, tamen nulla ejus pars produceretur in tempore, sed omnes in instantibus diversis et discretis, nulla enim pars formae substantialis potest recipere esse nisi tota simul, quia est ens permanens, et non successivum. Ex quibus patet intentum Doctoris, et eum non intendere illam difficultatem quam alii tangunt : an scilicet indivisibile possit produci in tempore: quae difficultas magis spectat ad sequentem articulum.
(e) Sed hic est dubium, etc. Superius definit hanc informationem seu formationem corporis fieri in instanti per conversionem cinerum aut materiae, sub quacumque fuerit forma in corpus organicum. Contra hanc conclusionem movet praesens dubium, quia inde sequeretur dari posse motum localem etiam in instanti. Probat sequelam ex improportione materiae convertibilis et corporis, in quod convertitur secundum raritatem et densitatem, et consequenter in ordine ad locum majorem aut minorem, juxta modum extensionis majoris per raritatem, aut contractionis ad locum minorem per densitatem. Non solum ergo erit motus in ipso corpore, aut materia ejus in ordine ad locum majorem aut minorem, sed etiam aeris circumstantis et cedentis, si corpus formatum occupet majorem locum, ne duo corpora sint in eodem loco simul, vel si minorem locum, erit motus in. aere succedente, ne detur vacuum.
Secundo probat idem ex mutatione figurae, quae alia est in corpore organico diversa ab ea, quae fuit in materia conversa, ut cinerum. Sed secundum diversitatem figurae est diversitas extensionis et situs in ordine ad locum: ergo diversus locus.
Concedit tandem conclusionem istarum rationum, nempe regulariter (ut advertit Scholiastes) dari motum localem late sumptum, quando corrupto succedit corpus genitum majus aut minus. Intelligit per motum localem late sumptum mutationem loci, sive fiat in instanti, sive fiat successive in tempore ; hic autem dicit fieri in eo casu in instanti, et loquitur de loco communicante, quantum est ex parte geniti ; quantum autem est ex parte aeris succedentis, erit locus non communicans. Vocat hanc mutationem motum late sumptum, secundum differentiam motus traditam a Philosopho 5. Physicorum, text. 9. ut est de subjecto in subjectum, et inter terminos positivos, ut distinguitur ab ea mutatione, quae est inter contradictoria, aut privativa, v. g. inter lumen et tenebras. De hac differentia motus vide Doctorem supra dist. 10. hujus q. 1. et 2. His ergo positis, quantum ad intellectionem terminorum, difficultas est an possit dari motus localis in instanti, quam decidit Doctor affirmative in 2. dist. 2. quaest. 9. et in praeced, text. supponit. Fundamentum autem hujus petendum est ex doctrina praemissa, in qua assignatur causa successionis in motu, et reducitur ad imperfectam virtutem agentis creati, et respective ad resistentia mobilis et spatii ad motorem, seu spatii ad mobile, et hujus ad motorem. In motu autem duo considerantur, nempe realitas motus, quae consistit in productione termini ad quem, et successio quae est ordo partium cum negatione co exis tendi ipsarum. De motu primo modo sumpto intelligitur conclusio Doctoris, non vero de motu secundo modo accepto, quia motum, ut includit successionem, repugnat fieri in instanti. Quod vero successio in motu sit originaliter ex imperfectione virtutis in causa effectiva, ut comparatur ad resistentiam extrinseci, vel etiam ad distantiam passi, vel certe ex libertate ejus in agendo, non autem ex essentiali ratione motus, in quantum est productivus formae, probatur breviter, quia ubi fortior est virtus in agente, minor est successio in motu, ex 6. Physicorum; quia major virtus movet in minus, seu minori tempore, et quantum excedit seu applicatur virtus secundum gradum excessus, motus est velocior, et minori tempore perficitur: ergo successio in motu est ex imperfecta virtute, tanquam ex radice: ubi ergo virtus excedit improportionabiliter omnem ressistentiam passi, potest in instanti omnem realitatem motus ponere, ut patet in virtute Dei, quae est infinita.
