IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Per hoc ad fundamentum, etc. Respondet ad fundamenta Henrici.
Objicit ergo Henricus, seu instat per exemplum animae rationalis, quae sine novitate entilativa sui perficit materiam, quae de novo additur, ergo idem dicendum est de forma carnis praeexistentis, eam informare novam materiam sine sui novitate; si hoc contingere posset evacuaretur superfluitas ; ergo, etc.
Respondet ad hanc instantiam prima ratio Doctoris contra eumdem supra, et negatur consequentia, cujus falsitas et ibi, et in aliis rationibus sequentibus ostenditur.
Secundo objicit auctoritatem Philosophi jam explicatam.
Respondetur non sumi carnem secundum speciem aut partem formalem in eo sensu a Philosopho, ut patet ex dictis.
Objicit tertio : Quod si materia nutrimenti reciperet novam formam, non faceret unum cum carne praeexistente, unum scilicet continuatione, sed tantum esset contigua, et sic nutritio esset juxtapositio carnis novae ad praeexistentem, quod negat Philosophus: sequeretur praeterea, quod quaelibet pars nutriti non esset nutrita.
Ad hoc optime respondet Doctor in littera, ostendens modum quo viventia nutriuntur. Summanum doctrinae est, pars formalis in toto existens juxta secundum modum supra expositum, habens virtutem et quantitatem sufficientem, constat pluribus minimis, quia componitur ex partibus homogeneis ejusdem rationis et divisibilibus secundum quantitatem in infinitum: quaelibet enim pars carnis est caro secundum nomen et rationem carnis, quamvis hic Doctor non agat de partibus communicantibus seu proportionalibus, v.g. dividendo partem formalem in decem partes aequalis perfectionis intensive.
Hoc supposito dicit nutrimentum esse depuratum et coctum, scilicet in stomacho: deinde in hepate, ut jam dispositum est nutrimentum ad recipiendam formam carnis, sive hoc contingat ante transmissionem ejus per meatus, sive non, inquit, non curo. Verius est non fieri in ultima dispositione donec transmittatur et applicetur ad causam, quae proxime inducit formam carnis, quia ultima dispositio est in eodem instanti cum forma consequente, ad quam disponit transmissio sanguinis seu alimenti per venas ad locum idoneum conversionis fit in tempore per motum localem, neque alioquin alimentum, ut distans, et non approximatur, est capax conversionisin carnem: oportet ergo ut alimentum prius fiat contiguum. Transmissum ergo alimentum sub forma conveniente ad proximam conversionem, sive dicatur forma cambii, glutinis, aut roris, recipitur in poris relictis ex fluxu partium viventis, et quae ex fluxu reliquerunt poros repletos humore subtili, ne detur vacuum, vel ut alii volunt nullo humore aliquando, sed lateribus pori conjunctis. In poris ergo receptum alimentum, et expulso et fluente humore, si qui fuit virtute facultatis rectricis totius, et expultricis, convertitur alimentum in carnem quae vacuitatem illam, seu porum replet, et sicut ante conversionem juxtaponebatur contiguo ad partes nutriendas per ipsum alimentum, ita etiam post nutritionem juxtaponitur caro, in quam convertitur aliquibus partibus nutritis? carnis per continuationem, ita ut non permisceatur omnibus partibus et singulis praeexistentis carnis, quia succedit parti, quae fluxit, et porum vacuum replet, quamvis ergo augeat partem illam formalem tanquam pars ejus succedens illi, quae fluxit, et ea parte qua fluxit ; tamen non auget alias omnes partes ejusdem, supple totius, quae appellatur pars formalis, sed caeteris ejus partibus contiguis continuatur, sicut alias continuabatur pars, quae fluxit. Non requiritur autem ut quaelibet pars minima partis auctae augeatur, quia sic cresceret in majori quantitate, quam ipsi ex vi nutritionis praesentis conveniat, quia nutritio ex fine intrinseco suo ordinatur ad restaurandam partem viventis ea parte qua fluxit ; restauratio autem respicit supplementum ejus quod deperditum est, et non ordinatur ad partes, quae manserunt sub propria forma ; ergo tantum succedit nutritio parti deperdito et fluenti quamvis aliis prioribus continuetur, potest autem esse nutritio amplior vel minor, sed in ea parte tantum quae restauratur.
Ex quo patet ad argumentum, quia licet caro succedens insit toti, id est, illi parti formali, quae alicujus sui passa est detrimentum et fluxum, non tamen inest aliis partibus ejus minimis, et persistentibus sub propria forma, sed eis continuatur ; erit enim ibi juxtapositio per continuationem, ut juxtapositio excludit permixtionem ad totum per singulas ejus partes, quasi sic admisceretur caro nova, sicut liquor admiscetur liquori, quod est falsum.
Ad argumentum itaque in forma, distinguo consequens, non faceret unum cum carne cui advenit, ut pars tanquam toti quod constituit, nisi per modum contigui aut continui, negatur consequentia; non faceret cum reliquis ejus partibus nisi per modum contigui aut continui, concedo consequentiam ; facit enim unum cum illis per modum contigui, et negatur assumptum, sicut et Philosophum dicere contrarium, si sumatur contiguum modo explicato, ut excludit permixtionem, et non continuationem.
Ad alteram sequelam, concedo eam modo explicato, nempe partem totalem ea ex parte, qua fluxit, nutriri et augeri, non vero quoad alias partes, quae non fluxerunt ; fit ergo aggeneratio seu ingeneratio novae carnis respective ad partem, quae nutritur, et cujus pars fluxit: respective vero ad reliquas partes ejus juxtaponitur continue, seu per modum continui, et non admiscetur, neque ingeneratur. Deinde, subjungit Doctor hic non agi de motu augmentationis, quia hic est extraneus nutritioni, prout ordinatur ad restaurationem deperditi, et quomodo in ipso nutrito manent aliquae partes, quomodo fluant aliquae.