IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) De tertio dico, etc. Resolvit tertium articulum de animatione, dicens fieri in instanti. Ad probationem hujus duas rationes subjicit : Prima est, quia haec animatio fit a solo Deo immediate, cujus virtuti activae nihil resistit, etc. Haec ratio ita intelligenda est, ut nulla alia causa effective attingat resurrectionem seu animationem, nisi solus Deus. Si intelligatur de efficientia causae principalis physicae, omnes admittunt hanc probationem: si vero de instrumentaria Physica, plures docent Christi humanitatem concurrere actione instrumentaria Physica ad resurrectionem; quae actio convenit humanitati ejus tanquam instrumento conjuncto divinitatis. Haec sententia est satis frequens in schola D. Thomae, quam sequitur Suarez tom. 2. in 3. part. disput. 50. sect. 4. conclus. 4. Aegidius tom. 3. de beatilud. quaest. 5. art. 5. g 4. Sotus in hac dist. q. 1. art. 4. et alii.
Dico Christum concurrere ad resurrectionem. Probatur Joann. 5. sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult,vivificat, etc. neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Item cap, 6. Haec est voluntas ejus, qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Item : Nemo potest venire, nisi Pater qui misit me, traxerit illum, et ego resuscitabo eum in novissimo die; cap. 11. Ego sum resurrectio et vita, etc. ad Hom. 14. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur, etc. 1. ad Thessal. 4. Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo, etc. Haec veritas est fidei, quam tenent omnes Patres et Doctores, atque Interpretes in illa verba.
Dico secundo resurrectionem nostram fore per Christum, non solum qua Deus est, sed etiam qua.homo; et sic intelligit Cyprianus illum locum Joannis : Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, etc. lib. 2. contra Judaeos, cap. 28. et lib. 3. c. 33. August. 1. de Trinit. c. 13. tract. 21. in Joann. lib. 50. homil. hom. 22. Cyrillus lib. 2. in Joan. cap. 140. Beda in eadem verba. Haec etiam veritas est certa et confessa apud omnes.
Dico tertio, ad hanc veritatem sustinendam non esse necessariam actionem illam instrumentaria m Physicam humanitatis Christi, quia magis obscurat mysterium, et nulla necessitate ponitur, aut sufficienti ratione de facto interventuram probatur, quidquid sit de ejus possibilitate, quam plures negarent, et nos etiam putamus esse satis difficilis probationis, ut de his instrumentis in materia Sacramentorum fusius Iractavimus d. I. et 2. hujus quarti. Tractatur etiam haec quaestio per se in materia de Incarnatione, ubi agitur de potestate et concursu humanitatis Christi ad opera miraculorum.
Probatur haec conclusio ex Patribus, qui et duas operationes in Christo, et duas voluntates definiunt ; naturas quidem impermixtas et proprias operationes inconfusas, in una tamen persona Christi indivisa. Hippolytus ad Psalm. 2. ostensionem humanitatis refert in opera humilia, quae fecit, divinitatis vero in miracula, quae patravit, discernens per hoc inter naturas, et proprias cujusque operationes. Tertulli mus in Apologetico, cap. 21. mortuos suscitare, et miracula edere, tribuit divinitati ut propria ; humilia pati humanitati, utraqueuni Christo: et lib, de Carne Christi, cap. 5. Quae, inquil, proprietas conditionum divinae et humanae, aequa utique
naturae veritate cujusque disjuncta est, eadem fide Spiritus et carnis ; virtutes spiritum Dei, passiones carnem hominis probaverunt, etc. Caius Papa epistola ad Felicem Episcopum : Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei, atque hominis filio. Verbi et carnis una persona sit, qua inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones: intelligendae tamen sunt ipsorum qualitates et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinatur altitudo Deitatis;quid sit quod caro sine Verbo non agit, quid Verbum sine carne non efficit, etc. Et postquam per varia exempla utriusque operationes discrevit, subdit: Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter utramque formam divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones: et ipsa tamen (ut ita dicam ) quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus, etc. Ergo ita fuerunt juxta hanc definitionem Pontificis indivisae naturae in eodem supposito, ut tamen operationes earum, quae enumerantur, fuerint impermixtae, ut neque illae, quae propriae dicuntur divinitatis, possint tribui humanitati, neque divinitati, quae fuerunt humanitati. Miracula autem tribuit Pontifex divinitati, passiones et reliqua humana humanitati, ita ut ex qualitate et natura operum veritas naturae, a qua procedebant significaretur.
