In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in quolibet homine resurget totum, quod fuit de veritate humanae naturae in eo ?
D. Thom. in addit. quaest. 80. art. 2. et hic quaest. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. quaest. 1. et 2. Richard. 1. quaest. 4. et per tutum. Duranti. quaest. 3. Sunrez 3. p. tom. 2. disp. 53. sect. 1. 2. et 3. Vide Scot. 9. Metaph. quaest. 14. et 1. Phys. quaest. 10. et 5. Phys. quaest. 3. ubi Aretin.
Circa istam (a). distinctionem quadragesimam quartam, quaero primo : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate humanae naturae in eo? Quod non, Genes. secundo : Tulit Deus unam de costis Adae, et aedificavit eam in mulierem; ergo vel Eva non resurget, quia non illud quod fuit in ea de veritate humanae naturae ex costa: vel Adam non resurget cum toto eo quod fuit in ipso de veritate naturae, quia non cum costa.
Praeterea, idem non resurget in diversis; sed quod fuit de veritate carnis in uno, potest esse nutrimentum alteri, et per consequens converti in veritatem naturae alterius, et ita successive esse de veritate naturae in duobus: ergo in altero non resurget quidquid in ipso fuit de veritate naturae humanae.
Praeterea, ex eadem majore sumendo sub ipsa istam minorem: illud quod fuit semen in uno, per multas transmutationes potest fieri semen in alio, et per consequens in genito ab illo: et genito ab isto idem erit de veritate naturae in utrisque.
Praeterea non oportet quod in quolibet resurgat quidquid fuit de veritate naturae humanae in eo, nisi ut redeat simpliciter idem numero quod cecidit: sed pari ratione oporteret idem dicere de singulis membris, vel partibus organicis, et tunc in qualibet parte oporteret resurgere illud quod fuit de veritate cujuslibet partis, quod est contra Augustinum in Ench. et ponitur in littera : Non ita reparabitur, ut ad easdem corporis partes, ubi fuerint, redire necesse sit,
alioquin si capillus redit, quem tam crebra tonsura detraxit, etc. Et subdit : Quemadmodum si statua metalli liquesceret, et eam vellet artifex rursum ex materia reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae, cui membro statuae redderetur, dum tamen tota restituta resurgeret. Ita Deus mirabiliter de toto quo caro nostra extiterat, eam mirabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad ejus inteA grationem, utrum capilli ad capillos redeant aut in partes alias revocentur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.
Oppositum vult Augustinus ibi dem in Ench. quod caro restaurabitur de toto quo caro nostra extiterat. Idem etiam dicit, 22. de Civit. Dei. cap. 15. et Luc. 21. Capillus de capite vestro non peribit.