IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Circa istam quaestionem, etc. Hic supponit quod certum est,nempe ad unitatem et identitatem ejusdem hominis, necessariam esse unitatem earumdem partium, ex quibus componebatur. Omissa itaque opinione quam impugnavit quaestione prima praecedentis distinctionis, quae asserit totum esse hominis consistere in anima ; supponit hic etiam quod praeter animam requiratur alia compara hominis, ut corpus. Praeterea de identitate animae ejusdem rationalis nulla est controversia, quia et ipsi haeretici, qui negabant eamdem carnem resurgere, admittebant resurrecturos homines cum eadem anima, ut recte Augustinus, sermon. 2. de consolatione mortuorum cap. 1. Neque difficultas hujus mysterii unquam fuit de anima quoad eos, qui eam admittebant immortalem, sed de reparatione ejusdem corporis deperditi, seu quod tantum cecidit, ut Patres docent.
Difficultas praesentis quaestionis versatur circa restaurationem hominis ejusdem, qua constat materia seu corpore; corpus autem variis partibus heterogeneis ad obeundas diversas functiones animae necessariis et heterogeneae variis partibus etiam homogeneis constant. De identitate ergo harum partium disserit Doctor cum aliis, ut ea probata veniat confirmata veritas mysterii, et agit primo de parte homogenea, nempe carne, quatenus maneat eadem et non eadem; et deinde quomodo restauratur in resurrectione. (c) De modo nutritionis, etc. Hic refert opinionem, quam docet Magister in 2. distinct. 30. Hugo de Sancto Victore de Sacramentis part. 6. cap. vlt. Haec sententia in eo consistit, ut nihil aliud sit de veritate naturae humanae in quoquam, quam illud, seu carnem illam, de qua est sermo quam recepit in prima sui generatione a parentibus; hanc vocant praefati auctores primigeneam seu nativam, ut distinguitur a carne nutrimento acquisita. Praeterea, Magiter dicit primigeneam non solum, quia a proximis parentibus recipitur, sed quia existimat eam fuisse actu in primis parentibus, in quibus complantata fuit natura humana, et ita singulos Adami filios recipere singulas particulas carnis Adami, tanquam verum semen decisas. in modica quantitate, et transire sic ad posteros seu singulos proprium, quod actualiter fuit in Adamo collective cum carne propria aliorum, an per modum unius aut diversarum partium, non refert ad praesens, quamvis magis videntur asserere fuisse per modum unius, divisibilis tamen in posteros. Aliqui putant hanc sententiam praefatos auctores recepisse ab Alexandro Aphrodiseo, qui, ut refert Averroes 1. de Gener. text. 38. asserebat carnem, quam primo quisque recipiebat in generatione sui a parentibus, semper manere informatam anima rationali, quia putabat semper manere debere unionem animae ad illam tanquam ad primaevam materiam quam informavit, et hoc necessarium esse ad functiones animae perficiendas.
Sed haec est diversa sententia a priori, et ex alio fundamento asserta: putavit enim Aphrodiseus animam rationalem esse mortalem, ut quaestione prima praecedentis distinctionis vidimus, et hominem vere generari ex semine, quod est superfluum alimenti in parentibus, ut deserviat generationi: ipsumque semen decidi, et non particulam aliquam carnis, ut Magister docet. Deinde supposito quod asseruerit animam educi de potentia primaevae materiae seu carnis, ab eaque dependere, putavit sicut non datur migratio accidentium de subjectum in subjectum, aut formarum dependentium, ita etiam ad esse et operationes animae conservandas, necessarium fuisse ut eadem materia, ex qua educebatur, maneret, quamdiu ipsa anima manet. Hoc mihi videtur magis rationabile fundamentum ad quod assertio ejus posset reduci ; quamvis etiam hoc ipsum falsum est, supposito quod anima esset mortalis seu extensa, quia secundum aliquas partes integrantes posset defluere tam anima quam ejus materia.