Secundo,ideo in aliis mutationibus,quae fiunt in instanti, producitur terminus, v. g. lumen, quia nulla est resistentia ex parte passi, proceditur enim de privatione ad formam, non de contrario ad contrarium. Unde aqua producit frigus in seipsa in instanti quo generatur, vel certe in eodem instanti producitur frigus aquae, sive emanet a forma ipsa, sive fiat in generante, (de quo jam non interest utro modo fiat) ; eadem aqua quando calefit non potest seipsam in instanti reducere ad frigiditatem ob resistentiam contrarii, sed tantum successive ; ergo tota causa successionis est ex parte passi resistentia termini incompossibilis. Sed resistentia ex parte passi non statuit impedimentum actionis aut productionis, nisi quatenus in agente non datur virtus completa, qua posset simul totam illam resistentiam superare; ergo tandem ad defectum virtutis in agente reducitur tota haec successio. Patet consequentia, quia nisi esset resistentia illa positiva, agens produceret in instanti formam, et totam simul, ut patet inductive in reliquis, et in exemplo allato.
Tertio, nequit successio convenire motui ex ratione termini ad quem, nam licet ad motum requiratur divisibilitas graduum in termino, secundum quos successive potest induci, tamen per accidens est, v. g. albedini, et omni alteri formae permanenti, ut successive inducatur, quia potest in instanti induci,ut patet ex dictis: neque produci successive aut instantanee variant formam in facto esse, quoad se aut modum aliquem essendi, quem habet in subjecto. Patet etiam eumdem calorem in specie produci per motum, et aliquando instantanee in diversis subjectis, ut in igne instantanee, in aqua successive, quae differentia non oritur ex natura formae, sed causarum: nam ut Philosophus 5. Physicorum, text. 31. Omnis dealbatio omni dealbationi idem secundum speciem erit, et omnis denigratio denigrationi, etc. quod perinde de calefactione dici debet ; ergo non variatur calor in specie, neque etiam in numero, sive creetur a Deo, sive educatur instantanee, sive successive, quia sic produci non repugnat calori, etiam in individuo, nec magis variatur, sive supponat in subjecto formam contrariam, aut aliquo modo repugnantem, sive solam negationem, vel certe nihil, ut quando in eodem instanti cum subjecto est, ut calor ignis, quem non praecessit duratione negatio in subjecto. Unde sequitur quod productio caloris successiva non exigatur per se ex natura termini, sed tantum causarum.
Haec autem successio ex parte causae materialis, quia subjectum est, et dicit potentiam subjectandi coloris in fieri et facto esse non oritur per se, et in quantum concurrit, neque ex aliquo quod concurrit ut principium, aut ratio causandi ex parte subjecti, sed ex forma contraria aut repugnante, quae non est causa aut ratio causandi, ex parte subjecti, ut comparatur ad calorem; ergo subjectum ut concurrit ad calorem in fieri non tribuit, in quantum causa per se, ejus successionem, sed oritur per accidens ex repugnantia formae quam habet, et in quantum eam habet: quod accidentalium est ut comparatur ad productionem aut sustentationem caloris in fieri.
Sequitur ergo tertio successionem oriri ex causa effectiva tantum, et ex imperfecta ejus virtute, quae nequit vincere impedimentum et resistentiam, quae objicitur ex parte mobilis. Unde sequitur successionem in motu non habere causam per se et positivam, sed tantum per accidens et defectivam, ut in sequenti ratione probabitur, ac proinde hanc differentiam esse accidentalem actus productivi, non vero essentialem, quae actus productivus est.
Quarto probatur : Successio in motu est negatio coexistentiae partium; sed haec non oritur ex causa positiva in ente, sed concomitatur tantum, quia virtus causarum est respective ad ens, et non ad negationem, quae neque per se intenditur a natura; ergo illa negatio ut in motu, est ex causis, in quantum deficiunt. Probatur consequentia, quia ut fundatur in virtute causae efficientis, vel ad eam reducitur, denotat privationem activitatis majoris, vel illius excessus in virtute activa, quo posito et applicato, tolleretur successio in motu, vel ex parte, vel in toto, juxta gradum excessus ; ut autem reducitur ad resistentiam, quae est passi, similiter reducitur ad negationem, qua excluditur actio, vel in toto, vel in parte, juxta modum resistentiae.
