IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo principali, etc. Hic aggredi t in secundo hoc articulo explicare quomodo resurget idem homo, et secundum quas partes.
Supponit ergo ad veritatem naturae humanae pertinere non tantum partes essentiales, ut materiam et formam, sed etiam partes integrales, non tantum heterogeneas, sed etiam homogeneas, et universim quidquid fuit animatum anima intellectiva. Haec doctrina supponit ad veram resurrectionem ejusdem numero requiri, ut idem resurgat in iisdem partibus, vel aliquibus, quae fuerunt de veritate suae naturae dum vixerit, neque aliter resurrectio esset ejusdem quod cecidit; cujus oppositum Patres et fides docet, et ex Scripturis supra citatis manifeste constat, et ex Symbolis fidei; oportet ergo ut resurgat quoad idem corpus in eadem materia numero.
Hinc rejicitur sententia Durandi, quia negat in hac distinct. quaest. 1. necessarium esse ut eadem numero materia resurgat, ex falso principio, quo putat materiam non habere ex se unitatem, aut diversitatem numericam; sed haec ipsi praecise convenire per formam, a qua tantum habet actualitatem, ad quam unitas et diversitas numerica sequuntur. Suarez etiam in secundo tomo ad 3. part. licet asserat resurrectionem perfectam requirere eamdem materiam resurgere, tamen imperfectam posse concipi et fieri sine identitate materiae numerica, ut si animae Petri daretur corpus novum, id est, in diversa materia, fore ut esset idem numero ratione animae, qui resurgeret, et non idem esset quoad materiam.
In primis contra Durandum facit illud Job. 19. Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum, etc. et quod praecedit, circumdabor pelle mea. Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem, 1. ad Corinth. 15. Seminatur corpus animale, surget spirituale, etc. ibidem. Interfecti mei resurgent, expergiscimini, et laudate
qui habitatis in pulvere, Isaiae 26. Aperiam sepulchra vestra, et educam vos de sepui chris vestris, Ezechielis 37. Haec et similia huc spectantia intendunt resurrectionem fore in eodem corpore et carne ex eadem materia. Quo etiam tendit fila collectio electorum ex quatuor ventis per Angelos, de qua Christus in Evangelio, nam intelligitur ratione materiae; nam pulvis qui colligetur, non fuit electorum, sed tantum ratione materiae. Nicaenum I. in cap. de resurrectione, Toletanum IV. et XI. in confessione fidei, Lateranen. in cap. Firmiter, Symbolum Apostolorum, Constantinopolitanum, et Athanasii, et universim Patres et Doctores, qui dicunt resurrectionem esse ejus quod cecidit, nempe corporis in eadem materia.
Vel ex hoc ipso fundamentum illud petitum ex Philosophia a Durando ostenditur omnino falsum,et non cohaerere huic veritati fidei: nam sicut resolutio et resurrectio conveniunt corpori ut ab anima distinguitur, et hae mutationes secundum veram Philosophiam nequeunt convenire ratione animae rationalis, sed subjecti singularis, sequitur et corpus et materiam non participare existentiam aut individuali talem ab anima, et quidquid sit de illa quaestione : An corpus constituatur anima, saltem diversum numero est in ratione partis materiae ejus ab anima. Plura etiam suppetunt ex Philosophia, quae destruunt fundamentum Durandi,quod levissimum est, ut quod non esset idem numero subjectum in genito et corrupto, si unitas haec a formis sumatur, quae diversae sunt, quod non servetur oppositio seu incompossibilitas inter formas, quae necessario requirit subjectum singulare praeexistens, quod forma similiter non educatur de potentia materiae praeexistentis,neque in eadem conservetur: nam ad hoc requiritur singularitas et exislentia materiae, et plura alia hujus generis obvia, et contra communia principia Philosophiae.
Quod vero asserit Suarez, etsi possibile sit, nempe eamdem animam, quae fuit Petri, communicari posse materiae, quae fuit Pauli, tamen non salvaretur in hoc vera resurrectio ejusdem, quia, ut Patres asserunt, resurrectio est ejusdem quod cecidit ; cecidit autem ratione materiae et corporis, non vero animae; et licet totum desiit, illud tamen desiit ex causa corruptionis in materia et ex materia, non vero in anima aut ex anima, resurrectio primario competit toti, ut terminus est, et subjectum, primario ratione materiae magis quam animae, licet esse habeat principalius ab anima, et sicut ad esse totius concurrunt tam materia quam forma, nequit idem totum fieri aut idem individuum ex diversis materiis: quia ad differentiam sufficit quaecumque diversitas in partibus essentialibus ; ad unitatem non sufficit quaecumque identitas, ideoque illud individuum, quod fieret ex anima Petri et corpore Pauli, non proprie appellaretur resurrectionis subjectum, sed novae productionis tam subjectum quam terminus, quia vere alias nunquam fuit aut desiit. Haec difficultas potius est nominis quam rei. Fundamentum Durandi est falsum et impugnatum ex praemissis, tam hic quam etiam in prima quaestione distinctionis praecedentis, nam materia habet ex se actualitatem propriam et individuali latent.
Sequitur ex dictis cum eadem anima rationali et simul cum aliis formis substantialibus, quae fuerunt de veritate naturae, resurgere idem numero. Quantum ad animam rationalem nulla est controversia, quia nullus hoc negavit, qui asseruit immortalitatem animae et resurrectionem carnis. Quantum ad abas formas idem patet ex dictis: sola controversia est si dentur in vivente, quae controversia suo loco agitatur, et eam disserui in praemissis dist. 11. quaest. 3. Eadem ratio est de reliquis partibus animatis, easdem resurgere, quia licet ad identitatem compositi essentialis non requirantur aliquae; tamen requiruntur ad identitatem compositi integralis, et idem resurget in unitate tam unius quam alterius, et de compositio integrali frequentius agunt Scripturae et Patres. Ex quibus patet suppositum praemissum Doctoris.
