IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Quantum ergo ad istum articulum, etc. Subjicit quatuor conclusiones, quibus explicat hanc veritatem. . Prima conclusio : In nutritione est aliqua generatio. Haec conclusio est communis, quam tenet Philosophus 1. de Generatione, et 2. de Anima. cap. 4. D. Thomas p. 1. q. Ii9. plerique Theologi locis supra citatis. Caeterum intelligit Doctor de generatione late sumpta, quatenus est inductio formae substantialis in materiam post privationem, et ita in proposito in materiam alimenti, inducitur forma aliti, corru. pta forma alimenti, et manente materia sub forma aliti. Non tamen haec est generatio simpliciter, quia non est totius, aut per se entis, quod non est pars alterius. Sed dicitur generatio partis, seu aggenerato, qua productum fit idem priori existenti, tanquam pars ejus minus principalis ; neque intenta per se a natura propter se, sed propter eam cui inseritur ad restaurationem et conservationem ejus, quae pars, ut comparatur ad totum praeexistens, et partes ejus principales, dicitur secundum quid, seu secundaria ejus, quia tam exigua est, ut vix annumeretur toti cui continuatur, quamvis si consideretur totum, quod additur usque ad periodum augmenti, aut toto etiam decursu vitae, excedat in quantitate materiam totius primigeneam. Potest haec generatio dici, ut bene Doctor, ingeneratio, quia illius partis in toto est generatio, et ut in toto recipit esse, non vero seorsim.
Secunda conclusio : In illa generatione non solum materia est nova, sed etiam forma carnis nova est, et producta per nutritionem. Haec conclusio est contra priorem sententiam secundo loco positam. Doctorem sequuntur Capreolus in 2. dist. 15. q. 1. art. 3. Bassolis d. 30. art. 3. et reliqui nostrae scholae tam ibi quam in praesenti distinct. Albertus de Saxonia I. de Generat. quaest. 10. Marsilius quaest. 12. Tolet. quaest. 9. Conimbricenses quaest. 12. Est Augustini lib. de vera Religione, cap. 40. de Genes. ad litteram lib. 2 Damasceni cap. 7. Physicae, Nysseni, lib de opificio hominis, cap. 2. Nemes. cap. 23. de natura hominis, Lactantii de opificio Dei, cap. 11. Probatur conclusio argumentis supra allatis contra Henricum. Conclusionem hanc admittit prima sententia Magistri, quamvis neget carnem nutrimentalem esse animatam. Quantum ad carnem brutorum, conclusio est communis aliorum, praeter citatos, neque refert sive constituatur caro propria forma diversa, sive per animam viventem lanium, quia haec educitur de potentia materiae ab eaque dependet, sicut caeterae formae materiales, ac proinde rationes Doctoris perinde militant contra Henricum et alios negantes diversas formas in viventibus.
In nutritione tamen hominis quoad eos, qui negant pluralitatem formarum, sive particularium, sive totalium in homine, et tribuentium omnem constitutionem soli animae, quae creatur, et non producitur de novo, etiam secundum partem. Aliter dicendum est, nempe materiam solam addi et uniri de novo animae praeexistenti, aut animam ipsi. Probatio conclusionis idonea exigeret hic ostendi in homine carnem per propriam formam constitui, et substantialiter constitutae advenire animam, tanquam formam subjecto praesupposito. Hanc controversiam alias supra tractavimus loco citato, dist. 11. hujus. Non est ergo quod eadem huc revocemus, sed supponimus tanquam deductam.
Confirmatur autem ratione Theologica, supponendo eamdem in specie esse carnem, quae generatur, et per nutritionem aggeneratur, quae non est diversa a carne propagata a parentibus; si ergo haec subsistit in propria forma, et diversa ab anima rationali, idem erit de carne nutrimentali. Hoc suppositum jam probatum est contra Magistrum in hoc articulo g circa istam quaestionem.