Alia ergo fuit intentio Magistri, maxime ut propriam salvaret infectionem tam peccati quam concupiscentiae in filiis Adami, si, eadem ipsa caro ejus eum sua qualitate morbida et infecta ex Adamo ad posteros descenderet ; eadem inquam, ipsa in numero, et ut salvaret verba Augustini super Senes. ad liter. lib. 10 cap. 19. ubi asserit nos omnes fuisse in Adamo secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam, substantiam: quae verba male applicantur ad propositum, quia locutio Augustini intelligitur quoad continentiam virtualem, qualis est seminalis, et qua fuit primus parens Adamus, non vero quoad communicationem ejusdem carnis, aut continentiam actualem ejus.
Hinc ergo ulterius praefati Auctores docent, quod sola illa caro est de veritate et substantia viventis hominis, et multiplicatam in singulis facere augmentationem, et permanere absque ullo partium fluxu aut refluxu, seu adjectione novae, eo modo quo panes fuerunt a Christo multiplicati. Quod vero acquiritur per nutritionem quasi fomentum, adhaeret calori naturali, ne extinguatur sicut oleum lychno in lucerna; non autem convertitur in substantiam aliti, seu in veritatem humanae naturae.Hinc ad propositum deducunt non resurgere homines nisi in carne illa primigenea.
Haec sententia merito rejicitur communiter ab omnibus Theologis, Philosophis et Medicis: a Doctore vero in praesenti articulo, et reliquis Theologis in hac distinctione, et 1. dist. 30. D. Thom. ibid. et 1. part. quaest. 119. art. 1. ubi ejus Commentatores, et Quodlibet. 8. quaest. 5. Albert. in Summa 2. part. in quaest. de potentiis vegetativis, Alens. 2. part. quaest. 8. m. 2. art. 1. Henric. Quodlib. 4. quaest. 10. et Quodlib. 4. quaest. 26. Tenent Averroes loc. cit. Aristoteles I. de Generat. cap. 5. in2. de Anima cap. 4.
Eam sic impugnat Doctor primo, non magis efficax est vegetativa in bruto quam in homine, neque in hoc minus perfecta, ergo non minus potest in hanc operationem vegetativa in homine, convertendo alimentum in substantiam aliti, sed sic convertit in bruto: ergo in homine.
Dices in bruto quidem esse verum esse, non tamen in homine, ideo negatur major cum consequentia.
Contra, vegetativa in homine convertit alimentum: ergo in carnem in quam natum est converti: ergo illa caro est animata et animabilis. Patet antecedens, quia proxime disposita ad recipiendam hanc formam. Secundo, quia viget sensus in homine vivente, ut experientia constat.
Deinde, quia neque alimentum, neque caro nutrimentalis aliter potest conservare humidum radicale, ut ipsi vocant, seu carnem primigeneam, nisi ut convertitur actione caloris naturalis in ipsam ; aliter enim alimentum non conservat, nisi per sui conversionem, neque oleum lychnum, nisi ut convertitur in flammam et ignem.
Dices, ut removens prohibens conservare, quatenus scilicet calor naturalis ageret in humidum radicale, seu in materiam primigeneam, quam sic ipsi vocant, et male.
Contra, calor naturalis agit per modum causae naturalis in subjectum, magis applicatum, sed non magis applicatur ei caro nutrimentalis quam primigenea; ergo applicatio carnis nutrimentalis, aut alimenti, non impedit quin agat in primigeneam, si est subjectum capax, ut est, et sic applicatum sicut nutrimentum aut caro nutrimentalis. Ergo licet distrahatur actio ejus per applicationem hujus, ita ut non sit adeo intensa in carnem primigeneam, tamen non Ita distrahitur, quin etiam in eamdem agat ad corruptionem ejus, et consequenter defluat sensim virtute caloris naturalis, ac proinde hic modus seu usus nutrimenti in homine non attingit finem intentum.
Deinde, calor naturalis datur viventi ad conservationem naturae ejusque perfectionem ; ergo non tantum tendit ad corruptionem, sed etiam ad generationem alicujus, quod spectat ad substantiam veram viventis. Sed nisi convertat alimentum in substantiam viventis, non apparet quomodo facit ad conservationem naturae, aut perfectionem ejus: ergo, etc. Probatur subsumptum, quia actio corruptiva ejus sufficienter terminatur ad alimentum remotum et proximum, ut est nutrimentum, ut sanguis, tanquam ad subjectum, in quod agat per corruptionem, et sic impediretur ejus operatio corruptiva in humidum radicale, seu carnem primigeneam, ergo non est necessarium, neque ex intentione naturae viventis, ut illud alimentum convertat in carnem, sed in aliam materiam quae statim fluat; tum quia sic minus aggravaret viventem per materiam superfluam, quae ad nihil deservit, neque ad functiones vitae, cum non sit animata aut animabilis talis caro in homine, et sine tali carne maneret nutrimentum applicatum in locis actionis idoneis, sicut sanguinis, v. g. in venis, prout primum per generationem ita recipit sanguinem cum aliis humoribus.