(i) Dico primo conclusionem hanc, etc. Haec conclusio est communis omnium contra Magistrum, et alios, qui tenent carnem primigeneam tantum esse de veritate humanae naturae, et illam solam resuscitandam. Probatum est contrarium superius, nempe carnem nutrimentalem etiam esse de substantia viventis. Exclusa ergo haec sententia, et tenendo carnem nutrimentalem esse de substantia viventis, optime probatur conclusio per rationem subjunctam Doctoris, et communiter receptam, quia si omnes paries, quae fuerunt aliquando de substantia viventis, resurgerent, vel corpus ejus esset immoderatae densitatis, nempe si illae partes intra se mutuo per condensationem comprimerenlur; vel certe esset immoderatae quantitatis, si explicarentur, aut extenderentur ex se mutuo per extensionem illam, quam singulae habuerunt, dum in vivente fuerunt per juxtapositionem, quam supra Doctor explicavit in fine praecedentis articuli, utrumque esset impioportionalum in corpore humano, etc. Nimia enim densitas non esset idonea functionibus vitalibus, quae exigunt debitum temperamentum sicut in qualitatibus, ita etiam debitam proportionem in quantitate, quae in viventibus determinata est ad certam extensionem et gradum, ac prouv de nimia illa densitas excederet debitam proportionem connaturalem tali subjecto. Si esset praeterea extensio excessiva, redderetur subjectum improportionatum animae et functionibus, quae in quantitate superflue extensa nequeunt haberi.
(k) Secunda conclusio est vi Iere, etc. Sub hac secunda conclusione; comprehendit duos modos dicendi probabiles, qui decernunt in particulari quae partes resurgent. Et supponit primo homines resurrecturos cum quantitate debita et proportionata juxta exigentiam et temperamentum complexionis cujusque, et staturae debitae, quia vero temperamentum hominis aliud et aliud est, juxta diversum aetatis gradum, sumendum est juxta illam aetatem, in qua ipsum temperamentum magis viget in sua perfectione, et recedit ab extremis contrariis in medio consistens et justa proportione. Haec aetas est juventus consummata, media inter puerilem et senectam, quando magis floret, et perfectius est robur corporis, ob exactam temperiem, et recedit a copia humoris et caloris, quibus subjecta est aetas juvenilis, et ab extremo siccitatis et frigoris, quibus languescit senectus. Haec est sententia Magistri in hac distinctione, et communis Theologorum et Augustini 22. de Civit. cap. 15. Chrysologi serm. 82. Anselmi, et Sedulii in I. ad Ephes. 4. Hugo idem tenet de resurrectione cap. 15.
Hanc aetatem dicit Doctor esse in fine aut periodo triginta annorum, ut communius traditur, et docent praefati Doctores et Patres, ita ut non antea seu infra trigesimum annum, seu quantitatem quam haberet, aut habuit infra talem annum ; juventus enim deducitur a quibusdam a 25, aetatis usque ad 35. quando vero attigit 30. est perfecta aetas, licet etiam vigorem suum retineat, usque ad 35. regulariter, quia etiam juxta variam et diversam temperiem ac constitutionem potest in quibusdam aliud contingere ex causis tam intrinsecis quam extrinsecis, et secundum rationem et victus et climatis, ex quibus accelerari aut tardari potest. Fundamentum hujus sententiae communis est illud Apostoli ad Ephesios 4. Ad mensuram aetatis plenitudinis Christi, etc. tum quia in ea aetate et perfectione primi parentes fuerunt creati, tum quia Christus ita surrexit, in ea scilicet quantitate, in qua fuit mortuus, et ad exemplar Christi omnia sunt reformanda; ideo dixi illam staturam ad mensuram annorum tringinta ita accipiendam, ut infra illam non sit futura resurrectio, quamvis contingere posset etiam ultra illam infra periodum juventutis.
Aliqui proinde juxta varias aetates hominum aliter juventutem definiunt contigisse, ut iis qui ante diluvium vixerunt longissima aetate, in quibus Pererius lib. 4. ro Genesim, quaest. 3. asserit juvenilem aetatem contigisse circa annum sexagesimum, et resurrecturos in statura, quam habuerunt circa septuagesimum, quem sequitur Aegidius Lusi Ianus tom. 3. lib. 3. de beatitud. quaest. I. art. 4. g 2. qui protrahit juventutem illius status a sexagesimo usque ad centesimum annum, quamque ex mensura aetatis, et constitutione complexionis definiendam esse conjicit. Sed neque in hoc scrupulose est inhaerendum, neque sententia communis levi fundamento deserenda, quia si ex longitudine aetatis sumi deberet proportio juxta mensuram, quam in nobis experimur, et distributionem aetatis, certe non deberet juventus in illis, qui vixerunt ultra annos octingentos incipere ante centesimum, aut ducentesimum annum. Deinde, quia tum fuit perfectior constitutio corporum, et virtus naturalis, et virtus purior, non est ratio cur dicatur juventutem non fuisse acceleratam in illis, sicut in nobis, quamvis longiori periodo fuerit protrahenda. Deinde, Sanctus Hieronymus epistola 27. ad Eustochium, dicit non esse surrecturos in virum perfectum in mensura aetatis plenitudinis Christi, etc. in qua Adam conditum fuisse, Judaei, inquit, autumant; quod ipse idem probat, et sequitur Marius Victorinus.