Argumentor ergo ad scopum conclusionis contra negantes propriam formam carnis in homine, et diversam ab anima rationali. Causa proxima peccati originalis contrahendi est caro peccati propagata ex primo parente, in qua nascitur infans, et concipitur, ut communiter omnes Theologi, tam qui causam hanc in morbidam infectionem seu qualitatem Infectam carnis refundunt, ut Henricus et alii, quam qui in ipsam carnem propagatam naturaliter eam reducunt, quatenus est ex primo parente per viam concupiscentiae. Videatur Augustinus, lib. 1. de Genes. ad litteram, cap. 19. et 20. et lib. 2. contra Julianum, et lib. 5. cap. 9. epist. 89. quaest. 3. et lib. 1. de peccatorum meritis et remiss. cap. 9. et lib. 2. c. 27. et 28. lib. 1. de nupt. et concupiscentia, cap. 4. Fulgent. de fide ad Petrum cap. 2. Anselmus de concepi. virginali cap. 11. usque ad 17. Magister eamdem veritatem confirmat in 2. dist. 31. asserens carnem corruptam propagari ex corrupta carne parentum, et animam ex contactu carnis, seu unionem ad carnem maculari, et contrahere peccatum, idem probaris ex Ambrosio et Augustino; hic autem per commoda exempla idem probat lib. 1. contra Julianum cap. 3. et lib. 1. de nuptiis et concupiscentia cap. 19. lib. 3. de peccatorum meritis et remissione cap. 8. et 9. Supponunt ergo Patres carnem ita propagari a parentibus sub propria forma carnis, et idem de corpore, ex quorum tactu anima contrahit peccatum originale ; et distinguunt in formatione hominis id, quod est a parentibus, et quod a solo Deo, nempe carnem et corpus esse ex parentibus, et virtute eorum seminatum et productum, animam vero esse a solo Deo creatam et mundam, donec contactu carnis maculatur per unionem sui ad carnem.
Ergo supponunt etiam carnem non intrinsece in esse carnis per animam rationalem, sed eam supponi tanquam subjectum, ex cujus contactu maculatur anima, tanquam ex causa intrinseca et propria contrahendi peccati. Hoc idem supponebant alii Patres, quos insinuat Magister sub initio distinctionis, asseruisse ipsam animam esse ex traduce, et non solam carnem, et sicut caro infecta prolis seminatur ab infecta parentum, ita etiam animam infectam infantis seminari ex anima infecta parentum ; ergo ex utrorumque sententia caro per propriam formam constituitur, et non per animam rationalem. Probatur consequentia, quia caro est subjectum concupiscentiae, vel ei obnoxia, in qua ex Scriptura regnat, et cui attribuitur tanquam radici, ex qua in animam redundat, ut etiam Patres affirmant. Licet enim concupiscentia conveniat animae, ut est in carne, quantum ad operationem, tamen non est ex inclinatione propria animae, sed ex inclinatione peccati et carnis ut propagantur a parentibus ; sed anima nequit dici propagari a parentibus, sicut seminatur peccatum et concupiscentia, quia anima a Deo solo est, ut Patres creationem ejus admittentes affirmant, et eam condividunt a carne, ut haec est causa peccati ; sed nequit convenire carni talis affectio, ut condistinguitur ab anima, si per eam constituitur, neque caro nomen aut essentiam carnis habet, nisi ut constituitur primario sua forma intrinseca ; ergo illa forma non est anima. Probatur consequentia, quia inde sequeretur quod anima supponeretur tota ad esse carnis, et inquantum constitueret carnem sibi ipsi communicaret primario peccatum et paenam ejus. Sequeretur etiam quod caro non seminaretur aut propagaretur a parentibus, qua distinguitur ab anima, quae est a Deo.
Dices carnem seminari a parentibus ratione materiae decisae in semine.