Chrysostomus hom. de Cruce: Christum cum audieris, non solummodo Deum putes, sed Deum et hominem crede; scio namque esuriisse Christum, et scio Christum de quinque panibus et duobus piscibus, satiasse quinque millia hominum, etc. scio Christum sitiisse: scio Christum super aquas ambulasse: scio Christum mortuum, et scio Christum mortuos suscitasse, etc. et quaedam quidem refero Deitati, quaedam vero assigno humanitati, etc. nempe miracula, ut resuscitare mortuos, Deitati, sitim et ejusmodi, humanitati. Quod optime declarat hom. 11. in Marcum: Quidquid magnum, inquit, supple in Christo) est, refer ad Filium Dei; quidquid parvum est, refer ad filium hominis, etc. Cyrillus Jerosolymitan. Catech. 4. Mortuus est vere ut homo, ut Deus autem mortuum quatriduanum excitavit, etc. Sophronius epistola ad Honorium eodem modo mysterium declarat, et Synodus sexta act. 17. et Constant 4. Imperator secundum hanc definitionem statuit edicto ad populos Orientis, disserent de unitate suppositi, et discretione naturarum, proprietatum et operationum, quae eidem supposito conveniunt: Passibilis quidem, inquit, carne, impassibilis Deitate ; neque enim alteri (supple supposito, aut personae) miracula, et alteri passiones sequestramus, sed uni eidemque Domino nostro Jesu Christo utrarumque indicia deputamus, secundum aliud quidem miracula operari, secundum aliud vero pati, etc. Recte ergo ex his deducitur conclusio Doctoris, quod a solo Deo immediate et physice procedat resurrectio, seu animatio corporis in resurrectione ultima. Dices miracula quidem convenire soli . divinitati, tanquam causae principali, et inde non sequi quin conveniant humanitati tanquam instrumento physico.
Contra, Patres colligunt veritatem physicam naturarum in Christo, servatis cujusque proprietatibus sine confusione, et cum discretione operationum, et impermixtione; ex quibus operationibus, quae discretae et impermixtae sunt, colligunt veritatem ipsarum naturarum adunatarum in eodem supposito, sine ipsarum permixtione, sicut ex effectu Physico colligitur a posteriori causa ejus: ergo cum suscitare mortuos, et alia miracula tribuunt soli Deitati hoc modo, seu Christo mediante Deitate sola, tanquam proprias operationes, ex quibus significatur vera Deitas inesse Christo, propositio illa dogmatica et absoluta, cum exclusione posita a Patribus, ita intelligenda est, ut excludatur etiam concursus humanitatis Physicus. Probatur consequentia, quia alias ideo admittunt adversarii, seu astruunt concursum instrumentalem physicum humanitatis, ut haec opera tribuantur humanitati, quia id ad perfectionem ejus facit. Sed hoc dato, non salvaretur operationes esse impermixtas, ut procedunt a naturis seu principiis quo operandi, quia operationes esse impermixtas respective ad naturas a quibus procedunt, est ipsas ila provenire ab hac vel illa sine alterius concursu ; dato namque opposito operationes naturarum essent permixtae, quia non seorsim referrentur ad naturas, sed simul ad utramque, sicut effectus communis permixte refertur ad causas concurrentes, licet in diverso genere, aut modo ab ipsis causatur: Ea tamen ipsa, inquit, Caius Papa (ut ita dicam ) quae inseparabiliter facta sunt (nempe sine divisione ab eodem communi supposito), nulla permixtione confundimus, sed quod cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus, etc.