Confirmatur, productio aliquando est successiva ex defectu applicationis ; vel quia agens ex libertate non applicat totam virtutem, sed remisse agit, et successive in ordine ad formam, quam potest totam simul producere: vel certe ex eo quod passum sit distans, neque consequenter potest in illud distans tam perfecte, quam si esset applicatum, ut v. g. corpus luminos?m successive applicatum perfectius illuminat etiam successive passum, quod sub priori distantia non potuit tam perfecte illuminare ; ergo successio sicut in his competit ex defectu applicationis causae efficientis, ita etiam semper ex defectu virtutis aut applicationis provenit, non ex differentia essentiali actus productivi; ex quibus patet principium Doctoris praemissum.
Objicies, successionem esse de essentia motus, quia motus est de genere continuorum, 3. Physicorum, text. 1.
Respondetur intelligi hoc regulariter, et ut fit a causa naturali, non tamen semper, ut postea videbimus, neque etiam tollit continuitatem, quod productio tota simul fiat; et sic intelligitur etiam motus esse in fluxu, naturaliter loquendo, et regulariter, et ut in plurimum, quia ut fit a causa naturali, ita contingit, non tamen semper, ut postea videbimus, eadem forma producitur a causis naturalibus successive.
Supposita ergo hac veritate, nempe successionem esse ex imperfectione virtutis in motore, vel applicationis defectu, superest explicanda difficultas praemissa, quomodo in generatione et corruptione interveniat motus localis in instanti, sive ipsius corporis, sive aeris circumstantis, et quomodo, vel ex qua radice id proveniat virtute naturali ? Hanc difficultatem auget quod ex principio praemisso, quamdiu manet resistentia in mobili et spatio, et virtus limitata in causa movente, maneat causa motus. In proposito autem ita manet, ut resistentia etiam spatii alias pleni; ergo nequit fieri occupatio loci, nisi in tempore. Deinde ab extremo ad extremum spatii occupati nequit esse transitus sine medio, aut non transeundo medium. Sed hic transitus virtute causae secundae nequit fieri nisi successive; ergo, etc. Deinde urget ratio Philosophi 6. Physicorum, quo probat non dari motum in instanti, quia virtus fortior movet in minori mensura aut tempore ; ergo sequeretur quod posset movere in minori mensura quam sit instans. Deinde, si posset fieri motus in instanti localis, virtute causae naturalis, sequeretur quod posset idem corpus simul poni in pluribus locis per causam naturalem. Sequela probatur, quia simul esset in extremis, et in me dio; in quolibet autem extremo habet locum adaequatum, alias non posset esse in extremis, aut quiescere, neque daretur mutatio, aut motus subjecti secundum extrema tanquam inter terminos oppositos. Item, m edium inter extrema est locus adaequatus mobilis, aut alias non posset fieri motus per medium cum distantia mobilis ab extremis, quia si medium communicaret extremis, jam nulla esset distantia aut transitus, sed extrema sibi immediate succederent ; ergo sequitur si fiat motus in instanti per medium, mobile fieri simul in pluribus locis adaequatis virtute naturali.
Dico tamen resolutionem Doctoris esse veram, non solum motum localem late sumptum fieri virtute divina posse, ut contingit in resurrectione, sed etiam contingere virtute causae naturalis, quando aliquid densum convertitur in rarum per conversionem substantialem, aut e contra.
Ad intellectionem hujus supponimus illam sententiam, quae est communior antiquorum, nempe quantitatem, et reliqua accidentia subjectari in toto, et nullum accidens manere in genito, quod fuit in corrupto, ut etiam docet Doctor in 2. dist. 3. quaest. 4. Ad primum pro opinione, quod alias etiam saepe supponit, et sequitur ex Philosopho, 7. Metaphysic. ubi definit accidens in ordine ad substantiam completam, tanquam subjectum.