Tum etiam quia est contra intentionem naturae, non solum admittere superfluum, sed etiam aliquid imperfectum, et sine ultima sua perfectione ei debita, debita autem perfectio carnis est ut proxime animetur, quia ad hunc effectum ordinatur, et eumdem effectum habet in bruto, quia caro nutrimentalis, per adversarios, est de substantia eorum animata: ergo vel caro hominis et bruti sunt aequivocae, vel certe eamdem perfectionem habere debent ex intentione naturae, nisi dixeris hominem et brutum non convenire in ratione viventis sensitivi, quod adsurdum est. Recte ergo Doctor probat ex eo quod vegetativa in homine non sit minus perfecta quam in bruto, quod etiam nutritio hominis non sit imperfectior, quam illa quae est in bruto: nam sicut est idem est modus propagationis utriusque quoad carnem per decisionem seminis, ita etiam et nutritionis sicut enim asserit Magister naturam humanam complantatam esse in primis parentibus: sic etiam verum est loquendo de propagatione naturali, naturam brutorum in specie fuisse complantatam in iis, quae Deus primo creavit, et a quibus reliqua in specie individua emanarunt juxta seriem suam in propagationem corporis. Non est proinde major ratio ( quantum od originem, seclusis iis, quae propria sunt homini quoad legem et peccatum), unde dicatur caro hominis fuisse in Adamo actualiter, quam quod caro bovis fuerit in primo bove creato ; status enim legis, justitiae et peccati non variant modum naturalem propagandi per generationem carnis in nobis, sed supponunt.
Confirmat Doctor eamdem rationem: Ita generatur homo imperfectae quantitatis sicut brutum, et ita fit in eo deperditio continua partium, sicut in bruto ; ergo ita debet esse in eo augmentatio et restauratio deperditi, sicut in bruto. Sed in bruto ita haec contingunt, ut etiam terminus augmentationis et nutritionis sit aliquid de substantia viventis, et caro animata; eago etiam in homine idem contingit
Haec ratio patet experientia, et etiam ex dictis, et amplius probatur, quia in natura non desunt vires, et efficacia reducendi effectum ad perfectionem illi connaturalem, sicut in aliis viventibus: ita etiam in homine a fortiori, in quo magis salvatur, et perfectius species animalis, alioquin si haec deessent, natura deficeret in necessarii. Sed homo generatur infans naturaliter loquendo, neque aliter natura potest hominem generare, tum ex incapacitate uteri materni, ut recte Augustinus lib. 1. de peccatorum meritis, et remissione cap. 37. et 38. quin etiam sic in statu innocentiae ex eadem causa, ut ibidem refert, nasceretur proles, quidquid sit, an miraculo et divina virtute excresceret natus in robustum statum, de quo idem inquirit ibid. Naturaliter tamen id certum est, non posse sic crescere, quia natura sicut in generatione procedit de potentia ad actum per intermedias mutationes seminis, donec formetur corpus organicum, et animetur, sic etiam nequit vivens natum reducere ad perfectum statum, in quo anima omnes suas functiones vilales exercere possit, nisi per varias mutationes, procedendo similiter de potentia ad actum via generationis.
