In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus ?
D. Thom. in addit. quaest. 97. art. 1. et 4. dist. 50. quaest. 2. art. 3. D. Bonavent. hic 2. part. 3. quaest. 2. Richard. art. 2. quaest. 6. et 9. Durand. quoest. 10. Gabr. quaest. 3. art. 2. Vasq. 1. p. disp. 243. Vide Scot. in Theor. g Omne agens est praestantius.
(a) Circa istam secundam partem hujus distinctionis, quaero primo : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus? Quod non, Augustinus 12. super Gen. arguit ex intentione sic : Agens est praestantius patiente ;corpus autem non est praestantius spiritu, sed e converso ; ergo nullum corpus agit in spiritum.
Praeterea, secundum ipsum ibidem, non sunt corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae exutae afficiuntur ; ergo non afficiuntur paena corporea.
Praeterea, 1. de Generat. corpus non agit, nisi per contactum: corpus autem non potest tangere spiritum, quia illa tangunt se, quorum ultima sunt simul: spiritus non habet ultimum. Et confirmatur istud per Philosophum 7. Phys. ubi vult quod agens et patiens oportet esse simul, et nihil horum medium; spiritus autem non potest esse simul cum corpore, quia respectu corporis quasi non est in loco.
Praeterea, 1. de Generatione, agens intendit sibi assimilare passum ; sed corpus non potest sibi assimilare spiritum, quia tunc spiritus esset capax alicujus formae, in qua assimilaretur corpori.
Oppositum Matth. 25. Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Praeterea, Gregorius 4. Dialog. cap. 30. Si Diabolus, ejusque Angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae, antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta? Praeterea, Augustinus 21. de civ. Dei. c. 10. Cur non dicamus quamvis miris, veris tamen modis, spiritus incorporeos posse paena corporalis ignis affligi? Et istud probat ibi per hoc, quod spiritus hominum incorporei possunt, vel poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari.