IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Restant duo parva dubia, etc. Haec dubia movet Doctor ex occasione primi argumenti, quod est ex verbis Apostoli 1. ad Thessal. 4. Mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, etc. Primum ergo dubium est an resurrectio omnium flet simul ? Secundum dubium, quo determinato instanti fiet respective ad horas diei naturalis?
Quantum ad primum, variae sunt expositiones in locum Apostoli citatum, nam alii volunt denotare ordinem dignitatis, et non temporis: alii ordinem temporis, sed inter justos, ut horum resurrectio sit futura prius tempore resurrectione malorum: alii statuunt hunc ordinem inter mortuos, et eos qui tum vivunt: alii negant ordinem respective ad resurrectionem denotari, sed respective ad raptum in aera; alii putant denotari concomitantiam, ita ut particula deinde tantum valeat quod praeterea, etc. Non fore ordinem temporis in resurrectione, sed simul omnes resurrecturos, docet ut probabiliorem Suarezlom. 2. in 3. part. disp. 50. sed. 9. Eam tenet Solus in hac. d. q. 2. art. 4. concl. 2. Aegidius Lusitanus tom. 3. de beatitudine lib. 1. q. 6. art. 3. num. 6.
Conclusio Doctoris est, mortuos prius resurrecturos quam eos qui tum vivent. Quam sententiam tenet Richardus in hac dist. art. 5. quaest. I. Durandus quaest. 4. art. 2. sequitur Valentia, 4. part. disp. 11. quaest. 3. punct. 2. et videtur Paludani q. 4. art. 3. ad primum, ubi asserit vivos tum in ipso raptu morituros et resurrecturos. Est sententia Augustini lib. 20. de Civit. cap. 20. Theodoreli in Apostolum, Anselmi, Petri Lombardi. Denotari autem successionem et ordinem temporis in praefato loco docet Chrysostomus, Theophylactus OEcumenius in locum praemissum, quamvis in alio sensu loquantur,et sententia, quae pluribus placuit, et novissime Cajelano, nempe supervicturos tum non morituros, sed ad statum immortalem immutandos. Designari autem ad litteram ordinem temporis ad resurrectionem mortuorum et vivorum videtur ex sensu plano litterae colligi, nam mortui dicuntur resurgere primi, deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, nempe ex persecutione Antichristi, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera ; in hoc raptu morientur secundum Augustinum, quem sequitur Doctor. Unde patet ordo temporis designari inter resurrectionem mortuorum, et raptum vivorum simultaneum in aera, in quo raptu morientur et resurgent. Neque hoc videtur aliquod inconveniens, quod enim aliqui dicunt ex efficacia tubae et imperii, mortuos omnes resurrecturos, id admittimus, ut postea dicetur; sed sensus est accommodatus ut ad mortuos referatur, et non ad viyos pro tum, qui postea morientur juxta debitum commune peccati originalis, et statim resurgent in momento. Vox enim illa audientibus tum vivis fiet, ut patet ex iis, quae de inexspectato adventu judicii Scriptura loquitur, ut quod vernet tanquam fur dies Domini, quod media nocte, et hujusmodi, et quod tunc vivi vacabunt rebus hujus vilae,non exspectantes adventum Judicis repentinum. In quaestione ergo obscura non est quod planum Scripturae sensum praetereamus, cum ad hoc nihil omnino cogat; nam quod alibi dicitur quod omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, verum est, quamvis ii qui surrexerunt alias simul cum Christo,juxta illud Matthaei 27. Multa corpora Sanctorum, etc. non resurgent denuo, quia juxta sententiam plurium Doctorum et Patrum, surrexerunt in carne immortali. De hac quaestione consulendi sunt Expositores in praedicta verba.Eam fuse tractat Aegidius Lusitanus quaest. 4. art. 3.
Dixi superius vivos in raptu morituros, quia et ita Augustinus loco cit. docet, quamvis alias in ea fuit anceps, ut q. 3. ad Dulcitium, quin etiam plures Patres eam sententiam, quae opposita est, tenuerunt, ut adnotavit Leonardus in cap. praefatum Augustini, Pamelius ad cap. 42. Tertulliani de resurrectione carnis, quam etiam ibid. docuit ipse Tertullianus. Placuit Chrysostomo, Theodoreto, Theophy Iacto et OEcumenio in Apostolum, quin etiam Hieronymus epistola 152. citat Theodorum Heracliensem ; placuit et Cajetano loc. cit.