Quae ratio est per se nota, et patet experientia in reliquis viventibus; ergo perinde homo potest virtute naturae reduci ad statum perfectum, in quo possit omnes functiones animae exercere, et corpus consequenter aptare, et membra in ea dispositione, quae ad hunc effectum est requisita; hoc autem nequit nisi per viam nutritionis et augmentationis, sicut perinde contingit in caeteris viventibus, quae hoc modo reducit ad perfectum statum. Sed nisi terminus augmentationis et nutritionis esset de substantia hominis, non posset hac via reducere hominem ad robur membrorum, ad exercendum actus potentiae loco motivae, neque aliorum sensuum ex quibus dependet operatio perfectissima hominis ; ergo sequitur quod nutritio hominis, et augmentatio tendant in substantiam viventis, ut in caeteris contingit. Subsumplum probatur, quia anima nequit operari per membra et organa corporis non animata, neque consequenter terminus nutritionis serviret ad operationes animae nisi reciperet animam per quam operatio vitalis communicatur tanquam a principio vitae conjuncto; nequit enim anima operari per membrum aridum, non alia ratione nisi quia non est animatum: ergo etiam neque per carnem nutrimentalem, seu per terminum nutritioniset augmentationis, nisi ipsi anima communicetur. Unde neque anima per humores operatur vitaliter; ergo sicut per nutritionem et augmentationem membrorum et organorum acquiritur usus operationum vitalium in ipsis, sequitur quod terminus nutritionis et augmentationis sit animatus, et non solum se habeat ut aliquid extrinsecum et oppositum, ad id solum deserviens ut conservet humidum radicale, seu ne caro primigenea corrumpatur per virtutem caloris naturalis, quia hoc non deservit ad salvandas operationes vitales in sola carne primigenea, si illa sola est animata; imo magis gravaret et impediret illas operationes.
Secundo argumentatur Doctor, quod secundum sententiam praemissam non posset salvari augmentationem esse possibilem in homine nisi per miraculum, sicut patet de illa multiplicatione panum, et sic natura deficeret in homine magis quam in bove, quantum ad hoc quod est acquirere quantitatem perfectam post imperfectam. Consequentia Doctoris est evidens. Antecedens probatur, quia repugnat ex parvo fieri magnum, nisi vel addendo novam materiam vel rarefactionem, vel certe per sui replicationem in diverso situ, vel denique accessu novae quantitatis divina virtute et miraculo. Sed in augmentatione hominis naturali, sine ratione asseritur miraculum, quando nulla suffragatur auctoritas aut revelatio, aut ratio consentanea ; neque Christus, ut utamur exemplo allato, multiplicavit sic panes, quasi solius quantitatis additione, . sed etiam substantiam, quae deservit nutritioni et alimento, et non sola quantitas.
Omisso ergo miraculo, hic agimus tantum de augmentatione naturali hominis, et per causas naturales. Si ergo dicatur primum, nempe augmentationem fieri per additionem materiae novae, sequitur ex natura hujus materiam informari anima, quia augmentatio fit per intus susceptionem, et mediante nutritione, et ad eamdem in specie materiam dispositam ultimata ad suceptionem animae, nequit dici fieri per rarefactionem, quia et dubium est si in rarefactione producatur nova quantitas, ut nos cum Doctore asseruimus supra distinct. 12. quaest. 4. Alii vero negant, sed quidquid sit, certum est quod in proposito non succedat, quia caro viri est magis compacta quam infantis, et magis densa aut solida. Deinde, nequit ostendi causa a qua proveniret talis rarefactio, nequit enim provenire a calore naturali, quod inseparabiliter adhaeret carni primigeneae, et si virtute ejus rarefieret, sic minus essent idonea functionibus vitalibus corpus et organa. Tertium etiam dici nequit, quia neque natura potest multiplicare idem secundum diversa loca simul, neque sic multiplicatum potest dici augeri, quia augmentum fit per additionem diversae entitatis ; idem enim nequit dividi a seipso, aut ad seipsum numeri tanquam diversum, et omnino res est non solum obscura, sed non intelligibilis ; ergo augmentum hominis, quod fit per naturam, debet fieri sicut contingit in aliis viventibus, nam oppositus modus augmentationis per naturam non est alias auditus.