Sic negant aliqui Patres operationes proprias naturarum esse confusas aut permixtas, sicut ipsae naturae a quibus procedunt, adunatae licet supposito, inter se tamen sunt impermixtae, et inconfusae, et inconversae. Cujus contrarium docebant haeretici, ut Acephali et Monothelitae, qui praedicabant unam in Christo naturam, unam voluntatem, unam actionem et operationem, ut patet ex Evagrio, Leontio, Damasceno, Eutbymio, et aliis. Hic error damnatus est per Ecclesiam saepius, quae docet duas naturas impermixtas, duas voluntates et duas operationes etiam impermixtas naturarum in Christo, prout ex praemissis patet; ergo in rigore verborum, et secundum scopum intentum a Patribus, illae operationes de quibus loquuntur Patres, sunt impermixtae, id est, ita procedunt a naturis impermixte, ut ad utramque referri non debeant ; quod non posset dici, si procederent opera Deitatis a natura humana, ut instrumento Physico habente influxum Physicum in ipsas, sicut enim salvatur proprietas causae, ita et concursus. Et quamvis Baptismus, v. g. sit instrumentum gratiae justificantis, tamen Tridentinum vere ipsi tribuit gratiam illam, ut causae, a qua est, sess. 6. cap. 7.
Deinde, antithesis quam constituunt Patres inter ipsas naturas et operationes, servanda est secundum proprietatem, ita ut in iis,quibus adversantur membra, non communicent. Dicunt Patres communicare in supposito, non communicare in operationibus, quas enumerant, v. g. humanitati convenit passio et humilitas, quae nequit competere Deo impassibili, ut dicunt Patres, et veritas; per oppositum competit tanquam operatio propria divinitati suscitare mortuum, ergo ut antithesis recte servetur ea proprietate competit physice Deitati suscitare mortuum, quomodo humanitati, humiliari, pati opprobria, esse minorem. Sed haec ita conveniunt humanitati, ut non possint referri ad divinitatem in Christo tanquam ad principium, aut subjectum Physicum ; ergo ex mente Patrum idem dicendum de operibus illis, quae per antithesim tribuuntur divinitati.
Deinde, ipsi Patres referunt proprietates naturarum, et operationes ad se invicem, solum per communicationem idiomatum ex unitate in supposito, et secundum denominationem tantum, ut Athanasius, s. 4. contra Arianos : Ne quit igitur scandalizetur, sed potius cognoscat Verbum ipsum impossibile esse, sed tamen ob carnem, quam induit, ista de eo praedicari, quia ut illa propria sunt carnis, et caro illa proprium est corpus Salvatoris, etc. non ideo quia homo factus est desiit esse Deus: neque quia Deus subsistit, abducit se ab eo quod humanum est, absit, sed potius cum Deus erat, assumpsit carnem, et in carne existens deificat carnem: et quemadmodum in ea interrogationes faciebat, ita quoque et in ea mortuum excitabat, omnibusque ostendit se, qui mortuos vivificaret, et animam revocaret, multo facilius omnium occulta sibi cognita habere, eique certum esse ubi Lazarus jaceat, etc. Et infra : Ista igitur simul et dixit et egit, quia humana erant ut hanc vocem ederet, transeat a me calix iste, etc. et cur me dereliquisti? sed tamen divinitus idem ille Solis deliquium induxit, et mortuos excitavit. Rursum, humanitus inquiens: Nunc anima mea turbata est: illud autem divinitus dixit: Potestatem habeo ut ponam animam meam, et potestatem habeo ut sumam Ulam:nam turbari, carnis proprium est, potestatem habere ponendae aut sumendae animae pro arbitrio, et ubicumque placuerit, non proprium est hominum, sed potentiae Verbi, etc. Quibus verbis primo dicit ea quae sunt naturae humanae quoad esse, ut passiones et operationes connaturales, dici de Verbo. Deinde, Verbum ipsum per carnem interrogationes quasdam facere, et in carne operationes, quae sunt propria Verbi, et non carnis; nusquam autem dicit Verbum per carnem illas exercere, sed in carne, ut est excitare mortuos, et alia quae ibidem enumerat. Eodem modo loquitur Theodoretus dialog. 3. Anastasius Antiochenus lib. 3. de passione et impassibilitate Christi, Damascenus lib. 3. fid. Orthod. cap. 4. SI ergo secundum communicationem idiomatum ratione ejusdem suppositi operationes divinae conveniunt naturae humanae, sequitur eas non convenire eidem ut principio physico. Deinde, eum Patres dicunt eidem Christo convenire operari divina et humana, secundum aliam tamen, et aliam naturam, videntur per hunc modum excludere confusionem concursus naturarum, ut optime Augustinus serm. 58. de verbis Domini.