Deinde, debuit proportionari aetati Christi Domini, etc. et, ut dixi, in tanto vigore complexionis et alimenti, illa aetas triginta annorum erat abunde sufficiens ad acquirendam magnitudinem requisitam corporis, et optimam dispositionem sensuum et organorum ad usum scientiae et prudentiae. Dicendum ergo magis est tum fuisse prolractam vitam ex multis causis, quam lardatam ejus perfectionem et maturitatem in iis, in quibus fuit perfectior constitutio, et vivacior sensus. Dicamus ergo infra trigesimum annum, et mensuram illi aetati convenientem non fore resurrectionem: an autem ultra protendatur? verisimile est reformationem fore ad mensuram aetatis plenitudinis Christi. An illa autem plenitudo sumenda sit ab anno trigesimo ejus, in quo coepit docere, an vero ab anno trigesimo tertio, dubium est. Videntur praefati auctores citati et Patres sumere hanc plenitudinem ab anno trigesimo, in quo manifestatus est per doctrinam et praedicationem.
(1) Quod intelligo, si non fuisset orbatio, etc. Hic subjungit Doctor exceptionem, nempe ex impedimento aut orbalione aliqua persona non pertingeret, aut non esset perventura ad debitam staturam suae complexioni congruam, alias si non esset impedita, tunc mensuram ejus fore per reformationem corporis illam, quam alias habitura esset, secluso impedimento.
Ex hoc sequitur primo non omnes in aequali statura esse resuscitandos, sed quemlibet in ea quam exigit ejus constitutio non impedita, et juxta exigentiam individui, et temperamentum ejus proprium, et non impeditum. Haec est sententia communis Magistri et caeterorum. Unde illud Apostoli intelligunt, quantum ad plenitudinem et mensuram aetatis Christi et juventutis, non vero quantum ad aequalitatem in statura et magnitudine, quia in his erit aliquorum minor, aliquorum major, juxta debitum et exigentiam individui.
Quod si dicas animam perfectiorem magis aptam esse ad informandam exteriorem materiam: ergo major quantitas ipsi debetur.
Respondetur negando antecedens, quia perfectio animae attenditur intensive et non extensive, et materia et subjectum ejus debet considerari secundum perfectionem idoneam operationibus quod est temperamentum perfectius cum sufficienti proportione tam quantitatis quam qualitatum. Unde ex majori quantitate corporis non sumitur perfectio animae, sed ex praedicta proportione, ut patet in anima Christi perfectissima, quae tamen non est sortita corpus giganteum, quale fuit anteriorum hominum in prima aetate. Unde, quamvis anima exigat quantitatem idoneam corporis, eamque determinet, id contingit secundum requisitam proportionem ad esse et operari, tam per se quam per qualitates, et juxta magnitudinem connaturalem suae perfectioni.
Sequitur secundo omnem imperfectionem corporum reformandam esse, sive sit in excessUjSive in privatione. Unde Augustinus 22. de Civitat. 19. Ubi autem, inquit, non est partium congruentia, aut ideo quid offendit, quia parum est, aut ideo quia nimium ; proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae parva sunt corriguntur, et quod minus est quam decet, unde creator novit inde supplebit, et quod plus est quam decet materiae, servata integritate, detrahetur, etc. Potest excessus contingere in quantitate monstruosa, qualem plures existimant fuisse giganteam. Caeterum id ita determinandum est ut sicut viventia determinant sibi terminum magnitudinis, quaecumque quantitas est intra talem terminum, non est excessiva quoad speciem, potest autem excessiva esse quoad individuum. Tunc excessiva est quoad individuum, si acquiritur vitio, et non per virtutem naturalem augmentativam via nutritionis, sed ex causis accidentalibus, ut contingit in iis, qui ex vitio naturae, aut certe victus excrescunt, seu potius tument in superfluam molem, qua aggravatur corpus, et impediuntur functiones naturales et vires corporis, et haec detrahetur in resurrectione.
Alia est quantitas, licet sit excessiva respective ad staturam ordinariam in aliis, si tamen acquiratur via augmenti naturalis, erit debita tali constitutioni, et haec non est reformanda, quia tali individuo et temperamento debita est; quia etiam pro diversis aetatibus mundi, etiam variatur quantitas secundum naturam speciei, et qui posteriores sunt ex detrimento causarum, sunt minoris ordinarie staturae, ut patet etiam ex Cypriano adversus Demetrianum, Augustino 15. de Civital. cap. 9. ex Plinio lib. 7. Hislor. naturalis, cap. 16. et ratio est in promptu, quia vires naturae sensim deficiunt, et alimentum, ex quibus fit accrelio, corrumpuntur.
Idem dicendum etiam quoad orbos, et eos qui mortui sunt in minori statura, et infantes, quia hi reformandi sunt in debitam staturam, quae inesset alias nisi impediretur, Dubitatur inter Doctores, quomodo reformatio praedicta fiet ? An multiplicatione materiae secundum situm, an additione novae ? Primum tenet Magister ex fundamento alias impugnato; est communis Patrum et Doctorum. Possibilem esse hunc modum per multiplicationem aut rarefactionem materiae, docent alii qui existimant Evam ex costa sic fuisse formatam, et panes a Christo multiplicatos,ut Magister supra citatus, et d. 18. et Hugo Altisiodor. lib. 4. summae q. de veritate humanae naturae, Durandus in 2. dist. 18. Henricus quaest. 2. q. 9. Richardus in 2. distinct. 18. art. 1. quaest. 1. ad 6. Gabriel quaest, unio. art. 3. dub. 1. Conimbricenses de gener. lib. 1. cap. 18. art. 2. tenentes problemalice posse utramque sententiam defendi, aut negativam aut affirmativam.
