IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(o) Ad argumenta, etc. Ad primum, etc. Primum fuit, vel quod Eva, quae fuit de costa Adae formata, non resurget in eadem carne, vel quod Adam non resurget secundum totum, quod fuit de veritate naturae humanae in ipso.
Respondetur primo illam costam fuisse superfluam quantum ad suppositum, licet non quoad speciem et intentionem auctoris naturae, qui eam concessit ad formationem alterius suppositi, ut mulieris; sicut neque semen est superfluum quantum ad intentionem naturae, et finem generationis, licet sit superfluum quantum ad esse suppositi, in quo est tanquam in vase, et non tanquam pars animata. Hanc responsionem probant auctores citati a Scholiaste ; sed urget Cajetanus, qui solus inter omnes, super cap. Genes. 2. negat formationem Evae ex costa, et reducit Scripturam ad sensum mysticum. Argumentum ejus potissimum est, quod sequeretur Adam fuisse monstruosum, si illa costa fuit superflua, vel mancum, si fuit ab eo dempta, et non restituta.
Respondeturr ex doctrina tradita, non fuisse monstruosum, quia quod superfluit hoc modo ut neque ad speciem, neque ad individuum spectet ex fine naturae, est monstruosum; non ita fuit costa illa, quae fuit seminarium naturae, inquantum Deus auctor ejus determinavit modum propagandae naturae ex uno homine, et formare mulierem ex illa costa, necessariam ad generationem.
Respondet secundo Doctor, dato quod illa costa non fuerit superflua quoad individuum, sed necessaria quoad veritatem et integritatem naturae, tunc dicendum ex illis verbis et replevit carnem pro ea, etc. fuisse restitutam aliam costam: nam haec etiam nomine carnis replentis recte intelligitur, sicut etiam in prioribus, ubi dicit textus tulisse costam, intelligitur etiam tulisse carnem adhaerentem. Hanc responsionem sequitur Catharinus in 2. Gen. et in eam inclinat Pereira in eumdem locum. Utraque solutio constat, et solvit argumentum, quamvis prior, ut communior, magis placeat Doctori. De reliquo sententiam Gajetani impugnant omnes interpretes et Scholastici, quae magis spectat ad secundum librum d. 18. quam ad praesens.
(p) Ad aliud credo, etc. Respondet ad secundum, quod fuit: Idem non resurgit in diversis, sed idem potest esse de veritate naturae in diversis successive, ut si quis vescatur humana. Hoc argumentum etiam olim objiciebatur contra resurrectionem, ut patet ex Justino in quaestionibus Graecanicis, quaest. 14. Athenagora in tract. de resurrectione. Idem tractat Augustinus lib. 22. de Civitate cap. 20. Athenagoras negat suppositum, nempe carnem humanam esse aptam nutritioni. Magister etiam et alii, qui negant carnem nutrimentalem animari, negarent primigeneam posse transire in substantiam alterius per nutritionem. Experientia constat contrarium utriusque responsionis.
Respondet Doctor primo, negando quod aliquid perinde esse possit de veritate naturae humanae in duobus aequali modo et gradu, quia scilicet, vel erit primigenea in uno, in altero vero materia erit sub forma carnis nutrimentalis, vel certe magis spectabit ad intentionem naturae in uno quam in altero. Et hoc quidem spectat ad providentiam Dei suavem, qua disponitur materia hominis in ordine ad .resurreclionem cum identitate ejusdem resurgentis quoad eamdem materiam, servata hominis identitate et resurrectione: quod insinuare videtur Justinus loco citato, et sequitur etiam Lusitanus quaest. 3. art. 10. estque communior.
Respondet consequenter Doctor, eam materiam resurgere in eo in quo magis fuit de veritate naturae, vel quia primigenea, vel purior, vel magis secundum intentionem naturae ad eam spectabat. Quod si vero fuit aeque de veritate naturae in ambobus, in illo resurget in quo fuit prius. Haec est sententia Augustini et communis, quamvis aliqui putant prius fuisse carnem in uno quam in altero, non dari ipsi titulum.
Respondetur tamen hoc esse falsum, quia sicut fundatur titulus ratione totius, ita etiam ratione partis. Unde sicut corpus idem adaptatur per resurrectionem, quamvis alias corruptum, ita et eaedem partes, quae in priori in quo fuerunt, jam debitum resurrectionis in eodem habuerunt, quo stante ex lege alteri nequeunt adaptari. Non amittit ergo decidens habitudinem neque ad priorem animam, neque ad materiam, ut ei debetur resurrectio, quae nequit consistere cum debito in solidum respective ad alium. Si ergo secundus, qui eam possedit, habuit alias paries sufficientes, ex illis reparabitur: quod si non vero habuerit, aliud per Omnipotentem suppleatur prout voluerit.
(q) Ad tertium, quod si idem semen esset materia duorum ex eo genitorum successive, ad quem spectaret. Et quartum, quod est, sicut ad resurrectionem totius requiritur ut idem resurgat quantum ad ea quae fuerunt de veritate naturae ejus, sic etiam requiri, ut eaedem partes ejus resurgant, et consequenter identitate, ut constabant suis partibus Singulae, quod est contra Augustinum citatum.
Ad haec duo respondet eadem doctrina, sicut pertinent ad eadem difficultatem.