Licet, inquit, unam personam in Christo credamus, duas tamen substantias, id est, naturas esse fatemur, divinitatis scilicet et humanitatis, etc. quae tamen substantiae non sunt confusae, sed unitae, atque in una eademque persona inseparabiles, et in sua semper proprietate manentes . Quapropter unicuique substantisae propria utique optanda sunt, id est, infirmitates humanitati, quae creata est; signa vero, vel mirabilia divinitati, quae creavit, in tantum enim sibimet unitae sunt atque conjunctae, ut idem atque idem Christus, Deus et homo, aliquando res aut agat aut loquatur humanas, aliquando divinas, etc. Subjicit exempla, quorum ultimum est, quod Lazarum quatriduanum, inquit, auctoritate divina jubeat a mortuis revocari, etc. Hoc idem docet Leo Papa Epistola 10. ad Flavianum cap. 4. Agit utraque forma cum alterius communione, quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, etc. Ex quibus colligitur resurrectionem mortuorum esse a solo Deo ut a causa Physica, non autem ab humanitate ut causa instrumentali Physica. Quod multum confirmat quod de operatione Theandrica definit Martinus 1. in Concilio Soman. consultat. 1. can. 13. ubi definit non esse unam, sed duas operationes unitas. Hieronymus in Matt. 14. Supra quam humana, inquit, conditio ferret, ea quae erant homil num agebat, ucum in fluxa et instabili unda terrenis pedibus incederet, non indurata aqua. Verum per eximiam divinitatis potentiam ita comparata, ut minime difflueret, pedumque corporeorum gravitati cederet, etc. Damascenus lib. Quomodo ad imaginem Dei facti sumus, etc. in fine: Quando divinitas, inquit, tactu carnis sanabat infirmum, alia erat propria actio divinitatis, altera humanitatis, et firis humanae actionis in manus extensione et tactu positus erat: divinae autem naturae in excitatione puellae, etc.
Secundo probatur a ratione conclusio Doctoris : Christus eatenus est causa nostrae resurrectionis, quatenus est mediator et Redemptor, et meruit gratiam et gloriam seu beatitudinem, ad quam ut ad finem ordinatur resurrectio, ut quis recipiat prout gessit in corpore retributionem ; sed est causa meritoria dumtaxat nostrae justificationis et gloriae, et non physica aut instrumentalis; ergo sic est causa resurrectionis. Major patet, quia, ut dixi, resurrectio est volita tantum secundum ordinem divinae justitiae ad recipiendam retributionem; ergo eatenus est a Christo ut homine, quatenus ipsa retributio ab ipso est tanquam a causa meritoria. Deinde, ad ordinem divinae justitiae et dispensationis non magis spectat ut resurrectio, quae accessoria est ad opera, et retributi onem, esset instrumentaliter a Christo, quam ut ipsa justitia seu gratia, et gloria sic esset intrumentaliter, neque ad perfectionem Christi influxus salvandam, magis facit unum quam aliud ; imo magis faceret secundum, quia quo perfectius attingeret finem, eo perfectius influeret, et quo immediatius, etiam eo perfectius, quam si media tantum attingeret, qualis est resurrectio. Quod vero non sic physice attingat finem, agendo instrumentaliter, probatur ex Tridentino, sess. 6. cap. 7. in quo enumerantur causae nostrae justificationis, et solus Baptismus dicitur causa instrumentalis, Christus vero finalis et meritoria ; ergo non instrumentalis aut Physica.