Tertio argumentatur Doctor, et optime. Secundum illam sententiam sequeretur quod in homine esset aliqua caro simpliciter incorruptibilis per totam vitam: vel si corrumperetur, nunquam posset restaurari, per virtutem scilicet causarum naturalium, quia nequit restaurari nisi per nutrimentum ; hoc autem negatur, quia caro ex nutrimento nequit animari, sicut caro primigenea. Sed utrumque horum est inconveniens. Primum quidem, quia caro illa incorruptibilis esset alterius speciei a caeteris partibus carnis corruptibilis. Secundum etiam esset inconveniens, quia semper minus esset in homine de veritate carnis humanae. Sequela quoad utrumque membrum recte sequitur per viam contradictionis. Sed prima sequela est falsa, quia sequeretur, quod caro primigenea esset diversae speciei a carne nutrimentali ; hoc autem est inconveniens. Antecedens patet, quia illa quae nata est animari, et cui repugnant animari, sunt diversae rationis physicae et specificae, quia ideo una animatur, et non alia, quia una ex sua forma constitutiva ordinatur ad animam, ut per eam reducatur de potentia ad actum ; alia vero per oppositum dicens hanc repugnantiam, eam habet ex forma constitutiva, non vero ex aliquo alio impedimento.
Quod si dicatur ex defectu dispositionis requisitae id ei competere.
Contra, quia non habet ulla accidentia physica repugnantia dispositioni requisitae ad animationem, nisi ea accidentia quae sunt connaturalia suae formae ; ex quibus recte colligitur differentia formae substantialis, ad quam sic sequuntur, ut connaturalia ab alia forma, cui repugnant talia accidentia, ut instari potest in aliis quorum differentia ex accidentibus et operationibus contrariis, et connaturalibus colligitur.
Responderi posset in ideo carnem nutrimentalem non posse animari, quia est diversae speciei, sed quia anima habet subjectum adaequatum in carne primigenea, ultra quod nequit extendi ad aliud subjectum, sicut in uno corpore existens nequit uniri alteri, quamvis seorsim posset alterum informare.
Contra, sequitur hoc inconveniens, quod caro nutrimentalis apta ex natura sua informari anima, semper maneat imperfecta, et in potentia sine actu; hoc autem est contra perfectionem naturae, ut aliquid causet, quod nunquam potest habere complementum suae perfectionis, aut actura competentem, ad quem per se dicit potentiam.
Si dicas intentionem et finem naturae per se intentum salvari in homine per hoc quod caro nutrimentalis deserviat conservationi carnis primigeneae.
Contra, hoc superius impugnatum est in primo argumento, quia ad eam conservationem non requiritur ut nutrimentum convertatur in carnem, quia hoc superfluum esset. Deinde, si caro nutrimentalis animatur, perinde deservit ad hunc effectum conservationis primigeneae, dicendo quod sola nutrimentalis sit in fluxu, et non primigenea, quia illa ut impurior magis subjecta est corruptioni, et deinde sic magis salvatur perfectio naturae, quae non admittit potentiam per se, quae non potest reduci ad actum.
Deinde, contra responsionem praemissam urget, quod anima licet habeat subjectum adaequatum in uno corpore, tamen non ita habet in carne primigenea, quin majorem informare possit, et ipso facto informet per augmentationem, ut probat argumentum secundum praecedens. Sed quidquid sit de hoc, in quo ipsa controversia versatur, saltem id verum est aliquos nasci in carne primigenea minori statura, et paucioris materiae, quorum anima posset informare majorem materiam, si adesset ; ergo non ita adaequate per quamcumque materiam primigeneam exhauritur actus informati vus, seu potentia animae ad informandum extensive, quin majorem informare posset. Sed hoc dato, si caro nutrimentalis sit ejusdem speciei cum primigenea, sequitur eam informari posse ; ergo ratio data ex adaequato subjecto non subsistit, nisi teneatur caro primigenea non ejudem esse speciei.
Dices ergo eam esse diversae speciei.
Contra, haec differentia gratis fingitur, quia neque ex accidentibus, neque operationibus discerni possunt primigenea et nutrimentalis caro, neque aliunde suppetit fundamentum hujus differentiae specificae colligendae.
Dices colligi ex diversitate causarum, quia caro primigenea deciditur a parentibus ; nutrimentalis vero est virtute nutritivae et caloris naturalis.
