IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Henrici : Nutrimentum converti in id quod est de veritate naturae, sed non recipere ullam formam novam secundum totum, nec secundum partem, suadetur tripliciter, sed tripliciter et efficaciter refutatur. Primo, alias forma carnis foret indivisibilis. Secundo, pars materiae foret sine forma. Tertio, non tantum materia fluit, sed etiam forma.
(d) Aliter dicitur, quod caro primo formata inducta a parentibus, est de veritate humanae naturae ; nutrimentum vero postea transit in istud quod est de veritate; sed hoc modo, quia convertitur in praeexistens, non recipiendo novam formam, neque secundum totum, neque secundum partem, sed tantummodo per hoc quod deficiente ibi forma nutrimenti, succedit in 11a materia forma carnis praeexistens. Istud declaratur per exemplum, quia sic est de anima intellectiva, quod de novo perficit materiam quae fuit sub forma alimen ti: nec tamen ipsa in se est nova secundum totum, nec secundum partem. Declaratur etiam per auctoritatem, quia primo de Generatione c de augmento : Caro secun dum speciem augetur, non caro secandum materiam, et caro secundum speciem manet, caro autem secundum materiam fluxi et refluit. Sed si induceretur nova forma carnis in nutritione, et pari ratione desineret in deperditione pars formae carnis quae praefuit, non solum materia carnis flueret et reflueret, sed etiam forma, quod videtur esse contra eum.
Tertio per rationem, quia si in nutritione materia nutrimenti reciperet aliam formam carnis, quae non praefuit, ergo cum aliqua carne praeexistente non faceret unum, nisi quoddam contiguum vel continuum cum illa: et tunc nutritio esset quaedam juxtapositio carnis novae ad carnem praeexistentem; quod negat Philosophus ubi prius. Sequitur etiam, quod non quaelibet pars nutriti esset nutrita, vel aucti aucta, quia non illa pars, cui juxtaponitur caro nova.
(e) Contra istam opinionem, forma, quae nullo modo est extensa ex parte sui, nec aliter quam prius, perficit materiam alio et alio modo extensam, respicit eam indivisibiliter, hoc est, quod ipsa non secundum partes, perficit partes materiae ; forma autem carnis non respicit hoc modo materiam indivisibiliter, quia tunc esset simplex, sicut anima intellectiva, quod non conceditur: ergo cum materiam alio modo extensam, quia multo majorem quam ante, perficiat, oportet quod illa sit aliter extensa: et tunc cum partes ejus priores maneant, oportet quod aliqua pars formae sit nova, alioquin non esset extensior nunc quam prius. Major probatur, quia forma quae ut extensa per accidens respicit materiam extensam, ipsa alio modo extensa respicit materiam alio modo extensam, quia secundum Aristotelem in Praedicamentis, quanta est superficies, tanta est albedo. Et apparet per rationem, quia pars ejus est in parte, et ita major in majori.
Praeterea, conceditur quod post nutritionem plures sunt partes materiae in toto quam prius ; aut ergo pars nova materiae est in toto sine forma, quod est inconveniens; aut est ibi sub forma nova, et est propositum: aut sub forma praeexistenti, et tunc vel illa desinet perficere partem materiae quam prius perficit, et tunc migrabit eadem pars formalis a parte materiae ad aliam partem, quod est inconveniens; aut illa pars formae prior eadem perficiet simul partem materiae novam, et tunc sequitur quod simul perficiet duo perfectibilia, quorum utrumque est sibi adaequatum.
Praeterea, caro ista nata est fluere, quia non est incorruptibilis ; sed non tantum fluit materia, sed etiam forma, quia forma illa non potest manere eadem, nisi maneat informans materiam quam prius, loquendo de eadem parte formae, quia dependet naturaliter a perfectibili quod perficit; ergo oportet compositum fluere, et per consequens compositum redire per nutritionem.