Confirmatur, non est invertendus modus agendi causarum, qui ex genere ipsis competit, neque ingerendus alius modus causandi, qui superfluus est, et non facit ad ordinem aut naturam causarum, quae applicantur. Sed in proposito causae respectu finis cum omnibus accessoriis sunt morales ex parte meriti et pacti et operis, ut ex eo redundat debitum resurrectionis accessorie ad beatitudinem, gratiam et opera ; ergo non est alius modus causandi Christi respectu resurrectionis quam moralis, nam Physicus instrumentalis non esset ex merito, neque Christus, ut sic influens, ageret ut causa per se in illo ordine, in quo et ex quo concurrentibus caeteris fundatur titulus ex debito tantum morali. Accedit quod hunc tantum modum causandi Christo tribuit Scriptura, et potestatem, quam recepit in vivos et mortuos, fuisse moralem et non Physicam ; ad exercitium autem potestatis moralis sufficit influxus moralis, et non requiritur Physicus: ergo, etc.
Deinde influxus, quem tribuit Scriptura locis praeallegatis respective ad resurrectionem, est influxus causae principalis, et non instrumentariae; esse autem causam principalem Physicam repugnat humanitati respectu resurrectionis: ergo, etc. Haec causalitas principalis est illa causae moraIimeritoriae, et qua recepit potestatem in vivos et mortuos judiciariam, qua homo est; Christus ergo qua Deus, est causa principalis Physica resurrectionis: qua autem homo causa meritoria principalis, et ex potestate sibi commissa, ut patet ex dictis. Congruentiae autem, quae adducuntur ad probandam causalitatem Physicam instrumentariam non repugnare humanitati, et convenire eidem de facto quoad primum, ut dixi, sunt valde obscurae, et vix ex principiis naturalibus subsistunt, si tamen omnino subsistunt: nam ut ex primo argumento constat, magis colligitur repugnantia quam possibil itas, et data possibilitate, non est fundamentum asserendi ita de facto contingere. Nam inter Patres, qui magis favere videntur concursui Physico humanitatis ad opera miraculosa, solus Augustinus lib. 22. de Civilat. cap. 9. subindicat illum modum influxus, sed mox relinquit sub incerto, tanquam non necessarium ad salvandum veritatem Scripturae, et operum, ut attribuuntur Sanctis. Sic etiam Gregorius lib. 2. dialog. cap. 30. revocat, vel ad impetrationem, vel ad imperium et potestatem, sicut Petrus orando suscitavit Thabitam ex increpando Ananiam et Saphiram tradidit morti: hoc autem imperium procedit ex fide et potestate morali, quam in opera recipiunt Sancti per assistentiam Dei.
Alii autem Patres, qui dicunt carnem Christi fuisse organum et instrumentum Deitatis, fuisse vivificatricem, et tactu sanasse languores, ut Damascenus lib. 3. de fide cap 15. et 19. Theodoretus in Dialogo qui inscribitur Immutabilis, Eusebius lib. 4. demonstr. Euangelicarum cap. 14. Cyrillus Alexandr. epistola 11. Analhis. 11. et lib. de fide ad Reginos, intelligendi sunt modo quo ipsi se exponunt, nempe in operibus, in quibus actio humanitatis concurrebat cum actione Verbi, quae dicuntur Theandricae, ita ut quod naturale erat, tribuatur humanitati, ut tangere, sputo linire, ambulare, supernaturalitas tamen operis tribuatur soli Verbo, nam sic exponunt ipsi Patres, discernentes inter utriusque operationem, ut patet ex Damasceno supra citato ; et proprietas etiam salvatur locutionis, quia virtus divina Verbi applicabatur mediante tactu humanitatis, tanquam organo et instrumento, licet ipsum miraculum non attigerit per se humanitas aliter quam applicando virtutem divinam, cujus propria operatio concomitabatur propriam operationem humanitatis.