Contra, ratione materiae nequit ipsi convenire essentia aut applicatio carnis, neque esse radicem concupiscentiae; ergo si haec conveniunt carni, qua caro est, sequitur ipsam carnem, qua talis est ex propria forma, esse ex parentibus, et non constitui per animam, quae dicitur infici ex contactu carnis sic propagatae de carne peccati, quia in hoc assignant causam proximam peccati, qua ab anima contrahitur, non ut est a Deo tota per creationem, sed ut unitur carni, vel ei infunditur, quod intendunt Patres per contactum, qui proprie est respective ad rem contactam, ut in se prius existentem. Quidquid enim convenit animae per effectum formalem inlrinsecuum, non dicitur ei convenire per contactum alterius; ergo si constituat carnem formaliter intrinsece, non recte, neque proprie diceretur a Patribus ex contactu carnis peccati infici, qui per hoc dant causam extrinsecam suae entitati, per quam inficitur, et consequenter supponunt eam constitui per formam propriam et diversam, et sic propagari a parentibus, ut in suo esse distinguitur ab anima posterius adveniente per creationem et unionem sui ad carnem praeexistentem, qui est sensus planus et proprius Patrum.
Tertia conclusio : Pars adveniens per nutritionem similis est in specie carni praeexistenti, dissimilis in puritate. Probat hanc conclusionem ex eo quod calor naturalis, qui est principium alterandi et convertendi nutrimentum repatiatur a nutrimento, et debilitetur virtus quoad qualitates naturales,quae sunt principiandi et alterandi in carne, et convertendi alimentum. Exemplum subjicit ex Philosopho 1. de Generat. text. 41. v. g. vinum quanto magis agit in aquam sibi mixtam, tanto fit impurius; ita in proposito, quanto magis alitum agit per virtutem nutritivam in alimentum, tanto magis etiam virtus activa ejus debilitatur, et caro sequens fit impurior, quia admixtis humoribus redundat, qui in perfectam et puram carnem ex debilitate agentis non convertuntur.
Hinc infert non solum carnem posterius genitam esse impuriorem, sed etiam reddi carnem cui admiscetur, impuriorem quam prius fuerit, non ex eo quod forma substantialis admittat magis et minus, sed ex eo quod ejus qualitates consequentes naturales sic admittant magis et minus, et remittantur ex actione contrarii, ut minus perfecte possint alterare alimentum, et hoc consequenter minus perfecte decoquatur, aut convertatur in substantiam aliti.
Si dicas, quomodo caro reddi possit impurior si est perfecta secundum eamdem speciem, in qua est caro cui advenit.
Respondetur, licet sit in eadem specie, posse in individuo unam esse alia imperfectiorem. Deinde, juxta jam dicta dicitur etiam impurior ex admixtione humorum, qui licet non transeant in substantiam viventis, tamen admiscentur carni, quae transit in eamdem substantiam, et disponunt eam ad faciliorem corruptionem, et sui fluxum.
Quarta conclusio Doctoris est, distingui partes carnis immateriales et formales, seu in partes secundum speciem, et in partes secundum materiam. Hanc distinctionem tradit Philosophus 1. de Generat. cap. 5. asserens in nutritione manere idem secundum partes formales, non autem secundum materiales. Quaenam autem dici debeant partes formales, et quae Materiales, non eodem modo ab omnibus explicatur. Albertus Magnus tract. 3. de Generat. cap. 8. partes formales appellat organa, ut oculum, manum, etc. in quibus magis elucet pulchritudo formae; materiales vero non organicas, ut carnem, etc. Marsilius in 1.de Generat. quaest. 13. Albertus a Saxonia quaest. 12. partes materiales putant appellari porosas, in quibus fit nutritio; formales vero partes solidas et non porosas. D. Thomas lib. 4. contra
Gentes cap. 81. Ferrariensis ibid. Conimbricenses 1. de Generat. cap. 5. quaest. 12. art. 1. et 2. et alii intelligunt partes formales dici partes integrantes secundum communem rationem speciei ; materiales vero easdem partes secundum conditiones individuantes ; nam saepe Philosophus utitur nomine formae pro specie, nomine vero materiae pro individuo, ut 1. de Caelo cap. 9. text. 92. Averroes fit cap. 6. asserit formales sumi pro iis, quae forma constant, materiales dici ratione materiae, quae semper fluit, forma vero semper manet. Alii juxta sententias praemissas superius dicerent partes formales dici carnem primigeneam, quae semper manet, vel certe ipsam formam juxta sententiam Henrici et aliorum. Materiales vero dici carnem nutrimentalem juxta sententiam Magistri et Alexandri Aphrodisei apud Averroem 1. de Generat. cap. 5. vel certe ipsam materiam quae semper fluit manente forma.