Probatur jam conclusio : Quantitas et qualitas sequuntur formam substantialem, et subje tantur in toto; ergo in eo instanti quo forma substantialis recipit esse, etiam qualitas et quantitas connaturalis ipsi insunt, quia sunt dispositiones naturaliter conjunctae et consequentes in toto. Sed pro omni instanti quo concipitur quantitas terminata in esse, concipitur habere extensionem seu effectum formalem connaturalem: ergo constituere in loco secundum mensuram et modum extensionis, sicut et ipsa forma substantialis, et totum quod generatur, concipitur esse in loco proportionato: ergo in instanti intrinseco quo recipit esse, constituitur in tali loco. Probatur consequentia, quia repugnat ei recipere esse in quolibet loco, sed in illo tantum, in quo determinate emanat a virtute generantis, et repugnat agenti agere ad generationem ejus, nisi secundum determinatam distantiam. Neque ex se vindicat esse in tali loco determinato, sed ab agente in quantum succedit corrupto in eadem materia per virtutem generantis: sed perinde etiam repugnat, ut sit in loco, nisi secundum modum connaturalem, et debitum suae quantitati, juxta naturam extensionis, quae debetur subjecto tanquam proprietas Physica inseparabilis naturaliter; ergo si exigat majorem locum, illum habet in instanti generationis completae: si minorem, eodem modo locum minorem: ergo materia sub corrupto nunc est in minori, nunc in majori loco communicante, et hoc in instanti juxta exigentiam corporis in quo est, et extensionis debitae, alias non salvaretur generatio naturalis, neque modus essendi in loco connaturalis genito. Hinc sequitur ex alio principio, quo vacuum abhorret natura, aerem circumstantem etiam repelli aut succedere in instanti. Idem argumentum fieri potest ex natura figurae diversae in genito et corrupto, ut supra argumentatur Doctor.
Dices illud principium non esse verum, nempe quantitatem subjectari in composito, sed in materia. et per alterationem praeviam corruptioni induci extensionem et figuram connaturalem formae geniti in tempore.
Contra, sufficit ad propositum nostrum hanc conclusionem Doctoris tam veram esse, quam sit probabilis sententia quam supponimus, quam hic ex proposito non disserimus.
Contra responsionem sic argumentor, supponendo corruptum exigere etiam proprias dimensiones et figuram, haec necessario manent, quamdiu forma sub slantialis corrupti manet, et repugnant in gradu et modo dimensionibus et figurae, iis quas sibi determinat forma succedens: ergo nequeunt in eo gradu in quo est repugnantia inter utramque formam induci in materiam,quamdiu forma corrupta inest; ergo nequeunt antecedere formam geniti, alias proprietas Physica in eo gradu quo est proprietas formae consequentis, esset separabilis ab ipsa, et communicabilis alteri subjecto, et proprietas per oppositum conveniens formae corruptae esset separabilis ab ipsa manente forma corrupta.
Secundo probatur conclusio, data etiam sententia opposita, nempe quantitatem inesse materiae. Hoc dalo in accrelione viventis, eatenus fieret augmentatio, quatenus materia nova cum propria sua quantitate uniretur viventi, et reciperet formam ejus, et quidquid sit, an aliter contingere posset, an contingat augmentum per productionem ipsius quantitatis novae in eadem materia, saltem necessario sequitur ex conjunctione materiae novae conjungi in eodem instanti novam quantitatem et extensionem viventi. Sed haec conjunctio, qua materia fit sub forma viventis, fit in instanti; ergo et quantitas inseparabilis et extensio debita fit etiam in instanti ; ergo et occupatur major locus et situs in instanti, quod sufficit ad intentum.
Tertio in omni motu datur ultimum mutatum esse, per quod aliter se habet subjectum: et quamvis hoc extrinsecum sit motui, non tamen est extrinsecum subjecto, ut est in potentia ad terminum completum, et ut subest motori transmutanti. Quod probatur primo ex definitione motus, quia est actus entis in potentia secundum quod in potentia, id est, relinquens subjectum in potentia ad terminum: ergo quandiu movetur, nunquam est in actu completo. Deinde, pro quocumque tempore quo est motus, quaero, an subjectum sit in termino, vel non? Non primum, quia sic esset in termino, et quiesceret, et moveretur simul, quod repugnat.