Alii tenent hoc impossibile esse, ut D. Thomas in 2. dist. 18. et 1. part. quaest. 92. art. 3. ubi Cajet. Ariminensis in eadem distinct. quaest, unic. Capreolus distinct. 19. Bassolis et Mayronis in d. 18.
et alii.....qui tenent idem corpus poni in diversis locis simul, ut noster Doctor, admitterent consequenter posse a Deo multiplicari materiam per replicationem partium ejus in diverso situ, et praeterea per rarefactionem aut adjectionem novae quantitatis fieri majorem.
In proposito autem non idem contingit: sed reformatio fit per additionem novae materiae, quae est sententia Augustini in Enchiridio c. 85. infantibus implendum esse quod formae defuit;naturam non esse fraudandam eo quod dies allaturi erant, etc. et cap. 89. et de Civit. i. 22. cap. 19.
Idem dicendum de orbis, resurrecturos integros corpore et membris, ut communiter Patres et Doctores affirmant. Clemens Roman. lib. 5. constit. cap .6. Tertullianus de resurrect, c. 57. et 63, Hieronym,
epist. 27. cap. 11. et 12. epitol. 61. cap. 11. August. supra, Enchirid. cap. 87. et duobus sequentibus, lib. 22. de Civitat. cap. 12. 18. et 20. Anselm. toco cit. Omnes Theologi in hac distinct. Patet ex verbis citatis ad Ephes. 4. Donec occurramus in virum perfectum, etc. quae perfectio erit cum integritate debita membrorum. Deinde, quia haec integritas spectat ad perfectionem illius status, in quo reformatur corruptibile ad incorruptionem, et delebitur imperfectio ex natura et peccato, quin etiam omnia reformabuntur. Item, spectant ad perfectam imitationem exemplaris Christi. Praeterea, quaecumque imperfectio talis non esset in statu innocentiae ; ergo a fortiori non erit in statu . gloriae, in quo corpora induenl immortalitatem. Deinde, quaecumque imperfectio talis est radicaliter ex peccato tanquam paena; deleto autem peccato non remanebit aliqua ejus paena. Major patet, quia corruptibilitas naturae, ex qua talis defectus redundat, est ex peccato, sicut et mors, nam in statu innocentiae nascerentur homines perfecti, et impassibiles quantum ad corruptionem, et mortem et infirmitates. Ac tandem corpus defectuosum non esset aptum perfectioni animae in eo statu, et sicut Dei perfecta sunt opera, ita et resurrectio, quae est a solo Deo supernaturaliter, non patietur aliquem defectum ex causis secundariis, quarum nullus erit concursus ad resurrectionem. Eadem veritas patet ex praemissis, quia etiam natura perfecte reformabitur in singulis individuis quoad excessum et defectura in.quantitate ; ergo in membris.
Hinc sequitur resurrecturos oinfles cum iis, quae sunt de decore et ornatu naturae et cum capillis, unguibus; quae est sententia communis Patrum et Doctorum, in hac dist. Augustini supra, et Hieronymi in
c. 10. Matth. Patet Luc. 21. Capillus de capite vestro non peribit, et Matth. 10. Capilli capitis vestri omnes numerati sunt, etc. Accedit, quod capilli et ungues sunt animati juxta sententiam Medicorum et Doctoris dist. 3. hujus quaest. 1. D. Thom. in hac dist. quaest. 1. art. 4. quaest. 3. Universaliter idem dicendum est de omnibus aliis, quae ad perfectionem absolutam naturae faciunt in omni suo statu. Unde Doctor supr. concl. 1. dicit omnes partes redire, quae fuerunt animatae, tam heterogeneae quam homogeneae, et breviter, inquit quidquid fuit vere aliquando animatum anima intellectiva, vel per se aliquid hujus animati, etc. Dixi quidquid est de perfectione absoluta naturae, sive ad esse, sive ad operationem, sive ad decorem et perfectionem, non autem quidquid est de perfectione naturae in statu vitae corruptibilis, ut v. g. semen quod est de superfluo in ordine ad generationem, quia in statu gloriae nulla erit generatio, neque nubent, neque nubentur. Vide Aegidium Lusitanum quaest. 7. art. 1. et seqq. et Suarem tom. 1. in 3. part. disp. 15. sect. 6. et tom. 2. disp. 47. sect.3. et reliquos Doctores hic.
Resurrectio etiam erit in differentia sexus, in qua fuit vivens. Tertullianus lib. de resurrectione cap. 60. et 61. Hieronym. epistola 27. cap. 11. et epist. 6. cap. 11. August. 22. de Civitat. cap. 17. Chrysostomus homil. 71. ut Matthaeum, Beda in Luc. 20. et omnes Theologi hic. Hanc veritatem fusius probant auctores, et speciatim Aegidius Lusi Ianus q. 6. art. 3. g 4. Fuerunt enim aliqui errores antiqui circa hanc veritatem, nam aliqui negabant sexus in resurrectione, alii admittebant solum virilem: sed verba Christi: Neque nubent, neque nubentur, contrariam veritatem insinuant: et uterque sexus spectat ad perfectionem et integritatem naturae,
et ad consummationem virtutis et vitii.
Si aliquis curiosus interroget de iis, qui mutarunt sexum, in quo determinate fuerunt, ut illae foeminae quae transierunt in viros?
