In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Asserit primo, quod homo non resurget cum omni illo, quod aliquando fuit de veritate naturae ejus, quia esset nimis magnus, vel indebite densus. Ait secundo, hominem resurrecturum ea quantitate, quam attigisset trigesimo anno, semotis impedimentis. Ita communis, et tenet August. 22. Civit. 15. 16. et 20. Anselm. D. Thom. Sedul. in ad Ephes. 4. Hugo Vict. tr. de resurrect cap. 15. Sed August. ait posse dici singulos resurrecturos ea aetate, qua obierunt. Vide eum in Enchir. cap. 90. Tertio docet, nos resurrecturos cum carne, quam a parentibus accepimus, aliisque partibus purioribus, juxta exigentiam debitae quantitatis. Hoc saltem certum est, et commune cum D. Thom. hic quaest. I. art. 1. quod. 1. Capreol. contra Paludanum, resurrecturum hominem cum eadem materia et forma, et D. Thom. quaest. 3. vult. eamdem materiam singularum partium respective redituram ; sed August. 22. Civit. 10. et in Ench. 89. negat hoc esse necessarium, idemque sentit Anselm. in Elucidario, et ad Ephes. 4. Scotus hic in fin. Gabr. hic quaest. 1. art. 2. Suar. 2. tom. in 3. part. disp. 44. seot. 2.
(h) De secundo principali, supposito quod ad veritatem naturae hujus hominis pertineant non tantum partes essentiales, scilicet materia et forma, sed etiam partes integrales, non tantum partes heterogeneae, sed homogeneae, ex quibus componuntur heterogeneae, et breviter quidquid fuit vere aliquando animatum anima intellectiva, vel per se aliquid hujusmodi animati; dico primo (i) conclusi onem hanc : Non quidquid fuit in Petro pro tota vita ejus de veritate naturae ejus, resurget in eo. Probatur bre viter, quia ex quo tales partes multae fluxerunt in vita ejus, et aliae multae redierunt ex praecedenti articulo, si omnes illae redirent in eo, vel esset corpus ejus immoderatae densitatis vel immoderatae quantitatis.
(k) Secunda conclusio est videre, quae partes resurgent, ut sit debitae densitatis et debitae magnitudinis, et hoc tantae, quantae futurus esset in fine triginta annorum, si vixisset, quia tantae quantitatis ponitur quodlibet reformandum in resurrectione ; quod intelligo (1) si non fuisset orbatio in isto impediens eum pertingere ad debitam quantitatem infra triginta annos, quae contingeret in isto natura non orbata.
(m) Hic duplex est via : Hoc enim verum est, quod regulariter pars prior in corpore hominis viventis purior est ex praecedenti articulo ; regulariter dico, quia ex impedimento accidentali, vel ex parte continentis, vel ex parte convenientis, vel nocivi adhibiti, potest aliud accidere.
Hoc autem est probabile, quod corpus illud reparabitur ex partibus purioribus, quae aliquando fuerunt partes hujus corporis: ergo habebit totum illud quod contractum est ex parentibus, quia hoc fuit purissimum, et de aliis genitis ex nutrimento semper prioribus usque ad quantitatem sufficientem toti corpori.
Alia via, nutritio non est per se necessaria, nisi ad restaurationem deperditi; augmentatio autem est per se necessaria, ut genitum attingat ad debitum quantitatem naturae suae. In quacumque ergo nutritione usque ad terminum augmentationis aliquid praecise convertitur propter nutritionem, scilicet ut restauretur illud quod fluxit ; aliquid autem propter augmentationem, scilicet ut acquiratur quantitas debita, etiamsi nihil Auxisset. Et primum quidem non est de principali intentione naturae, simpliciter enim natura magis conservaret ad esse totius partem, quae fluxit, si posset conservare, quam loco ejus aliquam Imperfectiorem restauraret ; sed secundum est de principali intentione naturae, volentis attingere quantitatem perfectam, ita quod secundum intentum est propter perfectionem acquirendam ; primum autem quasi occasionatum propter vitandam imperfectionem.
Huic additur ista probabilis, quod usque ad quantitatem debitam illae erunt partes in corpore resuscitando, quas natura magis ex intentione fecit esse partes illius corporis ; sed hujusmodi sunt illae quae adveniunt ut augeant, non autem illae quae adveniunt, ut restaurent; ergo resurget corpus ex illo quod primo tractum est a parentibus, et ex aliis partibus generatis ex nutrimento propter augmentationem debitam corporis usque ad quantitatem sufficientem illi corpori.
Illae duae viae in hoc consonant, quod quidquid tractum est a parentibus resurget, quia secundum primam viam illud est purissimum inter omnes partes corporis ; secundum aliam viam illud est maxime de intentione naturae in isto supposito. Sed discordant quantum ad partes genitas ex nutrimento, quia prima ponit huic adjungi partes, quae fuerunt puriores in illo corpore secundum totum fluxum vitae ejus ; alia ponit huic adjungi partes, quae magis ex intentione naturae fuerunt de veritate hujus corporis. Non autem eaedem sunt puriores in toto fluxu temporis, et magis de intentione naturae partes hujus, quia semper prius genitae regulariter erant puriores, sive magis, sive minus intentae ; semper autem, sive prius, sive posterius, illae, quae ultra restaurationem necessariam deperditi fuerunt genitae, fuerunt magis de intentione naturae.
(n) Si objicias contra utramque viam, quomodo ergo resuscitatus habebit eamdem carnem, quam habuit hic vivus? Dico quod non habebit praecise eamdem, quam habuit in aliquo instanti, vel in aliquo tempore vitae suae. Sed nec habebit totam illam, quam habuit in aliquo tempore, praeter illam quam contraxit a parentibus: illam quidem totam habebit, et alias partes, quas successive habuit, nunc istam, nunc illam; et sic est magis idem corpus resuscitatum corpori habito in hac vita, quam si esset idem, quod iste habuit in aliquo instanti determinato, vel tempore vitae suae, quia si esset idem illi pro tali instanti, esset magis aliud a corpore suo pro alio instanti.