Contra, eadem nutritiva convertit alimentum, quae est materia remota utriusque in carnem, et superfluum alimenti in semen in ordine ad generationem ; hoc ipsum semen ut deservit generationi, necessario debet converti in sanguinem et carnem virtute vegetativae ut nos putamus, vel certe, ut alii, virtute ipsius seminis, seu aliquarum partium dissimilarium ejus, ut est subordinatum potentiae generativae decidentis semen tanquam virtus ejus communicata ; quidquid horum dicatur non refert quoad propositum, quia conversio est in idem, scilicet in sanguinem et carnem ad formandum ex eo corpus humanum. Quod autem proveniat haec conversio virtute mediata vegetativae, ut fit in aggeneratione seu nutritione, vel certe mediate, quatenus prima conversio sit in semen, et ex semine circulatur conversio in sanguinem et carnem, et reliqua ad organizationem corporis requisita, non variat virtutem causae, aut operationem ejus ultimatam, neque consequenter naturam specificam effectus, ut carnis et sanguinis ; ergo hinc colligitur ex causis, inquam, diversitas specifica carnis.
Probatur consequentia, non magis colligi deberet ex mutatione mediata seminis in carnem per virtutem ejusdem, aut diversae causae, differentia carnis primigeneae, a carne nutrimentali, quia haec causatur immediate a vegetativa, sive mediante conversione ejus in semen, quae sit intermedia: non magis, inquam, colligitur ex hoc differentia specifica primigeneae a nutrimentali, quam ex generatione aequivoca et univoca, quae fit virtute diversarum causarum ; differentia inter ranas, v. g. quarum una propagatur decisione seminis, et altera ex putrefactione generatur aequivoce. Sed inter has nulla est differentia specifica ; ergo neque etiam inter carnem primigeneam et nutrimentalem colligitur talis differentia, tanquam ex diversitate causarum. Deinde, quando reparatur corpus corruptum per virtutem divinam in resurrectione, est diversitas causae, et modi reparandi a causis primo generantibus idem csrpus, et modo quo producitur virtute naturae ; manet tamen idem effectus non solum in specie, sed etiam in numero. Ex quibus sequitur intentum, nempe differentiae specificae inter primigeneam et nutrimentalem non inveniri fundamentum sufficiens, ac proinde tam generationem quam aggenerationem, seu nutritionem terminari ad eumdem in specie effectum, nempe carnem, quae animatur.
Secundum membrum disjuncti illius raionis Doctoris praemissa est: Si corrumperetur caro primigenea quod numquam posset restaurari, etc. Hoc autem esset inconveniens, quod sic probat, quia sic semper minus esset in homine de veritate carnis humanae. Confirmatur, quia sequeretur hominem minus habilem semper fieri ad operationes et actiones vitales, ad quas requiritur materia proportionata, in quibus tales functiones excerceat anima. Sed caro primigenea ex suppositione, quod illa sola vivat, est materia necessaria talibus functionibus, sicut etiam ad constitutionem totius primam, tanquam materia proportionata ; ergo si haec defluat, et nunquam possit restaurari, sequitur hominem deteriorari semper ex fluxu materiae necessariae, et minus habilem esse ad functiones vitales, ad quas requiritur materia proportionata. Hoc autem est contra rationem et experientiam manifestam, qua cognoscimus in viro perfectiores functiones vitales in omni genere, quam in infante. Carnem autem illam non restaurari, supponit sententia adversa, quia nequit restaurari ut materia, in qua excercentur tales functiones, per carnem succedentem, quae animatur, sicut animata fuit prior caro, quae fluxit ; sed nulla succedit praeter nutrimentalem, quae non animatur in sententia opposita ; sequitur ergo inconveniens.
Quarta ratio Doctoris est a posteriori, probans carnem nutrimentalem esse animatam, etiam anima rationali; ergo est de substantia viventis. Antecedens patet, quia quaelibet est animata anima sensitiva, quia exercet actus aliquos sensitivae, v. g. tactum ; est similiter animata anima vegetativa, quia quaelibet etiam exercet actus vegetativae, quia quaelibet nutritur, movetur, etc. Sed in homine sensitiva, vegetativa et rationalis sunt una forma realiter ; ergo quidquid est animatum una, est animatum etiam aliis animabus. Haec ratio nequit reduci ad inanifestatoria principia, quia viget tactus et sensus in qualibet parte carnis, ut experientia constat vigere ; sequitur ergo intentum ; nulla enim alia ratione a posteriori probatur ipsam carnem primigeneam animari, quam per experientiam operationum vitalium.
Dices forte non vigere sensum in carne nutritiva, sed in primigenea, quamvis ob vicinitatem non discernatur subjectum tactus.