Contraria tamen sententia est magis frequens Patrum et Doctorum, cui Ecclesiam magis adhaerere docet Hieronymus epistola 152. pro ea cilans Didymum Alexandrinum, Diodorum Tarsensem ; eamque docent Cyrillus Jerosolymiianus cateches. 4. de resurrectione, Fulgentius de fide ad Petrum cap. 3. et cap. 29. et Auctor de dogmatibus Ecclesiasticis cap. 7. et 8. estque magis frequens Doctorum et Expositorum ; et merito praeferenda, quia sacrae Scripturae magis conformis, ad Roman. 5. Per primum hominem mors intravit in mundum, etc. ita et in omnes mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt, 1. ad Corinth. 15. Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, etc. ad Hebraeos 9. Statutum est omnibus hominibus semel mori, etc. et sic de aliis pluribus Scripturae locis, in quibus ex regula generali mors statuitur tanquam paena peccati originalis, ex sententia generali: pulvis es et in pulverem reverteris ; nulla autem videtur ratio ponendae exceptionis.
Dices constare exceptionem juxta codicum Graecorum lectionem ear Paulo 1. ad Cor. 15. nam apud aliquos legitur : Non omnes dormiemus, omnes tamen immutabimur, etc. alii legunt sic : Omnes non dormiemus, sed omnes immutabimur, etc. quam lectionem sequuntur Patres Graeci citati, ut intelligant etiam in ea comprehendi exceptionem.
Contra, praeferenda est alia lectio, quae nostrae vulgatae concordat magis : Omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur, etc. nostra autem vulgata habet : Omnes resurgemus, etc. Triplex lectio praedicta habetur ex Hieronymo epist. 152. et ultima consonat vulgatae aequivalentem et in sententia. Deinde, duplex lectio prior non cohaeret scopo et dis cursui Apostoli, nam in eo capite probat resurrectionem Christi factam, et aliorum futuram : Nunc autem Christus resurrexit primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine
primitiae Christus. Deinde ii qui sunt Christi, deinde flnis,cum tradiderit regnum Deo et Patri. Infra prosequens idem ab exemplo probat: Sicut granum quod seminatur non vivificabitur nisi prius moriatur, sic, inquit, et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione, surget in incorruptione, etc. Seminatur corpus animale, surget spiritale, Deinde, sequendo eamdem antithesim inter primum et secundum Adam, inter corpus animale et spiritale, inter corruptionem et incorruptelam,
Concludit: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, qualis terrenus, tales et terreni, qualis caelestis, tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, etc. Imago autem terreni est peccatum et mors, sicut caelestis imago est justitia et vita. Hactenus doctrinam universalem tradidit Apostolus, servata antithesi, et sine ulla exceptione, mox subjungit : Carnem et sanguinem non possidere posse regnum Dei, neque corruptionem incorruptelam, etc. Quibus verbis denotat, licet resurrectio sit universalis, tamen non fore in omnibus ad vitam, sed tantum injustis, et subdit : Ecce mysterium vobis dico (supple resurrectionis), omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Doctrina universalis tradita hactenus est, . quod moriuntur in Adam ; quae mors non intelligitur solius peccati, sed magis mors corporalis ; agit enim Apostolus de resurrectione mortuorum seu carnis. Deinde, opponit huic morti vitam, quae est per Christum in resurrectione, postea ostendit necessitatem mortis exemplo grani, quod non potest vivificari nisi prius moriatur: tum subjungit imaginem terreni hominis et mortalis, nempe Adami nos portasse omnes, scilicet in morte peccati et carnis.
Denique differentiam subjungit inter resurrecturos, quorum aliqui non possidebunt regnum Dei, ut qui vixerunt secundum camera et sanguinem, ideo recte cohaeret praedicta clausula : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, nam omnes morituros et resurrecturos sequitur ex doctrina universali jam praemissa. Non omnes immutari sequitur ex eo quod illi tantum immutabuntur, qui possidebunt regnum Dei; et in his duobus consistit mysterium resurrecti onis . Si autem Apostolus diceret, non omnes dormiemus, non recte cohaereret fundamento posito, in quo praemisit mortem et causam ejus, et necessitatem universalem, quam incurrunt omnes, et sub qua eos comprehendit. Quod ergo ad Thessal. 4. statuit differentiam inter tum vivos et mortuos, non eo tendit quasi vivi non sint morituri, sed quia mors ipsorum erit repentina, et sine resolutione forte corporum, et repentina etiam restitutio ad vitam in corporibus gloriosis.
Hinc solvitur objectio facta, seu fundamentum sententiae oppositae, sicut et alia loca Scripturae,quae dicunt Christum constitutum Judicem vivorum et mortuorum, Act. 10. ad Rom. 4. et in Symbolo : Inde venturus est judicare vivos et mortuos: intelliguntur enim vivi, qui tunc temporis erunt, quamvis morientur ante immutationem, et, ut dixi, juxta mentem Augustini, Bedae, Anselmi, in ipso raptu.