Caeterum, cum haec differentia denotetur a Philosopho respective ad fluxum et permanentiam partium, oportet distinctionem in his verificari. Supponit ergo Doctor formae duo convenire, nempe dare esse et agere. Secundum infert primum, non e contra, quia citius deficit alicui actio propter imperfectionem quam esse; in ordine ergo ad alterum horum debet distinctio verificari, et sive uno, sive altero modo sumatur pars secundum formam, intelligitur pars, ut includit tam formam quam materiam. Et hoc patet ex dictis, quia quod habet esse in toto, ut componit totum integraliter, debet constare materia et forma ; nam compositio essentialis attenditur tantum secundum potentiam et actum, seu materiam et formam, quarum neutra subtrahi potest manente toto. Oportet ergo compositionem totius, ut consideratur hic secundum partes permanentes quae dicuntur formales, et fluentes quae dicuntur materiales, attendi in ordine ad compositum integrale, ut est permanens, et ex diversis partibus, quarum quaelibet sua propria et forma constat, et ut his constituta integrat totum ; ergo pars formalis et stabilis in toto, ut distinguitur a materiali fluente, debet constare materia et forma. Per idem patet de materiali parte debere aliquando, et ante fluxum fuisse ex materia et forma propria, et secundum utramque fluere et desinere esse in toto actu vel aptitudine, qua nata est fluere prae aliis.
Sumendo ergo partem formalem, qua habet esse in toto, et ut sumitur in prima acceptione, illa est formalis quae habet esse in toto, et quamdiu habet esse in toto usque ad periodum sui fluxus. Per oppositum hujus pars materialis est illa, quae actu decidit et fluit. Hanc etiam explicationem utriusque partis sequitur sanctus Bonaventura in 2. distinct. 30. quaest. 2. art. 3. Aegidius Quodlibeta 4. quaest. 13. et in 2. distinct. 30. eamque tuetur nostra Schola, et satis congrue distinctionem praedictam quantum ad scopum Philosophi explicat: et probatur, quia illa pars concurrit ad compositionem totius, quamdiu manet, estque actu pars totius, et sufficienter distinguitur a parte, quae aliquando fuit totius et desivit; ergo est pars formalis et permanens, quamdiu in eo statu est. Secundo modo explicando partem formalem non solum quantum ad esse in toto, sed etiam ad agere, recte etiam intelligitur distinctio praemissa, quia sicut agere appropriatur formae, ita etiam pars formalis recte dicitur illa cui competit actio in toto, et virtus agendi, ut distinguitur a parte materiali, quae in hoc assimilatur materiae, cujus nulla est actio. Pars ergo formalis hoc modo sumpta, est illa cui ex sua forma, perfectione et virtute ejus competit actio in toto, non quod ipsa se sola sit ratio agendi toti, eo modo quo forma est principium agendi composito, aut possit etiam habere actionem propriam, ut separata a toto, sed quod habeat virtutem sufficientem quantum ad extensionem et intensionem, per quam possit habere actionem propriam In toto, quia non quaecumque modica pars habet actionem se ipsa, sed concurrit in toto ad actionem totius, id est, non quodcumque minimum naturale illius partis, quae ex propria virtute habet actionem propriam, potest dici habere actionem sibi convenientem, sed ut concurrit cum parte principali quam componit, et quae vocatur formalis, ad actionem ipsius, qua est in ipsa, ut pars in toto.
