IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Aliter dicitur, etc. Haec est sententia Henrici Quodlib. 2. quaest. 10. qui negat carnem fluere secundum formam, sed materiam novam adjici, quae informatur forma praeexistente carnis, et haec succedit formae praeexistenti nutrimenti, quae corrupta est, manente materia sub forma praeexistente carnis, quae pereunte materia, in qua fuit primum per corruptionem ejus, manet in materia de novo adjecta. Rationem hujus subdit ex Philosopho 1. de Generat. cap. de Augmento. Deinde, quia sequeretur quod caro secundum formam nova non uniretur praeexistenti, sed esset juxtaposita. Deinde, sequeretur quod non quaelibet pars nutriti et aucti esset nutrita et aucta. Sumit praeterea exemplum ab anima rationali in homine, quae unitur materiae novae adjectae sine ulla in se novitate, quantum ad entitatem, etc.
Haec sententia fuit antiquior: eam sequitur Albertus tract. 1. de nutritione cap. 3. Philop. 1. de Generat. cap. 5. Pomponatius in lib. de aug. et quidam alii Philosophi, quin etiam Durandus in 2. distinct. 30. quaest. 4. et plures alii. Dicunt ergo plures partes materiae addi, et plures resolvi, non tamen formae, sed illa pars formae, quae fuit in materia deperdita adhaeret materiae novae additae. Quod si diceretur in homine solo contingere ex suppositione quod non sit in eo alia forma quam anima rationalis, consequenter dictum videtur, et disserendum tum esset carnem constitui per aliam formam diversam: sed in aliis animalibus, in quibus forma est corruptibilis, haec ratio non tenet.
(e) Contra istam opinionem, etc Primo impugnat Henricum, qui admittit carnem constitui per formam propriam corporeitatis seu carnis, de qua difficultate actum est distinct. 11, hujus quaest. 3. Dato ergo quod forma carnis sit diversa, prout admittit praefatus auctor, et supponitur a Doctore tanquam probatum praefato loco, sic currit ratio : Quaecumque forma ex parte sui non est extensa, neque aliter perficit materiam ?lio modo extensam quam prius perficiebat, respicit materiam indivisibiliter, id est, sine sui extensione in materia, ita ut sit tota in tota materia,
et tota in qualibet parte materiae, sed forma carnis non respicit hoc modo materiam indivisibiliter, quia tunc esset simplex, sicut anima rationalis, quod non conceditur, ut non concedit etiam Henricus; ergo cum materiam majoris extensionis, quam fuit prior ejus extensio, perficiat, sequitur quod ipsa forma sit aliter extensa, quam fuerit prius. Sed cum priores partes formae permaneant in nutrito, cui additur nova materia, oportet quod aliqua pars formae sit etiam addita de novo, et non sola materia nova, alias non salvaretur coexlensio ejus in materia, et secundum Philosophum, tanta est albedo, quanta est superficies: ergo eadem ratione tanta est forma carnis in materia, tamque extensa, quam sit ipsa materia extensa, quia pars ejus est in parte materiae, et major pars in majori parte materiae,
Si dicas quod eadem pars formae, quae fuit in parte materiae defluente sit in nova parte materiae novae, quae succedit, vel quod ipsa formae pars eadem sit in nova parte materiae novae, quae additur, et simul in materia priori, quando non defluit.
Haec responsio impugnabitur in ratione sequenti, ac etiam in tertia.
Interim confirmatur ratio Doctoris, et probatur ejus major : Quidquid recipitur in aliquo, per modum recipientis recipitur, loquendo de receptione, ad quam ipsum subjectum concurrit, et qua, forma recepta ex ejus potentia educitur (hoc enim principium ad tales formas tantum extenditur), sed repugnat materiam concurrere naturaliter ad formam, vel hanc educi de potentia materiae virtute causae naturalis, nisi ut materia concurrit secundum modum naturalem essendi materiae; hic autem est modus divisibilis et extensus ; ergo repugnat materiam indivisibiliter concurrere, et non secundum partes, et divisibiliter, quia materia non est subjectum proportionatum actioni causae naturalis, ut talis est, respectu materiae transmutandae, et formae educendae, nisi ut divisibilis est secundum modum connaturalem essendi; tum quia agens quantum et extensum nequit agere actione transeunte, nisi divisibiliter et extenso modo, quia forma ejus constitutiva, quae est principium quo agendi, non est simplex et indivisibilis, sed divisa in partes ; neque habet aliud esse, quam illud quod coalescit ex diversis partibus, neque consequenter habere potest actionem, nisi ut procedit divisibiliter simul ab omnibus partibus, in quibus est virtus formae dispersa aut divisa, quia virtus formae perinde est divisa, sicut et esse ejus. Hinc etiam in materia rara saepe forma est minus apta ad actionem ob dispersam virtutem secundum majorem extensionem, v. g. ignis in stupa, qui in materia densa vehementius urit ob rationem contrariam et collectionem virtutis.