Respondetur resurrecturos, vel in sexu principaliori, ut viri, vel certe in sexu, quem ex natura primum receperunt, quia illa mutatio est mere accidentaria. Sic dicit Richardus hermaphroditas resurrecturos in sexu viri, qui est principalior. Sic etiam dici posset de illis faeminis transformatis in viros, vel aliud contrarium sustineri. Aliquae locutiones Patrum, qui obscure loquuntur in hoc puncto, intelligendae sunt, quando negant fore sexum aut differentiam in resurrectione, nempe ad usum concupiscentiae, et generationis aut nuptiarum.
(m) Hic duplex est via, etc. Supposita utraque conclusione, quae docet quae partes restituentur, et non omnes reslituendas esse, hic subjicit duplicem opinionem, utramque probabilem. Utraque autem convenit in hoc quod caro primigenea restituetur in integrum: differunt autem in hoc quod prima opinio asserat supplendam esse carnem primigeneam vel augendam ex partibus carnis nutrimentalis, quae fuerunt puriores et primo aggeneratae, usque ad debitam quantitatem, quia nempe caro purior et perfectior, et partes perfectiores assumendae sunt ad integritatem corporis. Secunda via docet illas partes, quae additae sunt ad augmentum, magis esse de intentione naturae, quam illas quae tantum per accidens intendit natura ad restaurandum deperditum per nutritionem, qua nutritio est: ideoque partes ad augmentum adjectae resumentur, tanquam magis ex intentione primaria naturae spectantes ad veritatem naturae. Utramque tenet Doctor tanquam probabilem.
(n) Et si objicias, inquit, quomodo habeat eamdem carnem, quam habuit hic vivus.
Respondet et bene, quod non habebit eamdem carnem, quam habuit pro quolibet instanti suae vitae, aut pro aliquo determinato tempore, sed primigeneam, et aliam quam aliquando habuit, non tamen totam quam in toto fluxu habuit.
His opinionibus addi potest tertia et quarta, nam aliqui docent resurrectionem fore in carne quam quisque habuit mortuus, fuerit primigenoa, necne, imo non resurrecturos aliquos cum carne primigenea. Hanc sequitur Aegidius Lusitanus loc. cit. quaest. 3. art. 7. et magis ex professo art. 9. Quarta sententia asserit resurrecturos cum tota carne, quam in vita tam primigenea quam nutrimentali habuerunt. Ita quosdam tenuisse docet Abulensis in cap. 22. Matth. quaest. 244. et videtur sententia Augustini, lib. 22. de Civit. cap. 15. 19. 20. et 21. nam videtur negare aliquid corporis humani perire ex illo potissimum loco Evangelii citato, ubi dicuntur capilli non perituri.
Dico primo, primigeneam carnem restituendam ; haec est communis Theologorum, Magistri et Hugonis de Sancto Victore locis cit. supra, Doctoris hic, D. Thom. quaest. 1. art. 2. quaest. 3. D. Bonaventurae in 2. dist. 30. art. 3. quaest. 1. et Richardi in 4. dist. 44. art. 1 quaest. 4. qui dicunt hanc carnem esse de principali intento naturae, quibuscum consentit Doctor hic, et alii eamdem conclusionem, ut communem tenent in hac materia. Probatur, quia illa caro est purior, et magis de intentione naturae, et primario connaturalis speciei et formae, et consequenter magis de substantia individui, neque certum est si tota fluat ; ergo illa debet restitui. Patet consequentia, quia in illa magis salvatur proprietas, et unitas ejusdem individui: resurrectio enim est restauratio ejus quod cecidit: ergo erit ejus quod primario fuit de substantia et proprietate individui. Antecedens primum probatur quoad primam partem, nempe quod sit purior, quia recepta ex prima generatione et virtute causarum, reliqua autem caro virtute caloris naturalis individui, qui nequit agere ad perfectius quam sit substantia, quae est ratio agendi, quia perfectio effectus redundat ex causa. Deinde, quia in infantia plura sunt impedimenta, ex quibus puritas in carne nutrimentali impeditur, nempe calor excedens, et humiditas, ex quibus plus alimenti defluit, quam convertitur in substantiam, et illud ipsum est subjectum fluxui ex nimio humore. Deinde, virtus caloris naturalis remittitur in progressu aetatis ex frequenti actione, ideoque non est adeo efficax in omni sua actione ad conversionem, sicut causae naturales generationis, quae plures concurrunt, et perfectiores ad effectum generationis, quam sit causa agens ad nutritionem.
Probatur idem antecedens quoad secundam partem, nempe illam esse magis de intentione naturae, quia natura non agit ad nutritionem nisi per accidens, quatenus intendit conservationem primo producti, et restaurationem ejus, ideoque cessat actio nutritiva in statu gloris, ubi nihil deperdetur, aut fluet: ergo magis intendit natura conservare carnem primigeneam quam nutrimentalem: unde si posset alias conservare illam, non ageret ad nutritionem. Probatur consequentia, quia eo ipso, quo pervenit individuum ad magnitudinem sibi debitam, cessat motus naturae ad augmentationem, quam ipsa intendit ad perfectionem individui primo producti, et non propter se: ergo etiam cum intendat nutritionem ad conservationem ejusdem magis intendit ipsum individuum quoad esse substantiale primo receptum quam nutritionem: quidquid est propter aliud intentum intenditur minus quam aliud primum intenditur, sic etiam ipsa generatio, quae intenditur ad multiplicationem speciei, et conservationem, cessabit in statu gloriae, quando finis ille jam complete acquiritur. Sic etiam natura intendit conservationem alicujus propter esse, quod in prima sui productione recepit.
