IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) De secundo dubio videtur, etc. Resolutio hujus dubii tangit tempus resurrectionis, et locum. Circa tempus vera resurrectionis fuit vetus error Chiliastarum, quem Cerinthiani et Marcionistae sunt secuti, et modo tenent Anabaptislae, ut scribit Lindanus de Haer. hujus temporis, Pamelius in paradoxa 24. Tertulliani. Hi dixerunt resurrectionem justorum fore mille annis ante diem judicii, et Christum in hunc mundum descensurum, et suscitatis justis in vitam regnaturum cum ipsis in terra, in qua ducent vitam sensualem et animalem in deliciis quae ad cutem et venerem curandam spectant, et renovandum fore tunc regnum Judaeorum, et adimplendas promissiones factas Patribus, instauranda sacrificia, ut patet ex Eusebio lib. 3. Hist. cap. 22. lib. 7. cap. 20. Nicephoro lib. 3. cap. 14. Hunc errorem secutus est Apollinarius teste Epiphanio haer. 77. Irenaeo lib. 5. cap. 31. qui dixit post persecutionem Antichristi futuram esse hanc justorum resurrectionem: hic admiscet sensualibus etiam delicias spirituales. Multos Patres in hunc errorem adduxit Papias, teste Eusebio lib. 3. Histor. cap. 30. Inter alios est Lactantius lib. 7. institutionum, cap. 14. 24. et 26. qui plura refert de isto saeculo Saturni aureo, et plane fabulosa: quem secutus est Quintus Julius Hilarion, ut constat ex ejus opusculo, seu quod ipsi attribuitur, et extat in Bibliotheca Coloniensi Patrum tom. 5. ubi hunc errorem in fine docet. Uterque hanc resurrectionem justorum retulit in annum Christi 470. vel circiter. Eamdem sententiam tenuit Justinus Martyr in dialogo contra Triphonem, Tertullianus. lib. 3. contra Marcionem, Victorinus in Apocalypsim, Gennadius de Ecclesiastc. dogmatibus, plures pro ea refert cap. 55. sicut et in lib. de Ecclesiasticis Scriptoribus eam tribuit Tichonio. Tenuit etiam Irenaeus lib. 5. c. 32. et 33. Alia ab hac est sententia quorumdam
Catholicorum, qui docent justos in finali resurrectione prius suscitandos quam reprobos. Ita Primasius, Theophylactus et Oecumenius in 1. ad Thessalon. cap. 4. Cajet. 1. ad Corinth. 15.
Dico primo sententiam priorem involvere plures errores contra fidei principia. Primo, quod post resurrectionem in regno millenario illo non admittant gloriam animae aut corporis. Secundo, quod admisceant turpitudinem voluptatis, quae longe abest a regno Christi et justorum. Deinde, quantum ad moram illam intermediam diuturni temporis millenarii, repugnat Scripturae, quae resurrectionem omnium in novissimum diem refert, ut patet expresse Joan. 6. ubi aliquoties reperitur resuscitatio in novissimum diem: Et ego resuscitabo eum in novissimo die, etc. et cap. 11. Scio quia resurget in novissimo die, etc. et haec veritas patet ex omnibus locis, ex quibus hactenus probavimus resurrectionem. Job. 19. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum, et c. Job unus erat ex justis, tamen supponit se non resurrecturum ante novissimum diem, neque in carne visurum Deum Salvatorem suum ante illum diem. Patet Daniel 12. Joan. 5. et 1. ad Corinth. 15. ubi Apostolus agit de novissima, et de resurrectione tam justorum quam iniquorum in ictu oculi, etc. quibus verbis destruitur mora saltem tam diuturna inter resurrectionem vivorum et mortuorum. Deinde, loc. cit. dicit Paulus mortuos resuscitatos qui sunt justi, immutandos, quantum ad gloriam corporis, non ita reliquos, et in resurrectione, quod mortale et corruptibile fuit, fieri incorruptibile et spirituale : Caro et.sanguis regnum Dei non possidebunt. Matth. 22. In resurrectione, neque nubent, neque nubentur; ad Roman. 14. Regnum Dei non est esca et potus. Deinde duos adventus Christi de caelo agnoscit Ecclesia tantum ; unum in Nativitate ; alterum ad judicium, ut patet ex Symbolo fidei. Primus est: Et incarnatus est de Spiritu Sancto, etc. Secundus : Inde venturus est judicare vivos et mortuos etc. et Act. 1. Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, etc. ubi designatur secundus ejus adventus in majestate ad judicium, et Act. 8. Quem oportet caelum suscipere usque ad tempus restitutionis omnium, etc. Unde Ecclesia canit : Secundo ut cum fulserit, mundumque horror cinxerit.
