IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Ad argumenta. Ad primum, etc. Respondet ad primum juxta ea quae supra responsione ad primum dubium propositum resolvit cum Augustino, ubi difficultatem hanc tractavimus, nempe dari ordinem aliquem in ipsa resurrectione inter tum vivos, et qui antea mortui sunt.
(o) Ad secundum. Hoc argumentum petit illam difficultatem, an resurrectio fiet in tempore, vel in instanti. Dupliciter autem capitur ressurectio. Primum, ut comprehendit dispositionem antecedentem, ut collectionem cinerum. Secundo vero, ut comprehendit efformatlonem corporis, et animationem. Collectionem cinerum fieri per motum, ?et in tempore determinatur artic 1. hujus quaestionis ; reliqua vero duo fieri actione solum divina et in instanti declaratur artic. 2. et 3. ex quibus patet ad argumentum, nam sicut organizatio fiet in instanti, ita etiam eodem instanti desinet forma,quae fuit in materia, sit pulveris, sit alia. Animatio etiam eodem instanti generationis corporis fit ; unde sequitur neque hic intervenire motum proprie dictum, neque instans succedere instanti, sed uno eodemque instanti indivisibili corrumpi formam praeexistentem ; induci formam corporis, quaecumque illa sit, et animari ipsum corpus: collectio tamen cinerum fit in tempore antecedenti per motum.
Caeterum haec difficultas urgetur amplius in argumento 3. et q. principali, Tertium autem est : Compositum, quod fuit per formam quae praecedit aut praecedet organizationem, habebit esse finitum, id est, terminatum duobus terminis secundum durationem, nempe essendi, quo incepit et continuatur, et consequenter dari potest ultimum instans sui esse, juxta regulas inceptionis et desitionis entis permanentis ; ergo si resurrectio erit immediate post esse illius, et in instanti erit instans immediatum instanti contra Philosophum, quia ens permanens, quale est compositum quod corrumpitur, desinit in instanti intrinseco, sicut et incipit ?etiam in instanti intrinseco sui esse. Resurrectio vero, quae est productio permanentis, similiter incipit in instanti intrinseco et immediate sequenti, quia corruptio unius est productio alterius, cum materia non sit forma; ergo, etc.
Quartum est tale : Corpus permanens non haber esse in tempore, nisi quia habet esse in instanti: ergo si corruptio corporis praecedentis est in instanti, et sequatur immediate esse corporis resuscitandi, sequitur hoc produci in tempore, et non in instanti, quia quod immediate sequitur ad instans, est tempus.
Ad haec solutio data sufficienter respondet, quia instans corruptionis corporis prioris, ut cinerum, est idem instans organizationis et animationis: instans autem idem, ut comparatur ad esse corrupti, est extrinsecum ejus, et intrinsecum ut comparatur ad esse geniti succedentis. Neque in hoc est alia difficultas, quam illa quae est in inceptione et desitione formarum substantialium et incompossibilium in eadem materia, nam instans generationem intrinsece mensurat, et corrupti onem intrinsece, ne admittatur simul duratione utramque formam incompossibilem esse materiae. Sicut ergo illud instans se habet ad esse formarum, ita etiam ad esse compositorum per illas, et succedentium sibi per productionem unius, et corruptionem alterius, nam sicut corruptio tendit ad nos esse, sic? etiam instans corruptionis nequit comparari ad esse rei corruptae, tanquam mensura intrinseca, et vice versa sicut generatio tendit ad esse, estque simul duratione cum termino, debet instans hoc computari tanquam mensura intrinseca essendi geniti. Hinc ergo in eodem instanti non est ulla successio aut divisibilitas, quae spectant ad continuum et divisibile ; instans autem indivisibile est, et in eo concomitanter se habent esse geniti, et non esse corrupti, sicut et ipsa generatio et corruptio, quae sunt simul cum termino ad quem, et succedunt esse corrupti aut existentiae ejus prout praecessit in duratione antecedenti.
Argumenta autem praemissa supponunt instans generationis pertinere ad durationem intrinsecam corporis corrupti, quod non est verum: terminus enim a quo et ad quem non spectant ad eamdem durationem intrinsecam: ita esse corrupti, qui est terminus a quo corruptionis, non spectat ad durationem intrinsecam corruptionis, et non essendi quod inducit. Haec doctrina fiet clarior ex iis, quae subjungit Doctor in responsione ad illa eadem argumenta.
Respondet ergo Doctor ex dictis in 2. dist. 2. quaest. 1. ubi fusius de hac materia tractat, licet problematice juxta extremas sententias, quas ibidem optime disserit, licet magis inclinet in eam, quae dicit omne permanens mensurari aevo indivisibili, nam ratio successionis in duratione, vel in esse rei est successio in ipso esse, quatenus esset aliud et aliud esse rei, ut contingit in successivis, quae existunt secundum partes succedentes sibi invicem, et desinentes, ut motus et tempus: vel certe quatenus ipsum permanens secundum se totum et simul succederet sibi in posteriori duratione, ita ut licet sit lotum simul in esse, tamen pro diversis partibus durationis reciperet semper esse novum et lotum simul, et sic secundum unum esse succederet sibi ut praecessit secundum aliud esse. Alio modo sustinetur divisibilitas et successio in duratione permanentis, quatenus idem esse semper manet invariatum, sed requirit tamen novam et novam actionem, per quam continuaretur in esse, sicut conservatio in hac via distinguitur a prima productione, et continuatio seu conservatio in alia mensura a continuatione et conservatione in priori et differenti mensura. Licet hanc sententiam judicet Doctor probabilem in praeterito loco, tamen magis inclinatur in eam, quae negat omnem successionem et variationem tam in esse, quam etiam in actione, ponendo utrumque indivisibile: et sicut idem est esse, ita eadem etiam actione, qua producitur, conservari, quia novitas in actione infert novitatem in effectu, sicut ipsa actio nequit concipi nisi ad effectum.
