IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad primum, innuit probabile esse aliquos, eo scilicet qui tempore resurrectionis vivent, non morituros: quod tenent Chrysost. hom. 41. in 1. ad Corinth. et homil. 7. in 1. ad Thessal. Theodor. CEcum. et Theophyl. in Corinth. 15. Tertull. 1. de resurrect. carnis cap. 41. et 42. Ambros. in 1. Cor. 15. August. 2. de peccat. mer. 23. Epiphan. 1. 2. haer. 64. Erasmus, Cajet. et Faber, in 1. Gor. 15. Assor. tom. 1. 1. 4. cap. 32. quaest. 2. ait esse probabilem, et D. Thom. 1. 2. q. 81. art. 3. tantum ait oppositum esse probabilius. Si hos vidissent Sot. hic q. 2. a. 4. et Catharin. in 1. Gor. 15. non auderent ita graviter hanc partem censurare. Ad tertium, resolvit de desitione et inceptione permanentis: de quo vide eum 2. d. 2. q.1. et clarius q. 4. ubi vult permanentia mensurari aevo, eorum tamen desitioni coexistit instans temporis, et juxta hoc, quando est verum, non sunt pulveres, verum erit, est corpus reparatum.
(n) Ad argumenta. Ad primum de Apostolo, concedo quod non erit idem instans resurrectionis onv nium, quia in instanti resurrectionis prius mortuorum, adhuc aliqui vivent, et vivent vita mortali; et probabile est quod solvent mortem, sicut Christus et Mater ejus, et resurgent ; ergo posterius quam alii qui jam sunt resuscitati.
(o) Ad aliud, quod dicit Augustinus de velocitate, potest referri ad collectionem pulverum, non ad alia duo sequentia: et concessum est, quod illa collectio flet in tempore, sed alia duo in instanti et in eodem instanti.
Tertium et quartum tangunt difficultatem magnam apud philosophantes de ultimo instanti esse rei permanentis. Sed si dicatur, sicut dictum est lib. 2. dist. 2. quaest. 1. quodcumque manens in esse suo, mensuratur aevo, nulla est difficultas, quia aevum idem mensurat corpus praecedens, et dum manet, deficiente illo corpore, desinit aevum ejus ; et tunc est dare ultimum in esse illius permanentis, verum est, et idem est illud ultimum, et primum, et idem mensurat totum esse, sustinendo indivisibilitatem aevi. Cum ergo arguitur de esse finito quod habebit duos terminos, negandum est, quia non est continuum, sed indivisibile.
Et si dicas, saltem immediate ante esse illius resuscitandi, et esse illius corrumpendi, quaero in quo vel cum quo ipsius temporis? Non cum tempore, quia tunc illud tempus non esset finitum propriis terminis; ergo cum instanti temporis: ergo non succedet immediate instans temporis. Respondeo, esse immediate praecedens resurrectionem ipsam, est esse in instanti aevi, quod quidem aevum potest coexistere tempori, sicut et nunc.
Et cum quaeris de coexistente sibi in tempore, ut immediate praecedit resurrectionem, dico quod coexistens sibi est tempus, et non instans; et ita illi qui loquuntur de permanentibus, ut si haberent esse in tempore, deberent dicere quod nunquam ultimo habent esse, sed habent esse in toto tempore, et in ultimo illius habent non esse, quia generandum habet esse; tamen tempus illud finitum habet proprios terminos, quia instans mensurans esse generandi, est terminus temporis mensurantis esse ipsius corrumpendi.
Et si dicas, illud esse est quoddam finitum, ergo illud esse habebit proprios terminos, non sequitur, proprios, in quibus ipsum salvetur: nec correspondet sibi habere proprios terminos, nisi ratione temporis mensurantis, et illius proprii termini sunt duo instantia, sive mensurent illud esse, sive aliud.
Per hoc ad aliud, cum dicitur quod permanens non habet esse in tempore, id est, cum tempore, nisi quia in instanti, haec falsa est, tenendo primam viam de mensurari aevo. Tenendo autem aliam, oportet dicere, quod cum toto tempore est, ut illud est immediatum ad instans, sicut continuum ad suum terminum: et hanc immediatioonem non habet, ut est in alio instanti, et tunc oportet negare istam : Permanens non habet esse in tempore, nisi quia in instanti. Verum quidem est, quod potest esse in instanti, sed tamen potest habere esse in tempore, videlicet esse durativum ; et secundum istud esse, et non illud instantaneum est immediatum ad esse instantaneum sequens. Sed prima responsio videretur facilior et rationabilior, quia permanens, et si maneat cum tempore, videtur habere esse in se aeque indivisibile.