Eodem modo neque materia extensa habet aliquod esse indivisibile, secundum quod primo concurrit ad formam et actionem productivam ejus, seu eductivam; sed totum esse ejus est divisibile in partes extensas, ergo, ut sustentat formam et actionem agentis, concurrit divisibiliter, et secundum partes applicatas vel totas, vel aliquas, prout etiam hae sunt extensae, et subduntur virtuti agentis creati: ergo forma sic educta, ut refunditur tam in concursum subjecti, quam in virtutem et actionem agentis, debet esse coextensa materiae, et non indivisibilis. Sed si aliqua ejus pars posset indivisibiliter informare partes materiae majores et extensas, eadem ratione tota forma posset totam materiam sic indivisibiliter informare, quia est ejusdem rationis, et componitur ex partibus homogeneis, ut supponimus ex instituto praesentis difficultatis, quoad formam carnis, de qua agitur. Recte ergo infertur ita se habere in eo casu assertionis Henrici, sicut se habet anima rationalis, neque aliter dependere, aut educi de potentia materiae, quam anima, quae creatur, quod falsum est, quia et virtute agentis naturalis, ut omnes supponunt, educitur de potentia materiae, quae virtus ad extensam materiam et existentem modo sibi connaturali limitatur, ita ut eam aliter transmutare nequeat.
Haec ergo ratio Doctoris eo tendit, ut probet non posse materiam alio modo extendi, quin etiam extendatur forma carnis. Et haec ratio est suppositum quoddam seu principium generale, quod facit ad evidentiam sequentis rationis, in qua in specie impugnatur modus ille extensionis quem tradit Henricus, et quicumque alius, dato quod nutritio non sit ad formam novam, ut mox apparebit. Elidit praeterea instantiam seu exemplum illud quod adducitur de anima rationali, ut occupat novum subjectum sine sui novitate.
Interim haec ipsa ratio applicari potest contra negantes plures formas in viventibus: quidquid enim sit de nutritione hominis, negando aliam formam quam sit anima rationalis indivisibilis et inextensa, quae potest informare materiam novam, sine novitate in entitate animae, tamen in brutis currit ratio, in quibus etsi non esset alia forma quam animae brutalis, quia haec tamen educitur de potentia materiae, ut nunc supponitur, perinde nequit informare materiam aliter extensam, sine nova extensione in ipsa anima, ut praemissa convincit ratio.
Secundo improbat Doctor eamdem sententiam. Conceditur post nutritionem plures esse partes materiae in toto quam prius fuerunt. Aut ergo pars materiae est in toto sine forma, et hoc est inconveniens:
aut informatur parte formae praeexistentis, et vet tunc desinet illa pars formae informare materiam, in qua prius fuit, et tunc migrabit de materia in materiam, quod etiam est inconveniens: aut certe simul perficiet et veterem in qua fuit, et novam quae accedit, et sequitur eam perficere simul duas materias, quarum altera est subjectum adaequatum.