Antecedens idem probatur quoad tertiam partem, nempe carnem primigeneam magis esse connaturalem speciei et formae, et magis etiam participare speciem ex intentione naturae qua pertinet principaliter ad integritatem individui.
Probatur, quia illud est primario intentum a natura, quod ex dispositione et efficacia causarum naturalium, et caeterorum concurrentium determinate producitur, et quo producto cessat motus in finem: sed caro primigenea est talis, ergo illa magis etiam est connaturalis speciei et formae. Probatur consequentia, quia species sequitur inclinationem causarum, et virtutem,cum nequeat aliter existere, quam virtute causarum, et in determinato individuo, ad quod causae illae ordinantur, et forma etiam sequens subjectum ex dispositione causarum necessitante illud primario, et per se respicit, ad quod dispositio connaturalis, et necessitas inclinat, sed haec omnia concurrunt respective ad carnem primigeneam ; ergo illa est magis connaturalis individuo, speciei et formae.
Confirmatur, individuum productum in. ratione effectus, et ex ordine debito causarum dicit semper dependentiam aut formalem aut fundamentalem ad causas, ex quibus recipit esse; sed hic ordo praecise intelligitur respective ad primo productum, et quatenus est ex causis; ergo servato hoc ordine individuum magis exigit carnem primigeneam, quam nutrimentalem. Sed in gloria servabitur hic ordo, ut denominatio, et respectus inter patrem et filium non cessabit; ergo debet restitui illud in quo primario fundatur talis respectus, non autem fundatur in carne nutrimentali nisi valde remote et improprie, quia illa non est ex parentibus nisi secundum aequivalentiam, vel inquantum successit primigenes, vel inquantum virtute caloris naturalis primigenes et recepti a parentibus partim est producta: ergo in resurrectione debet primario restitui primigenea ad hunc ordinem salvandum.
Confirmatur secundo ex Apostolo, qui dicit seminari mortale corpus, et resurgere immortale: sed corpus secundum carnem primigeneam fuit primario seminatum, ergo secundum illam etiam primario resurget. Probatur minor, quia Christus, ut secundus Adam, restaurabit primario, quod in primo Adam fuit corruptum primario, et seminatum: sed caro primigenea est illa, quae proprie ex Adamo est tracta, et ex qua tanquam proxima causa communicatur peccatum originale, et concupiscentia et mors, quae sunt ejus paenae, et per quam vel in qua filius Adam proprie nascitur et dicitur; illae autem paenae, ut concupiscentia et mors, sicut dicunt ordinem ad debitum peccati, et ipsum peccatum, quod praecessit, ita etiam necessario dicunt ordinem ad individuum in ea carne, in qua nascitur subjectum peccato, et in qua primo debitum mortis et concupiscentiae incurrit tanquam ex causa. Haec autem mere per accidens conveniunt individuo ex carne nutrimentali, et non aliter nisi ut dicit ordinem ad primigeneam ; ergo primigenea ut patet ex dictis, et secundum intentionem naturae et causarum, et secundum dispositionem divinam praedestinationis, per quam primo seminatur, quod mortale est, quam quod spirituale: ex his, inquam, sequitur carnem primigeneam primo spectare ad proprietatem individui, et esse connaturalem speciei et formae, et etiam ex dispositione divinae providentiae, et restaurationem deperditi faciendam per Christum, illam magis esse restaurandam et sanandam, in qua primo seminatur caro peccati, concupiscentia et debitum mortis, ut vera restauratio in restituendo servet proportionem cum eo quod primario est lapsum. Si ergo Christus primario venit ad reparationem peccati originalis, et ut salvaret filium Adam, qua proprie ejus filius est, ut salvaret, inquam, quoad corpus, quod traxit ex Adam, et quoad peccatum ex eo contractum in anima, ita etiam cum haec omnia salventur praecise respective ad corpus, et carnem primo seminatam, non vero ad carnem nutrimentalem, quae ut talis est, non seminatur in peccato, neque per viam coucupiscentiae maris et foeminae, sed mere naturaliter et accessorie, ad restaurandam priorem: ita, inquam, debet corpus illud quod primario seminatur in corruptione, peccato, concupiscentia, et mortis debito, et quod ex causis et modo quo seminatur, est praecisum subjectum horum, debet inquam restitui et sanari per resurrectionem, quae restaurat deperditum ea proprietate, qua deperditum est, et servata reciproca intentione et ordine opposito ad lapsum.
Confirmatur tertio : Ideo omnes communiter Theologi cum Augustino lib. 22. de Civilal. cap. 20. quando eadem materia successive fit in diversis de veritate naturae, ut si quis carne alterius vescatur, concedunt, inquam,eam reddendam priori in quo fuit, potiori jure, quia per accidens est, quod ei fluxerit, et ex intentione naturae illi primo fuit propria ; sed eadem ratione servato ordine in ipso individuo, caro primigenea fuit ejus propria et primario ex intentione naturae et causarum, ex quibus recepit esse; caro vero nutrimentalis fuit ejus accessorie tantum, et per accidens, ut succedit per modum restaurationis prioris, quae decidit; ergo restitui debet potius ei caro primigenea quam nutrimentalis.
Ex bis patet ad fundamentum Lusitani, qui hanc sententiam communem rejicit q. 3. art. 7. g 2. fundamentum enim communis sententiae rejicit ex eo quod caro nutrimentalis non minus est de intentione naturae quam primigenea, neque minus participat speciem, quia fit de substantia viventis.
