IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad secundum, explicat dupliciter quomodo partes secundum speciem manent et augentur, partes secundum materiam, non. Ad tertium, explicat modum quo fit nutritio, et quod non nutriantur singulae partes, sed tantum partes secundum speciem, de quibus agunt Marsil. supra, Jandunus 8. Physicor. quaest. 7. Sotus 5. Physicor. quaest. 3. Gregor. 1. distinct. 17. quaest. 2. art. 1. Conimbric. 1. de Gener. cap. 5. quaest. 15. qui tractant an in singulis poris aliquid alimenti recipiatur, et an quaelibet partes augeantur. De ordine concoctionum, et viis, per quas defertur alimentum ad partes nutriendas a ventriculo etjecore, iidem Conimbric. tractant ibi quaest 3. sed hoc Anatomistarum et Medicorum, magis est quam Theologorum.
(g) Per hoc ad fundamenta praecedentis opinionis : Exemplum de intellectiva est ad oppositum, quia illa modo inextensibili et inextensibiliter respicit jnateriam, et ideo nullam partem novam habet per hoc quod perficit novam partem materiae; sed oppositum sequitur de illa forma extensibili in materia. Auctoritas Philosophi, et de carne secundum speciem et secundum materiam, soluta est in quarta conclusione, quia non intelligit quod pars secundum materiam fluat et refluat, id est, materia tantum, et pars secundum formam maneat, id est, forma secundum se totam ; sed tam pars secundum materiam quam pars secundum formam est pars integralis totius, et est vere compositum ex materia et forma. Unde vocat carnem secundum materiam, et carnem secundum speciem, compositum ex materia et forma, non autem materiam carnis et speciem carnis. Quae autem pars composita ex materia et forma carnis sit caro secundum speciem, et quae secundum materiam, dictum est in 4. conclusione; et quomodo caro secundum materiam fluit, patet secundum primum modum, distinguendo carnem in carnem secundum speciem, et carnem secundum materiam ; juxta secundum autem modum, pars secundum materiam fluit, id est, est in proxima dispositione adfluendum, et hoc loquendo de parte secundum materiam, propter defectum quantitatis virtutis.
Loquendo autem de parte secundum materiam propter defectum quantitatis molis, non est intelligenda illa differentia de fluxu et non fluxu ; sed illa pars secundum speciem augetur, pars secundum materiam non ajugetur, quia (ut statim dicetur) minima vel aliqua non notabiliter magna in toto non augetur: sed aliqua determinatae quantitatis, quae sufficit ad partem secundum speciem, augetur. Pars ergo secundum speciem non fluit secundum primum intellectum, quia manet in toto, nec juxta secundum intellectum, quia habet virtutem conservandi se in toto, nec secundum tertium intellectum, quia habet quantitatem sufficientem, ut aliqua pars ad sui conservationem sibi aggeneretur ; et per oppositum pars secundum materiam tripliciter intellecta, tripliciter fluit.
Ad tertium dico, quod et in nutritione et in augmentatione est quaedam juxtapositio, et tamen ipsi nutrito vel aucto (et hoc sive toti, sive parti) non fit tantum juxtapositio, ubi intelligendum, pone aliquam partem tantae quantitatis et virtutis, ut non tantum coagat toti, sed possit in toto existens habere propriam actionem, dicatur A, habet ista modicas partes, esto decem, quarum quaelibet (quia forte requiruntur plures in uno quam in alio, utpote in planta sufficit una, in bruto duae, in homine tres vel plures, non curo) habet aequalem virtutem intensive, dicantur D, C, etc. Si nutrimentum fuerit per quotcumque sequestrationes, vel depurationes ad hoc deductum, ut jam sit sub forma proxima formae nutriendi, sive hoc fuerit antequam localiter mittatur ad partes nutriendas, sive postquam missum fuerit per virtutem regitivam totius, et hoc per quasdam vias subtiles deservientes tali missioni, cujusmodi sunt venae in corporibus animalium, et alia hujusmodi correspondentia in plantis; jam istud sub forma cambii vel glutini, vel roris approximatum parti nutriendae, et receptum in poris quibusdam dimissis ex fluxu quarumdam partium secundum materiam, quae praefuerunt ibi, et nunc ex fluxu suo reliquerunt poros repletos aliquo humore subtiliori, et ita totum carens densitate in partibus requisita ad bene esse ejus, ibi existens, convertitur in ipsum nutriendum; et sicut ante conversionem juxtaponebatur contigue partibus nutriendi, ita post conversionem juxtaponitur continue aliquibus partibus manentibus.
Esto ergo A, est tanquam pars, cui conveniat nutriri et augeri, in poris intra ipsum A, recipiuntur passim partes nutrimenti, et ipsi existentes aggenerantur partibus B et C, et caeteris praeexistentibus illis juxtaponuntur, sed non toti, quia sunt aliquid intra ipsum totum, licet una pars de novo genita sit aliquid intra aliam partem illius partis nutritae; esto quod illa sit minima, cui conveniat proprie nutriri vel augeri, sic quod quaelibet pars ejus sit nutrita vel aucta. Et istud est necessarium ponere, scilicet aliquam partem notabilis quantitatis minimam sic auctam, quia si quaelibet pars in toto quantumcumque modica augeretur proprie, necesse esset quod auctum semper augeretur in duplo, vel saltem in notabili quantitate majori quam prius, quod est manifeste falsum.
Sic ergo apparet ad rationem illam, quomodo in nutritione est juxtapositio alicujus, quia partibus minimis, quae proprie non nutriuntur ; sed non est juxtapositio illi, quod proprie nutritur, cujus scilicet alia pars fluxit, et postea alia pars nova restauratur: sed illi fit quaedam ingeneratio, id est, intrinseca generatio partis novae, loco partis antiquae quae fluxit. Sed lex istis adhuc non habetur de modo augmentationis, quia illa aggeneratio, quae fit in nutritione, est momentanea: augmentatio autem non est in instanti, cum sit motus. Illa etiam potest fieri sine augmentatione, ut manifestum est secundum Philosophum 1. de Generatione. Nec oportet hic addere modum augmentationis, quia non quaerimus hic de nutritione, nisi ut habeamus quomodo in nutritione manent partes homogeneae eaedem, vel non eaedem.