De resurrectione vero mortuorum, non ita loquuntur Patres, in qua non intervenit tactus humanitatis Christi, imo hanc tribuunt Deitati soli, tanquam causae Physicae, ut patet ex citatis. Hoc idem tenet Ambrosius lib. 2. de fide cap. 48. Hilarius lib 7. de Trinitate, Chrysostomus homilia 38. in Joannem; et quamvis Christus ut homo sit causa resurrectionis, intelligitur meritoria, et subauctoritativa per potestatem datam. Et haec quoad primam partem illius conclusionis sufficiant, quatenus dicitur resurrectionem seu animationem corporis organici esse a solo Deo Physice et in instanti.
Secunda probatio conclusionis est ex impossibilitate productionis successivae in proposito, quia ad hanc successionem, ut sit possibilis, requiritur vel ut forma sit divisibilis in gradus diversos, sicut v. g. albedo intensa ut octo, vel certe, ut subjectum in quo induci possit, sit divisibile in paries, quarum una prius alia nata sit recipere formam. Haec divisio subjecti potest contingere duobus modis, nam si sit homogeneum, v. g. lignum ad introductionem formae ignis, potest convenire successio in forma ignis secundum speciem, vel partes integrantes ipsius formae, ex diversa applicatione subjecti ad causam, ita ut in parte viciniori apta sit causa efficacius agere quam in partem remotam, et prius inducere formam ; de successione ex hac causa non agit Doctor, eam enim insinuavit in articulo praecedenti in ipso initio. Alia ergo causa successionis est ex parte subjecti heterogenei, qua habet plures partes diversae rationis, et quarum una est nata ab intrinseco recipere formam ante aliam, ita ut sit ordo ab intrinseco inter partes, ut comparantur ad formam. Ita se habet corpus organicum, quia secundum aliquas partes est natu:n primo animari, v. g. cor et caput, et reliquae in quibus vita principaliter residet, ita ut nequeat inesse naturaliter aliis secundariis, ut in manu vel pede, nisi prius insit primariis partibus.
Ad propositum, excluditur successio ab animatione in homine, quia anima rationalis habet indivisibilem gradum entitatis, ita ut communicari debeat, vel nullo modo. Subjectum primum animabile est etiam indivisibile, hoc scilicet modo, ut nihil ejus animari primo possit, nisi animetur totum ; ergo repugnat ex utroque capite animationem hanc fieri nisi in instanti.
Hanc rationem Doctoris negarent Auctores, quos citat Scholiastes in scholio praefixo ante articulum secundum, quin etiam admitterent Angelum produci posse in tempore. Sed ratio Doctoris illam sententiam destruit ; et sic argumentor: Forma indivisibilis nequit at tingi nisi tota, et secundum indivisibilem gradum: essendi, quia sicut non habet partes aut gradus diversos essendi, ita nequit recipere esse secundum partes, sed debet produci tota simul; sed pro omni mensura in qua est ejus productio, pro eadem etiam est aliquid in esse termini, quod recipit esse, quia nequit productio esse, aut concipi sine termino. Ille terminus nequit esse pars formae, v. g. Angeli ; ergo erit tota forma; ergo pro mensura,
quo est productio Angeli, est tota simul, et consequenter ipse Angelus in esse termini totus inesset. Si ergo productio fieret, v. g. in una tota hora successive, necessarium esset ut ante horam non succederet quies, et in qualibet horae parte esset tota productio, et totum productum, quae sunt contradictoria manifesta, nam sequeretur quod esset et non esset productio per totam horam. Probatur esse ex hypothesi, probatur non esse ex ratione praemissa sic : In prima media hora praecessit productio Angeli, et totalis; ergo et Angelus fuit productus pro prima media hora totus, et consequenter non est in potentia ut primo producatur pro sequenti parte horae; et sic argumentum idem currit pro omni signata parte temporis antecedentis. Immerito aliqui pro hac sententia citant Doctorem, ut patet ex praemissis, quae omnino improbabilis est, nam si loquamur de prima et simplici productione Angeli, convincitur falsitatis ex dictis. Si autem loquamur de productione ejus multiplicata, eo modo quo aliqui tenent praeexistens posse reproduci, est etiam improbabilis et impossibilis, non ex eo praecise quod illa sententia sit falsa, sed ulterius quia etiam ea data sequeretur quod si tota hora successive et continue reproduceretur, quod infinities reproduceretur, id est, in singulis instantibus et in singulis partibus horae.