Si dicas secundum, peto an distantia ejus a termino sit divisibilis, et pertranseatur per motum? Si sic, quaero similiter de quolibet instanti signato, an sit in termino, vel non? et sic in infinitum, ita ut quamdiu sit sub motu, nunquam possit esse in termino: oportet ergo, ut constituatur mobile in termino seu actu completo admittere aliquem gradum formae ultimum produci per mutationem instantaneam, et totum simul, et non successive, per quem gradum aliter se habet subjectum nunc quam prius, quia prius ut erat sub motu, erat in potentia, nunc aut ?in non est in potentia, neque in fluxu aut motu, sed quiescit ille gradus formae, perinde in motu locali constituendus est, ac in quolibet alio; ergo secundum eum fit occupatio loci in instanti, ac proinde id non repugnat. Vide Doctorem in 2. dist. 2. quaest. 9. g Ad secundam probationem, etc. circa medium.
Ad rationem dubitandi. Ad primam respondetur, ad salvandam generationem naturalem necessario dici illam quantitatem connaturalem formae substantiali produci per mutationem seu emanationem ab ipsa forma, non per motum; negatur ergo ibi inveniri resistentiam, quia quantitas tota primo producitur, et non supponit aliam in subjecto, cui repugnaret, et sicut totum effectum extensionis primo communicat subjecto, et non successive per partes, ita exigit locum proportionatum primo, motus autem aeris circumstantis fit etiam in instanti a causa impediente vacuum, sive aer succedat, sive repellatur. Sicut ergo virtute naturali fit generatio unius ex alio, ita etiam consequentia ad generationem: resistentia autem, quae est ex parte mobilis ad motorem oritur ex distantia partium mobilis, quae extra se mutuo inveniuntur extensae, ac proinde secundum unam prius debet pertransire spatium quam secundum alteram, et cum mutatione loci prioris a quo receditur. Sed hic non est mutatio prioris loci, sed extensio ad majorem, aut contractio ad minorem, quae secundum omnes partes primo ad omnes diffferentias situs sit, et in instanti; generatio enim necessario in loco fit, ex 5. Physicorum. Tollitur etiam resistentia in instanti, quae est ex parte spatii, et quando occupatur major locus, fit in instanti naturaliter, ne detur penetratio corporum. Principium autem illud, non dari motum in instanti, verum est, sed intelligitur naturaliter et respective ad motum localem, qui est inter terminos oppositos per recessum ab uno, et accessum ad alium, transeundo per spatium, non autem ad mutationem generativam, et locum consequentem et convenientem quantitati consequenti.
Ad secundum, respondetur non fieri hic transitum per medium, sed sicut contingit in ultimo mutato esse extrinseco motus, occupari primo locum ultimum in instanti, ita etiam in instanti generationis occupari locum proportionatum primo et non successive.
Ad aliud ex Philosopho, respondetur propositionem illam veram esse; supponere tamen respective ad mensuram divisibilem, in qua tam agens remisssum quam fortius agere debet, ut comparatio subsistat. Consequentia autem falsa est, ut applicatur mortui instantaneo, seu qui fit in instanti, quia comparatio secundum magis et minus nequit verificari respective ad instans indivisibile. Videatur Doctor in 2. d. 5. quaest. 2. ad I. contra opinionem et quaest. 11. ad primum.
Ad ultimum, respondetur motum localem sumi dupliciter. Primo, ut includit praesentiam quamlibet, quam recipit mobile per spatium in quo movetur, et qua posita cessat a motu. Alio modo sumitur pro ultimo termino intento, seu ultimo loco, cui succedit quies. Motum localem primo modo quoad omnem suam realitatem, conservando loca intermedia, non communicantia, nequit facere causa creata, sed solus Deus, qui potest primo movere mobile ad plura loca adaequata, et non communicantia, et movere ab uno loco in alium, non deperdito priori; potest tamen causa creata movere secundario ad locum ultimo modo sumptum, et in instanti, ut contingit in generatione. Plura circa naturam motus, et virtutem causae creatae ad motum localem resolvit Doctor, in 2. dist. 2. quaest. 9. et sequentibus, quae ibi legi possunt.