Objicies promissiones factas Abrahae, et Patribus haereditatis terrenae et affluentiae, quae nondum consummatae sunt.
Respondetur has promissiones sub allegoria datas intelligi debere spiritualiter, et compleri in bonis spiritualibus, non vero terrenis, praeter aliquas, quae litteraliter etiam bona quidem terrena comprehendunt, ut concessionem terrae Chanaan, et destructionem primorum incolarum ejus, ut Chananaeorum, Amorrhaeorum, etc. neque hereditas, quae promittitur Sanctis in corpore, intelligitur illa hujus vitae, sed gloria corporis, de qua Paulus I.ad Cor. 15. ubicumque agitur de esu et potu, et hujusmodi affluentiis, intelligitur sub metaphora sensibilium vita beata, quae promittitur Sanctis in regno, ut Matth. 18. Et recumbent cum Abraham,Isaac et Jacob in regno caelorum; Luc. 22. Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo; Apocalypsis: Beati qui ad caenam nuptiarum Agni, vocati sunt, etc. Psal. 11.Satiabor cum apparuerit gloria tua ; et Psal. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Objicies secundo Apocalypsis 20. quod est potissimum fundamentum hujus erroris, dicitur quod Angelus descendens de caelo habens clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua ligavit Satanam, Draconem antiquum,et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni, et post haec oportet illum solvi modico tempore : Et vidi sedes, et sedentes super eas, et judicium datum est illis, et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, etc. et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. Caeteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima; in his secunda mors non habet potestatem , sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis, et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris, etc. Hunc locum quasi litteralem objiciunt Chiliastae, et multi ( teste Eusebio lib. 7. cap. 19 ) propter hunc locum rejiciebant ex Canone librum Apocalypsis, dicentes confictum fuisse a Cerintho.
Sed respondetur et hanc esse veram Scripturam, et locum hunc non intelligi de regno millenario temporali in carne, prout error contrarius fingebat, quia si series ipsius capitis spectetur in verbis ultimis describitur persecuti? Antichristi secutura, et destructio regni ejus, et postea judicium extremum secuturum. Et vidi thronum magnum, et sedentem super e um,etc. et vidi mortuos, magnos et pusillos stantes in conspectu throni, etc. et libri aperti sunt, etc. et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, etc. Quibus verbis denotatur resurrectio mortuorum tam justorum quam injustorum. In hoc praelio Antichristi multi justi occumbent, quia fiet contra Sanctos, ut patet cap. 11. Unde colligitur omnes justos non regnaturos cum Christo in terra ante Antichristum resuscitatos in carne, qui sic deberent esse immortales deinceps, quod non cohaeret cum Scriptura, quia et in tempore Antichristi fore electos vivos in carne mortali constat, tum ex cap. 11. tum ex verbis Christi Matth. 24. ubi loquens de tempore Antichristi, et consummatione saeculi : Et nisi breviati, inquit, fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi, etc.