Hoc ergo dato, quod aevum sit indivisibile utroque modo, et quodlibet permanens mensuretur aevo, respondet ad argumenta : Primo ad tertium, quod idem aevum mensuret corpus in esse et conservari, seu in produci, et permanentia seu duratione sui esse, quod aevum desinit desinente ipso corpore, et sic idem est aevum, per quod inceptio et ultimum esse corporis mensuratur, sine ulla sui variatione: et per hoc quod succedat non esse corporis, habet duratio ejus terminum extrinsecum diversum, licet intrinsecum, quod mensurat ejus esse, sit omnino idem. Cum ergo arguitur quod esse ipsius finitum et terminatum duobus terminis, supple intrinsecis, negatur, quia habere sic terminos suae extensionis convenit quantitati continuae, et non indivisibili, quale est aevum modo citato.
Dices, saltem ante esse illius resuscitandi est immediate esse illius corrumpendi, quaero cum quo vel in quo ipsius temporis ? Non cum tempore, quia sic illud tempus non esset finitum seu terminatum suis terminis inceptionis et desitionis; ergo esset cum instanti, et non cum tempore.
Respondet Doctor esse corrumpendi praecedens resurrectionem, esse in instanti aevi, quod aevum potest coexistere tempori, sicut ipsum nunc, seu instans totum et indivisibiliter coexistit tempori ; illa ergo mensura seu duratio coexistens sibi ante resurrectionem seu resuscitationem, est ipsum tempus, et non instans.
Subjungit praeterea Doctor, quid dicendum sit juxta illam sententiam, quae statuit permanens existere in tempore, vel de eo ita loquitur quasi in tempore existeret, sicut commodius tradunt Philosophi regulas inceptionis et desitionis rerum respective ad tempus et terminos ejus ut instans; deberent, inquit, dicere, quod nunquam ultimo habent esse, id est, quod nunquam habeant ultimum esse, id est, ultimum instans sui esse, sed quod ultimum esse ipsorum est in tempore, cui succedit non esse in instanti terminatio illius temporis; quod instans est illud corruptionis esse, et generationis alterius succedenlis, sed habent esse in toto tempore antecedente. Quod instans terminativum, in quo habent non esse per corruptionem, probat, quia illud instans est, in quo genitum recipit primum sui esse, seu est intrinsecum esse geniti, quod incompatibile est cum esse corrupti. Haec est doctrina quam supra praemisimus in
prima responsione juxta vulgarem modum explicandi desitionem permanentium, et inceptionem.
Caeterum, inquit, tempus illud antecedens, in quo existit corpus quod corrumpitur, habere suos terminos, quia instans illud ultimum mensurans esse generandi, et in quo verum est dicere : nunc est generandum, et ante hoc immediate non fuit terminus illius temporis antecedentis, licet non sit verum in ipso esse corpus corruptum, et sit illius durationi in esse extrinsecum, corruptionis vero intrinsecum, sicut et tempori, ut abstrahit a genito et corrupto.
Et si dicas illud esse corrupti est finitum, ergo debet habere duos terminos inceptionis et desitionis.
Respondet Doctor negando consequentiam, si intelligatur debere habere illos terminos tanquam intrinsecos suae durationi in esse, et in quibus salvari possit ipsum esse, quia licet primum instans inceptionis sit ipsi intrinsecum in quo generatur, tamen ultimum instans in quo corrumpitur, non est suo esse intrinsecum, sed extrinsecum existentiae, et intrinsecum non existentiae, neque esse ejus competit habere terminos, nisi ratione temporis, cujus illa sunt instantia tanquam termini, sive sint intrinseca duratio corporis, sive alterius succedentis.
Per haec respondet ad quartum argumentum juxta ulrumque modum praemissum, nam tenendo quod permanens existit in aevo tanquam mensura, habet coexistere tempori per hoc quod sit in aevo quod potest coexistere tempori ; negatur per hoc assumptum, quia existit in instanti, hoc enim habet quia existit in aevo, et aevum in instanti.
Respondet secundo, tenendo aliam viam,dicitque quod permanens est in toto tempore, ut illud est immediatum ad instans, sicut continuum ad suum termi num. Et sic negatur etiam idem assumptum, quia licet sit aut esse possit in instanti permanens, tamen potest etiam esse in tempore, neque ideo est in tempore, quia est in instanti ; licet ergo non possit incipere in tempore, potest habere esse durativum in tempore. Priorem responsionem praefert Doctor, ut facLiorem et magis rationabilem. Haec ex occasione praesenti de hac difficultate sufficiant, quae tractatur 7. et 8. Phys. Videatur Doctor loc. sup. cit.