Objicit Suarez sect. 2. hanc interpretationem esse creditu difficilem, quia illud genus mortis apparet incredibile, sicut et miraculum rapiendi in aera corpora mortalia non gloriosa, eaque in aere sustinendi jam mortua, donec resurgant. Deinde, Paulus loquitur de raptu corporum per gloriosam immutationem, per quam connaturale erit ipsis corporibus elevari ;
ergo interpretatio illa videtur inutilis et ficta.
Respondetur sufficere in quaestione obscura, ut sit Augustini et aliorum, quos citavimus. Duo enim hic spectanda sunt, nempe ut salvetur regula generalis de necessitate mortis in eventu, quoad omnes filios Adam, secundum quod spectari debet, est explicatio litterae Apostoli secundum proprietatem, ut ut sonat, quia nullum aliud habemus fundamentum hujus circumstantiae de asserendo raptu vivorum, praepter illa verba Pauli. Verba Pauli statuunt ordinem inter resurrectionem mortuorum, et raptum vivorum, ita ut illi primum resurgant : Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, seu primum, etc. Deinde, nihil loquens de morte vivorum, subdit : Deinde, nos qui vivimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis, etc. ubi verba plano sensu supponunt vivos adhuc vivos rapi: Qui vivimus, qui residui sumus, etc. et ita plures Patres intelligunt cum Augustino adhuc vivos rapi ; ergo magis fundatur interpretatio Augustini, quam illa quam eligunt alii, nempe ante raptum morituros. Haec enim verba Pauli non comprehendunt, neque insinuant, sed magis contrarium, neque ex alio fundamento colligitur, nisi ex regula generali circa debitum mortis solvendum ante immutationem : quae regula perinde salvatur etiam si moriantur in ipso raptu, prout dicit Augustinus, imo et magis quadrat rei in seipsa, quia resurrectio justorum fiet in carne gloriosa cum dotibus, quando corruptibile hoc induet incorruptibile. Si ergo fieret in terra, sequeretur quod non raperentur, scilicet per Angelos tunc vivi, de quibus tantum asseritur, et non de aliis qui resurgunt: verbum rapiemur, qui vivimus, qui residui sumus rapiemur, etc. nempe ministerio agentis extrinseci. Si autem justi tunc vivi morerentur ante illum raptum, et resurgerent gloriosi, non esset necessarium ministerium Angelorum ad raptum, quia illi ipsi possent ex dote agilitatis, et imperio animae ascendere aera simul cum aliis ; ergo cum raptus ille designet passionem, et non actionem ex parte tunc vivorum, melius intelligitur eos rapi vivos, ut salventur verba Pauli, et res substrata, congrue, et in ipso raptu mori, et resuscitari per immutationem gloriosam, quam jam immutalos rapi, cum hoc non esset necessariam.
Ex quibus patet ad rationem objectam, nempe hanc expositionem magis congruere textui et narrationi ; nam ipse textus docet eos rapiendos, et supponit aliter non posse ascendere, quod designat adhuc eos esse in statu mortali. Raptus autem iste fiet ad separationem justorum ab improbis, quorum locus est terra, et qui tum resurgent simul cum aliis, ex quibus patet ad objecta.
Dubitatur an damnati omnes resurgent. Abulensis in Matth. 25. quaest. 317. aliquos docet negasse resurrectionem iniquorum: Non resurgent impii in judicio, Psalm. 1. Tibi resurrectio ad vitam non erit, 2. Machab. 7.
Respondetur affirmative. Est fidei ad Rom. 14. Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, 2. ad Corinth. 5. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, etc. Act. 14. Et hi ipsi exspectant resurrectionem futuram justorum et iniquorum, etc. Joannis 5. Omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei, et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, etc. Eadem veritas patet Apocal. 20. in Symbolo Athanasii in cap. Firmiter de summa Trinitate et fide Catholica. Haec veritas universali extenditur ad infantes etiam, qui moriuntur in uteris maternis, quia sicut in Adamo omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur: spectat enim ad providentiam universalem, ut hi etiam sententiam recipiant Judicis, et destinentur ad locum congruum et debitum. Ad illud Psalmi respondetur, non resurecturos ut sint in concilio justorum; ita Augustinus, Hieronymus, Hilarius, Ambrosius; non resurgent ut ipsi erigant caput inter justos: Non resurgent etiam ad vitam quae est antonomastice resurrectio ; non resurgent ut judicent. Ad illud 2. Machab. 7. respondetur intelligi resurrectionem ad vitam, eamque negari Antiocho, quam expectant justi.