Exemplum subjicit ex Philosopho de Sensu et Sensato de actione millesimae centesimae partis milii in sensum, quam negat Philosophus, dicens quod passiones naturales non sunt divisibiles in infinitum, quia alias sensus, in infinitum, cresceret, cum ad minorem et minorem partem sensibilis requireretur acutior sensus, et sic in infinitum, si sensibile quod est divisibile in infinitum, etiam sic esset divisibile in esse sensibilis, ita ut possit secundum quamcumque sui partem movere sensum ad sensationem. Unde ipse dividit partes sensibiles in eas, quae sunt partes in virtute, et non quoad actionem, et eas quae sunt partes quoad actionem, qua sensum actu movent. Illae dicuntur partes quoad virtutem, vel in virtute, quia licet seipsis, et separatim in toto, vel extra totum non habeant actionem, tamen in toto quod componunt, possunt concurrere ad actionem totius ; totum enim sicut requirit determinatam quantitatem ad agendum, quae quantitas coalescit ex partibus unitis, et requiritur determinatae magnitudinis ad agendum, ita actio convenit toti primo in illa determinata quantitate, ita ut minor non sufficeret ; et sicut ipsum non est aliud quam suae partes, ita actio competit ipsi, ut est ex partibus, non quod singulae habeant actionem propriam, aut agant sine concursu alterius, sed ut concurrunt caeterae ad unam communem, quae primo est totius, ut ex ipsis coalescit in esse, et quoad quantitatem requisitam.
Ita ergo in proposito pars materialis carnis in hac acceptione est illa, quae non habet actionem nisi tantum in virtute, ut componit totum, cui primo competit actio, ad quam requiritur determinata magnitudo, quae est totius primo, ut coalescit ex partibus. Per oppositum hujus, pars formalis est illa, cui competit actio propria, et habet determinatam quantitatem et virtutem sufficientem ad actionem, quae est virtus ejus intensiva quod qualitates naturales requisitas ad agendum simul cum quantitate determinata; quae actio non competit ipsi ut supposito, quia non convenit ei ut separata est a toto in esse, sed convenit ei, ut est in toto, licet ita sit propria ejus; ut sua virtute eam attingat, non ut concurrens ad esse totius, aut actionem totius, sicut contingit in parte materiali.
Dixi ergo superius, partem materialem esse illam, quae fluit actu vel aptitudine, ut comprehendam utramque acceptionem partis materialis, nam pars materialis primo modo sumpta, ut bene Doctor, g Primo modo parli, etc. est illa, quae actu fluit aut fluxit, et comparatur ad formalem oppositam, sicut homo mortuus ad hominem vivum. Pars materialis secundo modo sumpta licet det esse toti, et maneat in ipso, tamen non dat agere, quod proprium est formae ideoque magis sequitur naturam materiae, et denominationem quam formae. Hanc dixi aptitudine fluere,
quia licet insit, non habet virtutem, qua seipsam restauret in toto, vel in parte, neque qua resistat actioni corrumpentis, et ideo aptitudine fluit magis quam illa pars quae dicitur formalis habens quantitatem tam extensivam magnitudinis quam intensivam virtutis, unde potest ex se restaurare et resistere corrumpenti. Ex quibus, et littera Doctoris habetur congrua expositio hujus distinctionis, quae universalius accipienda est, quam ut ab aliis explicatur: hic enim agitur de subjecto nutritionis inquantum manet, et fluit secundum paries, ut ostendatur necessitas nutritionis, et modus quo per eam suppletur deperditum, et quomodo totum integrale manet, et quomodo fluat secundum diversas paries.
Hinc excluditur expositio Alberti, quia non sumitur hic forma, ut est terminus qualitatis, vel spectat ad pulchritudinem et temperamentum colorum, vel ut est figura et terminus quantitatis: neque consequenter pars formalis secundum illam denominationem, sed sumitur in ordine ad acceptionem formae, vel qua dat esse toti, vel agere ; juxta utrumque autem modum praemissum recte hoc explicatur in ordine ad scopum Philosophi, qui agit de toto, ut idem manet, et fluit secundum diversas partes. Unde licet pars formalis in illa acceptione Alberti assignari possit, tamen pars materialis non recte assignatur per ordinem ad fluxum, nam et ipsa organa partim fluunt, partim manent, quia nutriuntur et augentur ; pars autem materialis ut opponitur formae, qua est terminus qualitatis, non potest fluere manente forma uniformiter, quae consistit in respectu et proportione, quae nequeunt salvari eadem sine suo fundamento.
