IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sunt duo dicta in hac littera. Primum, resurrectionem futuram esse hora diurna et matutina respectu terrae promissionis: ita D. Thom. D. Bonav. Richard. Durand. Palud. hic, et Anselm. in Elucidatio, ubi dicit quod fiet ea hora qua resurrexit Christus, qui est exemplar nostrae resurrectionis, ideoque ait quod die Paschatis flet ; quod etiam ait Lactant. 1. 7. cap. 19. Quando Scriptura innuit, quod noctu flet, vult solum quod clam, et hominibus nihil minus cogitantibus, eveniet. Ita August. 1. 83. quaest. 57. et Anselm. in 25. Matth. Secundum, locum resurrectionis esse vallem Josaphat ; ita Sotus hic q. 2. art. 5. fin. idque tenentur dicere omnes, qui tenent fieri hora matutina, quia si fleret ubicumque essent pulveres, nulla certa hora vel parte diei naturalis fleret, nam hora matutina nostra, est vespertina aliquorum, et meridiana aliorum, etc.
(m) De secundo dubio videtur prima facie certum esse, quod quodcumque instans est omnem habitudinem habens ad partes diei naturalis. Quod enim in una parte terrae est instans mediae noctis in horizonte uno, in opposito horizonte est meridies, et sic de singulis instantibus possibilibus assignari in die naturali; ergo resurgent mortui in quacumque hora diei naturalis, sic ad partes comparando. Sed quia non sine causa quaeritur de hora resurrectionis, intelligendum est quaerentes quaerere de hora in comparatione ad illam regionem, ubi erit judicium resurgentium, sive resurrecturi transferentur, ut udicentjur, transferentur, inquam, vel post resurrectionem completam, vel ante per translationem pulverum collectorum ; utrumque enim est possibile Deo, vel ut resuscitentur in diversis locis, forte ubi sepeliebantur: vel ut pulveres de singulis locis colligantur ad locum unum, ubi debent post resurrectionem omnes ad judicium convenire, et in illo loco fiat resurrectio omnium. Voco autem pulveres, corpora quaecumque, in quibus est ultimate facta resolutio, puta si in tantam partem ignis, et in tantam partem aquae, et in tantam partem terrae; et ista pars ignis sit immediate juxta globum lunarem super punctum quemcumque terrae, et alia pars sit directe in extremitate opposita diametraliter in sphaera ignis, et tertia pars sit in infimo vel medio, vel supremo aquae, et hujusmodi.
Haec omnia, etsi hujusmodi sint mille millia, intelliguntur cum dicuntur pulveres vel cineres. Cum enim dixit Christus, a summis caelorum, et a quatuor ventis, non intellexit ipse pulveres, quos usitate accipimus in sepulchris,usque ad tantam distantiam esse dispersos: sed intellexit generaliter in quaecumque tota, vel partes facta sit resolutio, illa colligentur, et ex illis collectis, id est, ex materia in eis, quae fuit prius materia corporis corrupti, reparabitur iterum idem corpus. Ille autem locus judicii generalis probabiliter aestimatur terra promissionis, sive vallis, vel pars Josaphat determinata ibi ; vel tanta pars quanta sufficiet pro reprobis, siquidem electi non erunt in terra, sed rapientur Christo obviam in aere: et per consequens respectu ipsius partis terrae intelligenda est hora. Sed quod tunc dicitur esse media nocte, accipitur a Matth. 25. et ab Apostol. I. Thess. 5. Dies autem. Domini, sicut fur, ita in nocte veniet; quod non videtur intelligendum ad litteram, quia etsi Dominus posset se manifestare singulis, tamen magis probabile est ad confusionem reproborum, qui videbuntur, et ab invicem, et a bonis, ut sint in loco illuminato, et per consequens tunc in loco resurrectionis et judicii non erunt tenebrae mediae noctis; ea ergo hora forte, qua Christus resurrexit, ea in comparatione ad illam regionem, resuscitabuntur mortui, vel ea hora qua adiudicatus est a Pilato, vel ea qua expiravit in cruce: siquidem de hoc certum non habemus ex Scriptura, et quodcumque illorum ponatur, exponendum est illud media nocte pro incertitudine.