IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
An in eadem statura et aetate omnes resurrecturi sunt. Solent autem nonnulli percunctari et quaerere, an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint? Quidam putaverunt omnes resurrecturos secundum mensuram aetatis et staturae Christi, ideo, quia Apostolus ait : Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sed his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas. " Omnes enim in eadem aetate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscumque aetatis mortui fuerint "; virum autem posuit, non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem virium, quam tunc habebunt: sed non omnes eamdem staturam corporis obtinebunt. Unde Augustinus : " Non, ait, in mensuram corporis vel staturae, sed aetatis, quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis, quam vel habuit in juventute, etiam si senex obiit, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus. Aetas vero erit illa, ad quam pervenit Christus, scilicet juvenilis, ut circa triginta annos ". Triginta enim duorum annorum et trium mensium erat aetas Christi, in qua mortuus est et resurrexit.
Non est autem fas dicere, quod in Resurrectione accedat corpori magnitudo, quam nec habuit hic nec erat habiturum diu vivendo, nec majora corpora redigenda sunt ad modum dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus, cum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus : Capillus de capite vestro non peribit ".
Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, etsi non in eadem parte corporis.
" Non enim perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro ; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, etiam hominum cibum carnemque mutetur, illi animae in puncto temporis redibit, quae illam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit. Ipsa ergo terrena materies, quae, discedente anima, fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias rerum species vertuntur, quamvis ad corpus redeant, unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes, ubi fuerunt, redire neces se sit. Alioquin, si capillus capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus, quod toties dempsit exectio, immoderata et indecens cogitantibus resurrectionem carnis, et ideo non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum, si statua cujuslibet solubilis metalli igne liquesceret, vel contereretur in pulverem, vel confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursum ex illius materia et quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum, ex quo constituta fuerat, restituta resumeret. Ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto, quo caro nostra constiterat, eam mirabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues ; an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur: curante artificis providentia, ne quid indecens fiat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit, sed quidquid ibi futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est, si non decebit ".
Quod Sancti sine omni deformitate resurgent.
Hoc autem in corporibus Sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter abjungit : " Resurgent igitur Sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate ; in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit: propter quod et spiritualia dicta sunt, cum proculdubio corpora sint futura, non spiritus". Ex his apparet, quod una aetas erit omnium resurgentium, scilicet juvenilis, statura vero diversa, scilicet quam quisque habuit in juvenili aetate, vel erat habiturus, si ante est defunctus. Nec de substantia, de qua hominis caro creatur, aliquid peribit, sed omnium particularum ante dispersarum collectione reintegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut-Sol resurgent, praecisis cunctis deformitatibus, quas hic habuerunt.
Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates.
De reprobis autem quaeri solet, an cum deformitatibus hic habitis resurgant ? Hoc autem Augustinus non asserit, sed dubium reliquit, ita nquiensi:" Quicumque ab illa perditionis massa, quae per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo, ejusque Angelis puniantur. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis gestarunt, inquirendo laborare quid opus est ? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio". Ecce, non definit, an tunc habeant deformitates, quas hic habuerunt, reproborum corpora.
Quod non consumuntur corpora, quae tunc ardebunt.
Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo in igne ardeant et non consumantur ; Augustinus variis exemplis astruit, et sempiternis ignibus ea ardere et non consumi illa combustione, sicut animus, cujus praesentia corpus vivit, et dolorem pati potest, mori autem non potest. Hoc enim erit tunc in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium.
Si daemones corporali igne cremantur ?
Quaeri etiam solet, an daemones corporali igne ardeant ? Ad quod Augustinus respondens ait: "Cur non dicamus, quamvis miris, veris tamen modis etiam spiritus incorporeos posse paena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari ? Ge henna illa, quae stagnum ignis et sul phuris dicta est, corporeus ignis erit et cruciabit damnatorum corpora, hominum, vel daemonum, sed solida hominum, aerea daemonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut Veritas ait". De quo igne si quaeritur, qualis vel ubi sit, Augustinus sic respondet: "Ignis aeternus cujusmodi sit et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit".
Si animae sine corporibus sentiunt ignem materialem.
Cum autem constet, animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet, an interim ante resurrectionem corporum animae defunctorum reproborum materiali igne crementur ? De hoc Julianus Toletanae Ecclesiae Episcopus, Gregorii dicta secutus, ita scripsit : " Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corporeo igne teneatur ? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo : Quod autem non solum videndo, sed etiam experiendo anima ignis tormentum patiatur, ex Evangelio colligitur, ubi Veritatis voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus ; cujus anima, quod in igne teneatur, insinuat, cum Abraham deprecatur dicens : Mitte Laza rum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus Veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget" ? praecipue cum humanam animam corporis similitudinem habere doceat Augustinus, ita inquiens : " Profiteri, animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum, quisquis renuit, potest negare, animam esse quae in somnis videt, vel se ambulare, vel sedere, vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri: hoc sine quadam similitudine corporis non fit: proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem; ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus ". In Cassiani etiam voluminibus legitur quod "non sint otiosae, neque nihil non sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamet. Unde probatur, animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio ac metu, carere et ex his quae sibi in illo generali examine reservantur, eas quaedam jam incipere praegustare.
De abortivis foetibus et monstris.
Illud etiam investigare oportet, si abortivi foetus et monstra resurgent, et qualia ? De quo Augustinus ita ait:" Occurrit de abortivis foetibus quaestio, qui jam nati sunt in uteris matrum, sed non ita, ut jam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui jam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina, quae concepta non fuerunt. Scrupulose quidem inter Doctores quaeri ac disputari potest, quando incipit homo in utero vivere, an sit quaedam vita occulta, quae nondum motibus viventis appareat? Negare enim, vixisse puerperia, quae ideo membratim exsecantur, ut ejiciantur ex uteris praegnantium ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest: mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat, reperire nequeo. Neque enim et monstra, quae nascuntur et vivunt, quantumlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, sed potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, quem nuper natum in oriente fratres fidelissimi, qui eum viderunt, retulerunt, et S. Hieronymus scriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita et caetera, quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur. "
(Finis textus Magistri.)