IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Prima conclusio, in nutritione formam substantialem induci in materiam. Secunda conclusio, formam carnis, quae inducitur in nutrimentum, esse novam, ut ostensum est contra secundam sententiam. Tertia conclusio, pars adveniens per nutritionem est similis et dissimilis praeexistenti ; et explicatur quomodo impurior est caro habita per nutritionem quam per generationem. Quarta conclusio, partem secundum speciem (de qua Arist. 1. Gener. cap. 15.) dici eam, quae habet sufficientem virtutem et extensionem, ut babeat propriam actionem, quod late explicat ; cui explicationi consentit D. lionavent. 2. dist. 30. art. 3. quaest. 2. Aegid. hic quaest. 13. Sed ab aliis varie explicatur quid Arist. voluit per partes formales, seu secundum speciem, quae manent in nutrito, et per partes secundum materiam,quae non manent. De quo D. Thom. 1. part. quaest. 119. art. 1. Marsil. 1. de Gener. quaest. 13. Conimbric. ibid. cap. 5. quaest. 12. art. 1. Doctor dupliciter et clare id explicat num. 11. et 12. Vide eum 2. dist. 2. quaest. 9. num. 15. ubi fuse, tripliciter exponit hunc locum Aristot. de parte secundum formam, et parte secundum materiam.
(g) Quantum ergo ad istum articulum sit haec prima conclusio, quod in nutritione est aliqua generatio, extendendo generationem ad omnem inductionem formae substantialis in materiam post privationem, quia sicut argutum est, materia alimenti non manet sub forma alimenti, nec sub aliqua alia quam sub forma nutriti, et illam reoipit post nutritionem; ergo,etc. Expositio istius conclusionis, non enim dicitur generatio simpliciter, quia non est generatio per se entis, prout illud dicitur per se esse, quod non est pars alicujus. Sed potest dici aggeneratio, quia generatio alicujus, quod per generationem fit idem alicui praeexistenti cui aggeneratur ; vel potest dici ingeneratio, quia generatio partis in toto, cujus non fuit pars.
Secunda conclusio, quod in illa generatione tali quali, forma carnis, quae inducitur in materiam nutrimenti, nova est, quia, ut est argutum contra praecedentem opinionem, praeexistens non posset de novo perficere illam materiam, quia non competit, nisi formae omnino inextensae, sicut exemplificatur ibi de intellectiva ; quaelibet enim extensa per accidens habet partem aliam in alia et alia parte materiae ; et ita si nova materia perficitur, non perficitur per aliquam partem, quae prius perfecit aliam materiam. Declaratio istius est per fluxum partis genitae in nutritione, quia quando illa fluit, sicut materia partis illius desinit esse aliquid totius carnis, ita et forma quae perficit illam materiam desinit esse, quia non potest manere sine illa materia, nec migrare.
Tertia conclusio, pars adveniens per nutritionem est aliquo modo similis parti praeexistenti, quae infuit per generationem, et aliquo modo dissimilis: similis in forma specifica non tantum intellectiva, sed corporeitatis, quae praesupponitur ; dissimilis in huc, quia quanto agens mere naturale, magis continuat actionem in contrarium, tanto magis debilitatur ejus virtus. Quod probatur, quia omne tale agens repatitur in agendo, et ita quia agit in contrarium, patitur ab ipso (quam actionem vocat Philosophus corruptivam): ergo caro primo habita ex generatione, quanto magis agit in nutrimentum, ut contrarium, tanto magis debilitatur virtus ejus, et ex hoc dicitur impurior caro; ergo illa post aliquod tempus in quo continue sic agit in contrarium, est impurior quam in principio, et per consequens cum genitum non possit esse perfectius generante, sequitur quod caro genita ab illa carne posteriori,quanto posterius generatur, tanto regulariter erit impurior, quia ab impuriori genita.
