In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Hic docet primo quod animatio necessario flet in instanti ; tum quia forma non habet partes ; tum etiam quia successio non potest esse ex parte receptivi, quia datur aliquod primo animabile, cujus nulla pars ante alias animari potest ; non videtur loqui de potentia absoluta, quia haec ratio procedit de forma corporeitatis, de qua oppositum dixit, num. 4. Secundo ait animationem fieri simul cum formatione corporis, quia haec est dispositio necessitans. Tertio ait animationem non esse mutationem, quia corpus non habuit ejus privationem. Quarto ait ibi esse passionem, et explicat quomodo.
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic. quia scilicet est a solo Deo immediate, cujus virtuti activae nihil resistit. Sed necesse est eam esse in instanti, quia non posset esse successio in receptione formae, nisi vel propter partes formae inducendae, vel propter partes corporis, quarum una prius recipit formam quam alia; sed neutrum potest poni in animatione. Non primum, quia illa anima in unico gradu in quo creatur, reunietur, ita quod licet pars aliqua corporis posset esse perfectior alia, tamen hoc nihil ad propositum ad successivam unionem ipsius animae. Nec secundum potest dari, saltem de primo animabili ; aliquid enim est proportionatum animabili primo, ita quod nihil ejus potest animari, nisi totum simul animetur: licet forte de multis partibus corporis, quae non sunt simpliciter necessariae ad animationem, ut sunt manus, pes, et caeterae partes, una possit prius animari quam alia: sed loquimur de prima animatione.
(h) Dico etiam secundo, quod in eodem instanti in quo corpus formatur, animatur, quia ex quo forma ista est dispositio necessitans ad animam, non absolute, sed ex necessitate agentis ; non simpliciter, sed ex dispositione sua, statim forma corporis inducta, inducitur ab ipso forma quae est anima, et non ex necessitate materiae.
Et si quaeras, numquid eadem mutatione inducitur forma corporis, et anima ? Dico quod non, imo inductio formae corporis est per mutationem; inductio autem animae non est cum aliqua mutatione, quae sit ad animam vel animationem, ut ad terminum. Primum apparet, quia susceptivum formae corporeitatis transit a privatione ad formam; et secundum apparet per idem, quia susceptivum animae, vel animationis non est materia prima, sed corpus. Illud autem non habebit privationem ipsius animae, a qua transeat ad formam, quia nec simul habebit eam cum anima, quia tunc privatio et forma essent simul; nec prius habebit eam quam formam, quia non prius tempore erat corpus quam anima; nunquam autem est mutatio, nisi quando susceptivum termini ad quem alicujus inductionis praecedit duratione ipsum terminum ad quem, et tunc est sub privatione termini.
(i) Si arguas, ergo non est ibi animatio actio, nec animatio passio, quia actio non est sine passione, nec passio sine mutatione, et mutatio negatur ibi; ergo tam actio quam passio, quod videtur inconveniens. Respondeo, sicut dictum est supra dist. 13. passio dicit respectum passi ad agens extrinsecus advenientem, hoc est, non necessario consequentem extrema posita; talis autem potest esse, etsi passum nunquam praecedat duratione formam quam recipit, quia quantumcumque simul secum habeat formam, potest tamen eam recipere ab alio ; et tunc breviter in inductione formae coaevae ipsi passo, bene est passio sine mutatione.
Exemplum hujus secundum Augustinum 2. Confess. quodam modo prioritatis creatur materia prius quam forma: in illo priori materia non habet respectum ad Deum, nisi producti ad producens, et ille respectus non est extrinsecus adveniens, imo necessario consequens naturam fundamenti, ex 1. dist. 2. in secundo instanti naturae recipit formam a Deo ; et ille respectus non est ejus ut producti, ut ad Deum producentem ; sed est ejus ut informati ad Deum ut informantem, sive ut imprimentem formam; et ille secundus respectus extrinsecus advenit materiae, quia posset perpetuo materia manere, Deo conservante, sine illo respectu receptionis a Deo. Forma ergo illa simul duratione concreata est in materia, sed posterius natura inducitur vel imprimitur in materiam passione de genere passionis, sed sine omni mutatione, quia nunquam materia a privatione formae illius transit ad formam, nec breviter aliter se habet secundum eam, quia aliter et aliter praesupponunt entitatem. (k) Ex hoc sequitur corollarium, quod dicendo actionem et passionem abstrahi a motu et mutatione, non oportet dicere quod remaneat in eis sola ratio relationis, imo vere remanet ratio actionis et passionis, absque quacumque ratione motus vel mutationis.