Praeterea, patet etiam victuros plures reprobos in tempore et regno Antichristi, quos seducet Diabolus ex quatuor angulis terrae. Quod patet ex hoc loco, quod non quadrat illi errori ; oportet ergo regnum Christi et electorum intelligi spirituale, ut Patres et expositores intelligunt. An autem sit gratiae et resurrectionis a peccato, an etiam gloriae simul in animabus beatis, an praeterea tranquillitas Ecclesiae, et propagatio fidei, variant Doctores, et quodlibet horum, et omnia simul, comprehendi potest sub regno Christi non vero affluentia terrena: regnum autem Diaboli potissimum intelligitur idololatria, quae destructa est conversa Roma ad fidem Christi: unde deinceps Satanas fuit ligatus, ut seducere non potuerit gentes ea libertate et potentia, qua ante adventum Christi seducebat Angelus autem ligans Diabolum, et habens clavem abyssi recte intelligi potest Christus, qui chirographum peccati destruxit et redemit nos in sanguine suo.
Dico secundo omnium mortuorum resurrectionem fieri simul eorum scilicet qui ante tubam mortui sunt, nam de tum viventibus diximus supra quid fiet. Haec est communior, et eam supponit Doctor hic: et videtur colligi magis ex Scriptura, quae nullum discrimen statuit inter mortuos resurgentes, aut ordinem, et vox ipsa tubae perinde vocat omnes mortuos. Videantur loca superius citata.
Dico tertio eodem instanti etiam tam justos quam impios resurrecturos. Patet ex praecedenti. Dubium autem est quomodo sumi debeat hoc instans. Respondet Doctor debere sumi respective ad plagam, in qua exercebitur ipsum judicium, nam comparando resurrectionem ad diversas plagas et partes horizontis, sicut in una parte, quando est media nox, in parte opposita est meridies, et sic variantur horae diei naturalis juxta diversum Solis aspectum ; oportet determinatam horam, in qua simul fiat resurrectio, sumere respective ad certam causam; non aliam vero magis congruenter, quam ad illam, in qua fiet ipsum judicium.
Futuram autem resurrectionem media nocte tenent plures Patres, ut Lactantius lib. 7. cap. 19. Ambrosius lib. 8. in Lucam in illa cap. 17. In illa nocte erunl duo. etc. Hieronym. et apud eum Diodorus epist. 152. Idem docet in illa Matth. 25. Media nocte clamor factus est, etc. Chrysostom. homil, 79. in Matth. August. 83. qq. quaest. 57. Cassiodorus in Psalm. 118. in illa : Media nocte surgebam. Hanc probabilem asserit Magister in hac dist. Alii docent resurrectionem fore in aurora. Discrepantia oritur in eo quod resurrectio nostra videtur futura illa hora, qua Christus resurrexit. Aliqui Patres statuunt resurrectionem Christi statim post mediam noctem, aliqui in aurora: sed quoad horam resurrectionis incertum est judicium. Hanc autem secundam sententiam tenent frequentius Scholastici, et Doctor infra, g Ille autem locus, ubi dicit verba illa apud Matth. Media nocte, etc. non esse intelligenda ad litteram, cujus congruam rationem ibidem
exponit. Dicit ergo ea hora qua Christus resurrexit, vel qua judicatus est a Pilato, vel qua expiravit in cruce, fore resurrectionem, tamen hoc totum esse sub incerto.
De loco autem resurrectionis comprehendit duas sententias: quarum una est, fore resurrectionem singulorum, ubi sepulti jacent, quae est sententia Richardi hic art. 5. quaest. 3. eamque ut probabiliorem sequitur Suarez. Altera sententia est pulveres in unum locum judicii primum congregandos et resuscitandos ibidem, qui locus juxta communem sententiam Scholasticorum in hac dist. et Doctoris, est vallis Josaphat. Haec sententia est etiam frequentior, utrumque Deo possibile est, incertum autem quid determinate eveniet, an uno scilicet, vel altero modo fiet resuscitatio corporum.