Respondetur quantum ad primum esse falsum, ut probatum est ex dictis; quantum ad secundum non valet consequentia, fit de veritate substantiae, et animatur; ergo perinde participat speciem et formam, quia aliud est participare per se speciem et formam, aliud est participare per accidens, quantum utrumque ad perfectionem finis ordinatur ex intentione naturae et causarum: nam caro impurior etiam participat formaliter naturam speciei et formae; tamen non participat primario et secundum intentionem naturae, quae respicit quod perfectius est, et ad illud magis inclinatur, et intendit ipsum prae . reliquis. Sicut autem in ipsa nutritione intendit conservationem individui quoad esse et operationes, sic etiam magis intendit carnem puriorem, licet ipsa impura animetur. Eodem modo in proposito, ut ostendimus, caro primigenea intenditur primario a natura, et licet intendat etiam carnem nutrimentalem , eam tamen intendit secundario, et per accidens, ex vi primae intentionis, qua intendit primario esse, et conservari et restaurari, et non aliter intendit natura nutritionem: ideo caro primigenea ex intentione naturae primario spectat ad speciem, eamque participat: sic etiam natura intendit primario saepe effectum perfectiorem, et quando nequit illum attingere, intendit secundario quod potest. Intendit praeterea effectum, quem nequit immediate attingere, ideoque via generationis et alterationis procedit per motus intermedios, quia nequit aliter pervenire ad finem: hos autem motus intermedios intendit tantum secundario et per accidens, ut contingit in ipsa generatione viventis. Recte ergo dicunt communiter Doctores, comparando nutritionem ad carnem primigeneam, inquantum natura intendit utramque, quod nutritio tantum secundario intenditur, et per accidens a natura, ut primario intendit conservationem primigeneae.
Secundo dico nos non resurrecturos praecise in carne, quam quis habet dum moritur, sed in carne primigenea, quae suppletur altero ex duobus modis, quos admittit Doctor in sequentibus. Haec sequitur ex dictis, estque communis. Eam impugnat Aegidius loc. cit. art. 9. ex communibus formulis Patrum et Scripturae, quae dicunt mortuos resurgere; ergo in illa carne in qua mortui sunt, et quae jacuit in sepulchro. Toletan. 11. Resurgemus in illa carne, qua vivimus, consistimus et morimur. Deinde, quia Paulus dicit quod corpus in corruptione seminatum resurget in corruptionem; seminatum scilicet per corruptionem in morte, ubi Patres et expositores. Unde Gregorius asserit nefas esse aliam carnem resurgere, quam sit mortua. Christus et Beata Virgo resurrexerunt in carne qua mortui sunt; sic etiam resurgent ii qui in die judicii morientur, de quibus supra egimus. Deinde, dicuntur mortui suscitari ex sepuldiris, et pulveres a patribus, ut patet ex multis Patribus, et non aliud corpus resurget, quam quod moriendo seminatur. Deinde, quia ideo reliquiae et ossa Sanctorum ab Ecclesia coluntur, quia in resurrectione sunt immortalitate donandae. Ultimo, quia reliquae sententiae non cohaerent Philosophiae. Haec ille.
Respondetur unica responsione ad Patres et Scripturam, ne diutius huic materiae inhaereamus ; responsio autem est obvia, et ex vera sententia, quae non facit ad scopum praesentis difficultatis, nisi mere verbaliter.
Intendunt ergo Patres parlim contra haereticos, qui negabant eamdem carnem numero resurgere, sed aliam in specie eamdem, ut Methodius et Epiphanius, docuisse Origenem ferunt ; vel etiam in specie diversam, ut docuit Eutychius Constantinopolitanus apud Gregorium lib. 14. moral. cap. 29. ad cujus errorem loc. cit. alludit Gregor. cap. 33. sicut et ad errorem aliorum, qui negabant resurrectionem fore in eadem carne. Parlim etiam Patres impugnant tam haereticos antiquos quam Philosophos, qui negabant resurrectionem, vel absolute, ut Philosophi, quia putabant nihil corruptum posse restaurari ; vel ut haeretici negabant resurrectionem, quia jam factam putabant, ut Hymenaeus et Philetus 2. ad Timotheum 2. vel tantum fore in anima, et non in carne, ut Marcion, Hierax, Carpocrates. Contra hos disserunt Patres asserentes in eadem carne, quae mortua est, nos resurrecturos, non in alia. Et huc spectat etiam Scriptura de resuscitatione corporum et pulverum ex sepulchris, quod est etiam verissimum; ergo non resurget caro primigenea, aut alia quae fluxit in omnibus, negatur consequentia, nam illa locutio Patrum de resurrectione carnis ejusdem, quae mortua est, extenditur etiam ad primigeneam, et aliam quae desiit, quia illa vere mortua est in sensu Patrum, quia per mortem intelligunt corruptionem, sive totalem carnis, et supremam, sive continuam ; nam quotidianus defectus corruptionis, inquit Gregorius, est quaedam prolixitas mortis. Patres ergo sub appellatione carnis mortuae comprehendunt totum, quod desinit, et quod restauratur. Deinde, quod dicantur resuscitari mortui ex sepulchris, et pulveres colligi et animari in resurrectione, nihil obest, quia neque caro pritnigenea sola restaurabitur, sed etiam alia requisita ad supplementum ; et sicut dicitur Petrus filius Joannis mori, quamvis ex suppositione contrariae opinionis, nihil carnis, quam recepit a Joanne manet, ita etiam recte dicitur Petrus mortuus resuscitari, quamvis primigenes, quae fluxit, adjiciatur, et superflua abscindantur, licet aliquando fuerint de naturae veritate.