Confirmatur, nequit dici primum, nempe materiam manere nudam sine omni forma, quod est placitum omnium Philosophorum ; tum quia esset potentia nuda sine forma, quod est imperfectionis: tum quia praeter intentum natum, quae tendit ad actum et perfectionem ; tum quia esset contra modum naturalem agendi causarum naturalium, quia non intendunt corruptionem nisi per accidens, et quatenus sua actione ordinantur ad assimilandum sibi passum, vel formali, vel virtuali similitudine, et ex inductione formae incompatibilis desinat forma praeexistens in materia; tum denique quia ex hoc sequeretur priorem formam alimenti non posse destrui in materia virtute agentis naturalis, quia forma alimenti non desinit virtute causae corrumpentis, a qua alias non dependet in sui conservatione, nisi per corruptionem, quae solum contingit, qua virtus corrumpentis inducit in materiam formam substantialem incompatibilem, aut certe dispositionem necessitantem ad eamdem formam, quae proinde concomitatur ; ergo nequit relinquere materiam nudam sine omni forma. Secundum inconveniens etiam probatur quoad primam partem ; si dicatur forma migrare, probatur, quia perinde repugnat formae migrare, quae dependet a subjecto ac accidenti migrare de subjecto in subjectum, quia ideo repugnat accidenti naturaliter migrare a suo subjecto, quia dependet a subjecto: sed forma materialis similiter dependet a subjecto, ergo nequit migrare. Deinde, nequit forma materialis virtute agentis naturalis uniri subjecto ex cujus potentia non educitur, sed forma praeexistens nequit educi de subjecto virtute agentis naturalis, quia eductio de subjecto est actio, qua ipsa forma producitur in subjecto: ad formam autem praeexistentem non datur actio productiva, ergo neque eductiva nova ejusdem de subjecto novo. Deinde, nullum agens potest corrumpere unionem formae ad prius subjectum, non corrupta ipsa forma, quae dependet a subjecto,praeter agens quod potest conservare formam extra subjectum ; sed hoc nequit agens creatum, ergo, etc. Major patet, quia agens sic corrumpens unionem non corrupta forma, debet in sua virtute includere concursum subjecti: hoc autem solum agens increatum includit, ergo. Deinde, unio illa de potentia ordinaria manet quamdiu manent extrema ejus, estque necessaria ad conservationem formae materialis, quae naturaliter nequit separari a subjecto sine corrui ptione. Deinde, intelligi nequit quomodo agens naturale ageret per se primo ad destructionem unionis, nisi ut agit ad destructionem formae, primo producendo in subjecto formam incompatibilem, qua posita, cessat actio agentis naturalis et motus.
Deinde, ex sententia opposita sequeretur quod daretur motus localis in instanti, si una pars formae migraret ad aliud subjectum diversum secundum extensionem. Probatur sequela, quia terminus nutritionis recipit esse in instanti: sed nequit una pars formae migrare de parte in partem sine mutatione loci, ergo contingeret in instanti. Praeterea, in augmento additur major materia, quam sit illa quae defluit, alias non fieret augmentum, ut quando ex virgulto crescit arbor,ex infante homo, etc:
Similiter, quando decrescit, plus materiae defluit quam additur, ob defectum caloris naturalis ; dicere autem quod eadem forma nunc extendatur ad majus subjectum, nunc contrahatur, est ridiculum, et praeterea est constituere eam independentem a subjecto. Deinde, hae mutationes sunt discretae, et non fiunt simul, quia prius defluit materia, et relinquitur porus, quam restauretur per conversionem alimenti: ergo illa pars formae, quae fuit in materia defluente, erit sine subjecto, donec adveniat nova materia, vel certe in alia parte materiae informatae, replicabitur donec materia nova supervenerit, et tunc migrabit, quae plane sunt sine fundamento asserta: nam dum caro fluit, relinquens post se porum, succedit sanguis, qui in instanti non convertitur, ubi ergo degit forma in priori materia fluente ?
Tertium inconveniens probatur ex eo quod forma nequit habere duo subjecta adaequata, quod alias probatum est: et quidquid sit an divinitus posset contrarium fieri, saltem naturaliter una forma dependens a materia habet in ea totam suam dependentiam terminatam; ergo nequit esse in potentia, ut amplius ad eam dependeat. Non ita forma, quae non est dependens a materia, ut anima rationalis, quae potest paries novas additas eidem suae materiae informare de novo, quia aliud est conferre posse perfectionem et actum sine dependentia, et aliud recipere perfectionem, aut esse cum dependentia: illud convenit animae rationali, hoc vero formis materialibus, quae nequeunt Informare subjectum, nisi illud in quo tota earum dependentia terminatur in actu.
Tertia ratio Doctoris contra eamdem sententiam, quia caro nata est fluere, non enim est incorruptibilis, sed non tantum fluit materia, sed etiam forma, quia dependet a materia quam perficit; ergo oportet compositum fluere, et compositum redire per nutritionem, id est, carnem antiquam fluere secundum materiam et formam, et carnem novam redire secundum materiam et formam. Haec ratio salis confirmata manet ex dictis, quidquid enim est generabile est corruptibile, et in compositis materialibus nequit fluere materia, nisi etiam corrumpatur forma, quae a materia dependet, ut dictum est.