Ista conclusio confirmatur per exemplum Philosophi 1. de Gener. quanto vinum magis egit in aquam mixtam sibi, tanto est impurius, intantum ut tandem propter impuritatem quasi totum fiat aqua. Haec conclusio includit aliam, quod non tantum posterior genita est impurior priori: sed eadem manens in toto, posterius est impurior seipsa prius, et haec est ratio impuritatis in carne posterius genita. Haec conclusio non asserit formam carnis non recipere magis et minus: si tamen illud poneretur, ista impuritas esset propter remissionem formae substantialis; potest tamen poni praecise propter imperfectionem qualitatum naturalium consequentium formam, quae sunt principium alterandi nutrimentum, quod quanto imperfectius alteratur, tanto ex eo caro impurior generabitur.
Quarta conclusio, de distinctione carnis secundum speciem, et carnis secundum materiam, apparet ex tertia, quia unaquaeque pars carnis habet certam periodum in toto, et tanto majorem quanto purior, tanto minorem quanto impurior ; tamdiu enim potest esse suum conservare in toto, quamdiu potest per qualitates suas resistere corrumpenti. Haec autem periodus major est in parte prius genita quam posterius, et in priori parte periodi quaecumque eadem pars est efficacior ad agendum quam in posteriori. Et intelligenda est illa differentia caeteris paribus, hoc est, si pars carnis genita fuerit ex tali nutrimento, quod fuit natum converti in carnem aeque puram, sicut ex quo genita est illa caro ; siquidem alteratione proportionata posita, ex uno alimento nata est caro purior generari quam ex alio.
Ex istis ad quartam conclusionem, forma dat esse et agere; ergo pars secundum formam potest dici quamdiu habet esse secundum formam, vel quamdiu habet agere secundum formam: et secundum infert primum, licet non e contra ; citius enim deficit alicui actio propter imperfectionem quam esse, et sive sic sive sic,pars secundum formam non est tantum pars formae, sed includit materiam et formam.
Primo autem modo quaecumque, pars dum manet in toto,dicitur pars secundum formam, a principio scilicet periodi suae usque ad finem, quia scilicet tamdiu habet esse. Secundo modo non dicitur pro omni parte periodi pars secundum formam,sed pro illa,pro qua habet virtutem ita efficacem,quod potest sibi competere actio secundum formam. Non dico sibi tantummodo, ut concurrenti ad actionem totius, nec sibi simpliciter separatae a toto, sed sibi in toto virtus inest ad propriam actionem,quam ut ibi existens posset habere,licet non consideretur praecise, ut concurrens ad actionem totius: et illa efficacia virtutis requirit determinatam virtutem intensivam et extensivam, quia non quaecumque modica pars in toto posset illo modo habere actionem propriam, sed tantummodo concurrere ad actionem totius, ut dicit Philosophus in lib. de sensu, de actione centesimae millesimae.partis milii in sensum.
Requiritur ergo aliqua determinata quantitas extensiva ad illam efficaciam agendi in toto. Requiritur etiam quantitas intensiva virtutis, (quia ut dictum est) post remissionem virtutum activarum, in tantum ut magis cedant contrariis, quam vincant, non potest illud agere propria actione: ergo hoc secundo modo pars secundum speciem est tantae quantitatis naturalis, et tantae virtutis activae, quod sibi possit competere propria actio, non quidem ut supposito extra totum, sed sic propria, quod non tantum concurrat ad actionem totius.
Primo modo parti secundum speciem non opponitur proprie pars secundum materiam, nisi sicut homini vivo opponitur homo mortuus; et sic eadem pars dicitur pars secundum speciem, dum manet in toto, et pars secundum materiam, quando fluit, sicut idem dicitur primo homo vivus, et postea mortuus. Secundo modo alia est pars secundum speciem, alia secundum materiam, etiam partibus manentibus in toto,quia aliqua modica pars, cui non potest competere propria actio, etiam si sit in principio suae periodi, est pars secundum materiam; pars autem quantitatis sufficientis ad agendum est pars secundum speciem, et hoc si habeat virtutem efficacem ad agendum, quae requirit quantitatem virtualem. Et per oppositum pars secundum materiam, quae non habet talem efficaciam virtutis, quantamcumque quantitatem extensivam habeat.