(h) Dico etiam secundo, etc. Dicit animationem fieri in eodem instanti, in quo formatum est corpus, quia organizatio corporis est dispositio necessitans ad infusionem animae, quatenus Deus ejus creator ita statuit, non ex eo quod repugnaret corpus organicum conservari posse absque anima. Deinde, quaerit an eadem mutatione inducitur forma corporis et animae.
Respondet negative, asserens formam corporis induci per veram mutationem, quia praecessit privatio ejus duratione in materia, ac proinde materia aliter se habet, quia de privatione quae infuit, transfertur ad formam, quae inducitur. Per oppositum hujus negat animationem, ut fit in instanti organizationis, esse mutationem, quia non praecessit duratione privatio formae, id est, animae in subjecto proximo quod est corpus, quia eo instanti quo nata est inesse privatio, inducitur forma, et sic non est mutatio materiae, quia alterum extremum non praecessit in materia ; tum etiam, quia ad veram mutationem exigitur subjectum praecessisse duratione, nam aliter se habere nunc quam ante, supponit ipsam prius fuisse.
Praeterea, sicut prius est aliquid esse quam causare aliud a se, ita prioritate naturae vel rationis saltem consideratur subjectum, ut est in ratione effectus per ordinem ad suas causas priores essendi, antequam consideretur res quae. est subjectum, per modum subjecti praesuppositi ad posterius, et quasi causae ejus materialis. Si illud sit causabile hoc modo, non convenit ei in priori instanti habere formam vel privationem formae, quia pro illo instanti neutrius est capax, quia nequit esse sub?ectum, aut comparari ad posterius; pro secundo vero instanti est subjectum, et quidquid prius advenerit, illud inest sine mutatione subjecti, ut subjectum est, quia non aliter se habet respective ad opposita ; quando autem transfertur de uno in aliud, tunc dicitur proprie mutari, juxta mentem Philosophorum tu 6. Physicorum. Vide Doctorem in 3. dist. 2. quaest. 3. ad 3. ubi negat ad animationem per animam rationalem dari proprie mutationem. Videatur etiam in 2. dist. 1. quaest. 4. ad 5. ubi accommodat mutationem ad creationem dist. 5. q2.
ad primum pro opinione, et in 4. dist. 11. quaest. 3. ad primum.
Si dicas sufficere ut praecedat prius natura negatio, et ita contingere in proposito.
Respondetur negationem non praecedere etiam prius natura, quia neque subjectum ex se petit magis negationem seu privatitionem quam habitum, imo magis exigit habitum: neque est ordo inter habitum et privationem, ut baec supponatur prioritate naturae, quia potius habitus supponitur ex exigentia causarum et perfectionis ; neque ex causis intrinsecis talis ordo naturae resultat. Deinde, nequit concipi privatio conceptu privationis, nisi ut est negatio in apto nato: ergo si in apto nato pro omni instanti pro quo concipi potest, concipitur aptitudo, et possibilitas habitus respective ad subjectum, et e contra. Ideo ergo privatio praesupponitur in aliquibus ante . habitum, quia deficit causa potens communicare actum subjecto pro eo instanti, quo est ejus capax, et quia causae in natura ut plurimum procedunt ordine generationis de potentia ad actum, et hoc ex defectu virtutis, aut applicationis, vel etiam quandoque ex subordinato modo agendi: sed in proposito hoc totum deficit, quia in instanti organizationis unitur anima, et sic non praecessit privatio ejus in subjecto.
(i) Si arguas, ergo non est ibi animatio actio, etc. Contra praemissam resolutionem urget Doctor, quod sequeretur animationem non fieri per actionem, quia non est passio ei correspondens ex parle subjecti cum subjectum non mutetur, neque aliter se habeat, nisi ut suppponitur privatio formae, a qua transfertur ad ipsam formam.