Secundus modus explicandi licet posset in re ipsa coincidere cum expositione Doctoris, ut paries porosae sint magis sub jectae fluxui, quam partes solidae, tamen nulla est pars, quae non sit subjecta etiam virtuti corrumpentis, et quae non fluat, et quae non nutriatur, quia est subjectum caloris naturalis, et habet meatus, ut venas et arterias seu fibras, per quas convehitur, distribuitur et applicatur sanguis per modum alimenti convertibilis ; ergo in ordine ad fluxum perinde etiam etiam se habent partes solidae sicut porosae, licet non aequaliter. Tertius modus explicandi, vel coincidit cum eo, quem Doctor assignat, vel certe non recte fundatur ad scopum praesentis distinctionis, quia licet admittamus partes materiales, seu materiam saepe a Philosopho sumi pro conditionibus individuantibus, ut etiam alias saepe admittit noster Doctor, ut comparatur materia ad formam totius, et speciem, tamen in proposito non sic intelligitur, nisi aliquo modo accommodate, quia Philosophus intendit manere idem individuum totius, et non manere, et considerat ipsum, qua est totum integrale, non qua essentiale ; oportet ergo ut maneant partes ejus individuales, ex quibus componitur individuum, et non maneant, qua scilicet consideratur ut stabile est, et fluens, et consequenter manere individuum in esse individui, et non manere quoad omnes partes, quae integrant individuum, nam quod maneat quoad communem rationem speciei, nihil facit ad propositum, quia sic etiam maneret, licet totum converteretur in aliud individuum ejusdem speciei, non maneret tamen physice, ut idem subjectum fluxus et nutritionis seu permanentiae, sub qua ratione de ipso agit Philosophus. Si autem intelligatur illa expositio hoc modo ut individuum consideratur secundum has partes in specie, quatenus una succedit alteri ejusdem speciei, et quatenus aliqua etiam pars manet ejusdem speciei, et ipsum idem individuum non solum secundum speciem manere idem quoad omnes partes, sed etiam in esse individui quoad aequivalentiam, non discordat. Quamvis etiam partes fluant secundum speciem et individuali talem, quia fluunt secundum formam et materiam, ut supra probatum est, neque potest salvari ut fluat secundum individuum partis, quin etiam fluat secundum speciem, ut in parte salvatur: hoc ergo modo manet secundum esse individui et speciei, et non manet, sed magis proprie dicitur manere, et non manere secundum diversas partes, et eas in quibus manet esse formales, in quibus fluit esse materiales, ut Doctor exponit, cui recte quadrat illa expositio Averrois.
Objiciunt Gonimbricenses ex D. Thoma, quod individuum fluat secundum omnes partes, quas continet, sive organicas, sive non organicas ; ergo cum Philosophus asserat individuum manere quoad partes formales, non vero quoad materiales, debet aliter intelligi quoad aliquas, quae semper manent.
Respondetur debere intelligi quoad partes quae manent, et quamdiu manent, nam pars formalis et materialis non intelligitur absolute, sed respective quoad fluxum et non fluxum ; nulla enim pars est individui, ut est subjectum nutritionis, quin fluat, et quoad speciem ut dictum est, et quoad materiam et formam, vel fluere possit in termino suae periodi quando enervatur virtus ejus, et actio ad subsistendum in toto, quia omnes sunt corruptibiles, et nequit pars fluere, quin etiam essentia, ut in ipsa est, fluat. Quoniam Philosophus agit hic de individuo, ut est subjectum nutritionis, et componitur ex partibus integrantibus, quarum quaedam fluit, aliae restaurantur, et manent, nequit ipse intelligi de compositione essentiali, ut est metaphysica, et non facit ad motum aut mutationem, neque consequenter de compositione ex essentia secundum communem rationem essentiae, et ex individuo.
Objiciunt secundo Philosophum ibi non solum agere de viventibus, sed etiam de inanimatis, in quibus inveniuntur partes formales et materiales.
Respondetur Pnilosophum ex proposito agere de viventibus, ut sunt objectum nutritionis et augmentationis, quamvis per accommodationem transferat doctrinam ad non viventia secundum quamdam analogiam partium formalium et materialium, in quibus formales sunt, quae manent, materiales vero quae atteruntur, aut corrumpuntur in parva quantitate, quamvis tam corruptio quam generatio succedens non ab intrinsecas virtute proveniat, sed per causas intrinsecas. Alii modi dicendi supra impugnantur.