In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Prius resurrecturos, qui antea erunt mortui, deinde qui tunc erunt vivi in ipso raptu morituros. Ita August. citatus. et colligit ex Paulo. Richard. hic art. 5. quaest. 1. Durand. quaest. 4. Anselm, in 1. Thess. 4. Sed variae sunt de hoc sentent. de quibus vide Suarez tom. 2. in 3. part. disp. 59. s. 9.
(1) Restant duo parva dubia : Unum an in eodem instanti erit omnium resurrectio? de quo tangit primum argumentum: et aliud, in quo instanti, etsi non determinato vel signato, tamen quo in comparatione ad partes vel horas diei naturalis? utpote si in instanti mediae noctis, vel aliquo alio determinatum respectum habente ad partes diei naturalis?
Ad primum Augustinus super totum illud cap. alleg. 19. et 20. videtur ex intentione determinare quod resurrectio eorum, qui invenientur mortui in adventu Judicis, praecedet duratione resurrectionem illorum, qui invenientur vivi; nam illi vivi secundum verba Apostolica prius rapientur obviam, et ibi, ut probabile est secundum Augustinum, morientur, et subito postea resurgent: et sic postea resurrectio eorum sequetur resurrectionem illorum, qui erunt mortui. Unde dicit Augusti nus : Si sanctos, qui reperientur,Chr isto veniente, viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias. Hoc expresse etiam videntur verba Apostoli dicere : Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos, etc. ubi secundum Augustinum Apostolus in se ac etiam in illos, qui secum vivebant, transfigurabat personas illorum, qui invenientur vivi.