Respondet negando antecedens, et ejus probationem, quia tam actio quam passio salvantur sine mutatione ulla subjecti,
loquendo de mutatione proprie dicta, in qua subjectum supponitur duratione ante formam. Ratio est, quia licet forma sit coaeva subjecto, potest esse ab alio,nempe produci in subjecto a causa efficiente, et subjectum pati secundum hanc productionem ; nihil enim est passio, quam relatio ad agens connotans receptionem formae mediante virtute, et actione agentis ; quod vero praecesserit privatio in subjecto ante formam, non exigit privationem priorem duratione, neque ut causam, neque ut conditionem: neque simililiter ut conditio exigitur a causis formae, quia ad actionem agentis nihil requiritur nisi subjectum capax formae per se. Haec autem capacius in subjecto non includit privationem formae necessario, sed aliquando tantum per accidens, ex ratione superius assignata, nam terminus a quo per accidens se habet ad productionem termini ad quem, quae proinde salvari potest, absque eo quod terminus a quo praecedat duratione aut alia prioritate terminum ad quem in subjecto. Actio ergo et passio ut sunt respectus extrinsecus advenientes, salvari possunt absque mutatione subjecti.
Exemplum hujus adducit Doctor ex Augustino, qua asserit materiam, quodam modo prioritatis creari a Deo quam informetur, prioritas haec est secundum viam generationis, quae procedit de potentia ad actum; in ea proprietate non dicil materia ordinem aut respectum ad formam, sed solum respectum ad Deum creantem ipsam, qui est intrinsecus causati ad formam efficientem. In secundo instanti naturae formae communicata fuit materiae, et tunc materia dicit relationem passionis, quae est extrinsecus adveniens ad Deum, non ut producentem, sed ut informantem et communicantem formam materiae. Tunc ergo forma est coaeva ma teriae secundum durationem, sed posterior natura, et per passionem materiae, et actionem agentis sine ulla mutatione, quia materia non transivit de privatione ad formam, quia in secundo instanti naturae recepit formam sibi coaevam.
(k.) Ex hoc sequitur corollarium, etc. In hoc corollario definit actionem et passionem abstrahere a motu et mutatione: quamvis enim motus et mutatio nequeat contingere sine actione et passione, tamen actio et passio possunt contingere sine motu et mutatione in iis formis, quae sunt coaevae suo subjecto, eique communicantur virtute agentis extrinsece. Patet hoc ex jam dictis, quia ad motum et mutationem exigitur ut subjectum aliter se habeat, et transeat ab uno extremo contradictionis in aliud extremum, secundum prius et posterius duratione, ut de privatione ad formam, quia motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia. Potentia autem subjecti proprie dicta connotat privationem actus, ut inest ante formam seu terminum ad quem, ac proinde successionem inter terminos motus in subjecto secundum durationem, et sic aliter se habet, ut nunc est sub uno, mox sub altero. Bene ergo contingit motum et mutationem non abstrahere ab actione et passione; at e contra actionem et passionem aliquando abstrahere a motu et mutatione.
Subjungit praeterea Doctor, quando actio et passio abstrahunt hoc modo a motu et mutatione, non solum remanere in eis conceptum relationis, sed etiam ipsius actionis et passionis. Quod sic intelligitur, licet enim actio et passio in recto dicant conceptum tantum relationis, tamen connotant etiam in obliquo actionem pro re acta, hoc est, ipsam formam ut transit de non esse ad esse, mediante virtute agentis, et concursu passi, seu ipsam productionem formae, quae subjecto licet sit coaeva, tamen fit in subjecto per virtutem agentis, et veram sui productionem. Sic ergo manet actio et passio, seu abstrahit a motu et mutatione non solum secundum relationem, quam dicit in recto, sed etiam ut connotat productionem concomitantem formae, ejusque receptionem in subjecto, ut patet ex dictis et hic, et dist. 13. supra, ubi probatum est dari relationes extrinsecus advenientes, et quid sit actio in omnibus suis acceptationibus.