Ad exemplum de Christo et Beatissima Virgine, ostendat in his carnem primigeneam nullam mansisse, et tunc aliquid erit, quin imo satis probabile est totam carnem primigeneam in reliquis non fluere, et quia purior est, et magis resistens corruptioni prae carne nutrimentali, quae habet admixtam corruptionem, ex qua facilius fluit, quamvis etiam aliquae partes carnis primigeneae fluant, alias non indigerent restauratione. Sed quia in carne primigenea anima rationalis, ut dat esse, fuit primario unita, probabile etiam est eamdem unionem conservari ex parte, maxime in partibus solidis, et magis necessariis ad functiones vitae, quoad potiorem partem quam includunt: et quidquid de hoc sit, exemplum non convincit, quia in Christo et Beatissima Virgine ob perfectionem temperamenti dico remansisse carnem primigeneam quoad praecipuam sui partem, ut parum ejus fluxerit,
in quibus nutritio magis ad augmentationem quam ad restaurationem fuit ordinata: nam si in prima aetate mundi, ob perfectionem constitutionis et temperamenti, juventus ad longiorem periodum, et aetas protrahebatur, a fortiore in Virgine et Filio idem asserendum est, quoad perfectionem temperamenti, quamvis per hoc non negem etiam aliquid ejus carnis fluxisse, et eos naluraliter indiguisse nutritione.
Ad aliud quod objicit de cultu reliquiarum.
Respondetur Ecclesiam praetendere aliud motivum cultus, nempe quia Sancti quoad animam sunt in caelo, et fruuntur Deo, tanquam amici ejus, et in memoriam operum mirabilium, quae in praedictis reliquiis Deus per ipsos patravit, et beneficiorum receptorum ; unde non ad statum futurum Sanctorum per glorificationem corporis respicit Ecclesia, sed ad praesentem et praeteritum, ut patet ex processu canonizationis, qui praemittitur ante cultum ipsum ; status enim futurus est communis omnibus electis, neque Ecclesia solet ad sepulchrum infantis baptizati adhibere cultum, quamvis de ejus salute non dubitet, aut gloria futura corporis. Ad ultimum patet esse falsum ex probatione primae conclusionis.
Dico quarto cum carne primigenea restitui, vel nutrimentalem puriorem, vel certe carnem, per quam recipit augmentum requisitum ad eam staturam, quam requirit aetas perfecta, in qua resurget. Utraque harum est probabilis, et solum differentia est, quae caro magis spectet ad intentionem naturae. S. Thomas docet carnem illam, quae per nutrimentum acquiritur, et est purior, spectare ad intentionem naturae magis: quae sententia est probabilis, si spectetur intentio primaria naturae, qua vult esse rei magis quam perfectionem, quae est per augmentum, nam perfectio ipsa ad esse ordinatur tanquam ad finem; licet ergo natura primario intendat esse, et augmentum, tamen comparando utramque intentionem, illa est potior quae est respectu esse, quam illa quae est augmenti. Verum comparando nutritionem ad augmentum ex fine proximo et secundario nuturae, quatenus praecise est restauratio deperditi, et propter aliud a se intenta secundario, tunc augmentum magis est de primaria intentione naturae quam nutritio, et sic alia opinio intelligitur. Quid autem contingat, est incertum, utraque sententia est probabilis, nempe carnem primigeneam et nutrimentalem puriorem ad debitum mensurae restitui, vel certe carnem augmentativam cum primigeneam, nam sicut resurrectio est restauratio deperditi, et illius primario quod est de intentione naturae ; ita disserendum erit de addito, quatenus ex intentione naturae spectat primario ad veritatem naturae deperditae.
Quarta opinio rejicitur a Doctore in prima conclusione, et communiter a Scholasticis in hac distinctione ob rationem assignatam; sustineri tamen dicitur ab Augustino lib. 22. de civitate, locis citatis, et potissimum c. 19: ex illo Lucae cap. 21. Capillus de capite vestro non peribit. Et pro ea citatur, sed eam non tenet Augustinus, nam sicut dicit, tantum servata partium congruentia restitui, et superflua, expresse dicit, et quae non decent, materiae servata integritate detrahetur, etc. plura autem ex his fuerunt animata. Intendit ergo Augustinus tantum hominem resurgere integre sine superfluitate aut defectu, cum debita membrorum cohaerentia ; superfluum autem in multis esset, et tota materia resurgeret, quae si simul esset, excederet debitam proportionem et congruentiam membrorum,
Quod si quis contrarium vellet defendere ex eadem auctoritate, posset dici materiam quoad substantiam, quae fuit de veritate naturae humanae, totam redire cum quantitate proportionata staturae.
Et si dicas hoc esse miraculum novum, quod non debet sine necessitate asseri.
Responderi potest, sufficere Augustinum solum pro millibus, maxime cum reducat hanc sententiam ad illud Lucae. capillus de capite vestro, etc. Deinde responderi potest, non fore miraculum diversum, quia caro tam primigenea quam accessoria, ut purificatur et reformatur in statu gloriae, forte non exigit aliam quantitatem diversam, ab ea quae debetur staturae; neque proinde sequetur inconveniens, quod adducunt Scholastici, nempe de nimia densitate aut excessiva mole corporis gloriosi, quod per purificationem carnis redditur idoneum quantitati debitae subjectum, et minorem exigit, quam fuerit illa, quae fuit successive in corpore mortali; ergo vel uno vel altero modo intelligitur Augustinus.