(f) Nunc autem quod effective, etc. Hic dicit primo, quod corpus motum expellat aliud a loco formaliter, et non effective, sicut calor expellit frigus formaliter, et non effective; movens autem corpus, effective expellit aliud. Aliqui tenent calorem effective expellere frigus, et idem dicerent in proposito: sed hanc controversiam alias tractavimus. Secundo, dicit posse Deum duo corpora constituere penetra tive in eodem loco, et sic contingere posse in resuscitatione corporis, sed tunc fierent plura miracula; nam praeter instantaneam restaurationem et positionem corporis majoris in hoc loco, daretur aliud miraculum penetrationis. Quod si corpus erit minus, non sequitur penetratio, sed aliud, nempe Deum in instanti movere corpus circumstans, ut aerem, quo contingat superficiem corporis minoris, ne detur vacuum, vel certe permittere naturam sibi, quae nequit movere in instanti aerem, et dari vacuum, quod non implicat contradictionem, nempe si cesset actio divina impedimentis vacuum; et tandem subdit: Non ergo vacuum esse in universo includit contradictionem, imo si natura faceret in instanti minus ex majore, videretur posse concludi vacuum esse per tempus sine divino miraculo, etc. Intelligit aut sumit naturam, ut non comprehendit auctorem naturae, et dispositionem ejus, quia unio, quae est inter partes naturae, est ex dispositione auctoris naturae, et non ex virtute causarum inferiorum. Sic ergo non repugnaret dari vacuum in natura, in quantum haec repugnantia reduceretur in causas inferiores, etiam sine miraculo; repugnaret autem si referatur ad stabilem Dei dispositionem.
Aliud quod sequitur, nempe si non repugnaret naturae facere corpus minus ex majore, aut contra, videtur importare dubiam resolutionem contra praedicta superius, quibus videtur asserere ita contingere: vacuum enim in natura non admitterent Philosophi possibile esse, ut patet 4. Physicorum, neque Theologi admitterent sine miraculo. Sed omnis actio, ex qua sequitur miraculum, est impossibilis naturae ex propriis viribus; ergo causare minus corpus ex majori, aut e contra in instanti, perinde ipsi repugnat.
Respondetur, supposita dispositione primi agentis, vacuum in natura non posse dari; haec tamen repugnantia oritur non ex efficacia causarum naturalium, sed ex potentia primi motoris, a quo est unio inter membra universi, qua fiunt contigua. Ex parte tamen naturae, si sibi ipsi permitteretur, non est ulla repugnantia; unde si posset facere ex majori corpore minus, ut dicit Doctor, non repugnaret naturae viribus fieri vacuum per generationem instantaneam. Quod autem de facto non sequatur vacuum, quia succedit aer circumstans, est ex auctore naturae conservantis unionem universi, et moventis aerem circumstantem in instanti, ut succedat corpori. Unde cum dicimus superius ex minori fieri majus, aut e contra, supponimus etiam concursum primi agentis necessarium ad salvandam generationem substantialem et corruptionem juxta exigentiam specie; neque in hac intervenit motus proprie dictus localis quoad extensionem, et locum primo convenientem genito. Sed ipsa generatio quantitatis prima, ut emanat a forma substantiali, et limitatur ad locum, est quae dat primo illam praesentiam quando producto Deo salvante caetera, quae necessaria sunt ad conservandam unionem universi, et impediendum vacuum; et sic repellente corpus circumstans in instanti, aut attrahente, ne vel detur vacuum aut penetratio corporum, neque ex parte producti asserimus motum localem proprie dictum, quia non est recessus ab extremo ad extremum per medium, ( hoc enim virtute causae secundae nequit fieri in instanti), sed tantum est per se mutatio de privatione ad formam et effectum connaturalem ejus in subjecto; motus autem localis est de subjecto in subjectum, et de loco in locum oppositum secundum distantiam: talem dicimus sola divina virtute fieri posse in instanti, et non contingere virtute naturae, licet ad conversionem illam, quae fit in instanti,sequatur motus corporis extrinseci virtute divina ad impediendum vacuum, aut certe ad salvandum generationem sine penetratione corporum.