Contra, caro nutrimentalis vel ita intermiscetur primigeneae, ut loco non distent, et sic datur penetratio corporum naturaliter ; vel tantum est juxtaposita, et sic facilis est experientia, qua in una dignoscitur sensus, in alia non. Sed non discernitur talis discontinuitas in sensu, quia per omnes portes carnis diffunditur; ergo sequitur omnes etiam animari, quia mixtio priori modo ita rarefaciens carnem primigeneam, si negatur penetratio ut diffundatur per omnes partes, in quibus viget tactus, et commisceatur nutrimentali, sicut liquor liquori, impediret operationes vitales, quae requirunt soliditatem et densitatem materiae, sine quibus non fieret actus, v. g. actus motus progressivi, et hujusmodi. Ex his rationibus recte rejicitur sententia Magistri, contra quam etiam faciunt rationes sequentis paragraphi.
Contra praedictam rationem non licet instare ex opinione antiquorum Philosophorum, qui dicebant animam vindicare sibi certam partem corporis, in qua residet tanquam in propria sede, ex qua reliquas corporis partes regeret ; quorum aliqui eam slatuehant in cerebro, alii in corde, aut alibi ; quin etiam ipse Aristoteles de juventute et senectute cap. 1. significat animam in certa parte corporis esse, et lib. de motu animal. cap. 7. ait non oportere animam esse in singulis partibus corporis, sed satis esse, si insit in aliqua ejus parte, quae sit principium corporis, et juxta hoc Doctor ipse supra distinct. praeced. quaest. 5. g De tertio dico, etc. discernit inter paries primo animabiles, et alias quae non sunt tales. Hanc partem praecipuam statuit Philosophus ipsum cor, lib. 2. de part. animal. cap. 1. et lib. 3. cap. 4. Hinc etiam Albertus Magnus lib. 2. de anima tract. 1. cap. 7. asserit animam secundum essentiam residere in corde, secundum facultates et potentias in aliis membris, vocatque cor organum essentiae, alia membra esse organa facultatum seu potentiarum animae.
Haec, inquam, doctrina perinde est contra sententiam, quam impugnamus,
quae admittit animam esse in carne primigenea, et membris corporis geniti. Deinde, sententia praemissa est falsa, et contra communem Theologorum Peripateticorum et Medicorum, et contra ipsum Philosophum, lib. 2. de anima, text. 4. et 6. definit animam esse actum corporis organici, et non alicujus certi menbri, ut recte notavit D. Thomas lib. 2. contra Gentes cap. 72. Deinde, Philosophus idem probat text. 20. et deinceps, et lib. 1. de anima text. 9. et 90. Ex professo probat contra Platonem, unam esse in toto corpore diffusam, et non tres animas, ut Plato aiebat, quarum una esset in cerebro, alia in corde, alia vero in jecore. Probatur autem veritas ex eo quod totum corpus est vivens quoad singulas suas partes, et non quoad unam tantum, et quod omnes partes nutriantur, vegetentur, augeantur, et multae etiam habeant sensum tactus ; quae operationes nequeunt exerceri nisi a principio vitae conjuncto, et consequenter animato. Verum autem est, ut bene Doctor, loco jam allegato, dari aliquas partes primo animabiles, et sine quibus nequit anima inesse corpori, aut aliis ejus partibus: neque has partes animari posse, nisi ut continuantur prioribus, et sicut in illis principaliter anima inest tanquam primis, ita etiam functiones vitales etiam ab illis partibus inchoantur, et diffunduntur in reliquas, quae quoad exercitium vitae ab illis dependent ita ut illis impeditis etiam sopiatur operatio vitalis in his. Tales partes sunt cor, in quo formantur spiritus vitales, quorum usus necessarius est ad conservationem vitae, et opera vitalia: sic etiam cerebrum quoad operationes sensitivas se habet. Haec est sententia Peripateticorum, quam intendit etiam Philosophus locis praeallegatis in oppositum. Videatur cursus Conimbricensis lib. 2. de anima cap. 1. art. 2. q, 9.
qui varias antiquorum sententias, aut magis deliria in hoc puncto enumerat: sicut ergo ratio illa Doctoris recte illos urget, ita etiam et sententia Magistri eadem efficacia impugnat.