IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. et Aegid. spiritum torqueri igne, quatenus eum apprehendit sibi disconvenientem. Hanc refutat Doctor ratione et auctoritate. Secunda sententia est Henrici, per habitum supernaturalem spiri-
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
(b) Hic dicitur quod spiritus cruciatur igne, inquantum eum apprehendit sub ratione disconvenientia. Et confirmatur per Gregorium Dial. 4. cap. Eo patitur, quo videt, et quia cremari se respicit, cruciatur. Ad possibilitatem hujus est Avicenna 9. Metaph. ubi exemplificat de somnio, quod aliquis magis cruciatur ex somnio ex tali apprehensione phantastica alicujus disconvenientis, quam affligeretur quandoque in vigilia ex praesentia ejusdem.
Contra hoc, aut vera apprehensione apprehendit ignem, ut disconvenientem sibi, aut falsa. Si vera, oporteret ponere modum illius disconvenientiae, qui non apparet possibilis, quia tanquam contrarium realiter corruptivum, nullo modo potest esse disconveniens, nec a ratione, nec a voluntate, quia objectum, ut objectum, est conveniens potentiae. Si falsa, sequitur primo, quod non ab igne, sed a sua falsa aestimatione cruciatur, quod est inconveniens, quia sicut nullus falsa opinione est beatus, ita nullus est falsa opinione miser. Secundo, si illa falsa aestimatio est a Deo, Deus erit immediata causa deceptionis ; si autem ab ipso Angelo, non videtur probabile, quia secundum Dionysium de divin. nom. Naturalia sunt in eis splendidissima; ergo possunt naturaliter apprehendere, quod ignis non est eis disconveniens.
Praeterea, Gregorius ubi supra : Anima non solum videndo, sed etiam experiendo, incendium patitur.
(c) Aliter dicitur, quod spiritui datur quidam habitus supernaturalis propter demeritum peccati, et per illum habitum subjicitur corporali agenti, ut possit ab eo pati.
Contra hoc, aut ille habitus est forma corporalis aut spiritualis. Si corporalis, ita potest Deus dare illum habitum Angelo,ut inhaereat, sicut quod Angelus sit albus, vel lapis sapiens, quia aequalis est repugnantia utrobique suscipientis ad susceptum. Si spiritualis, ergo non per illum magis est passum proportionatum corpori ut agenti quam prius.
Praeterea, habitus non est quo simpliciter possumus, sed quo aliqualiter possumus: ergo in quo non est potentia simpliciter ad agere vel pati, in eo non est potentia ad sic agere vel pati; sed in natura illa non est sufficienter potentia ad pati, nec ille habitus potest dare posse, quia non est potentia.
Praeterea, illa paena reciperetur immediate in illo habitu tanquam in proximo receptivo, imo nec mediate in ipsa natura Angeli, si repugnat illi naturae ; et si detur primum, sequitur quod ille habitus separatus ab Angelo posset puniri eadem paena ; si secundum, sequitur quod nullo modo Angelus punitur, sed tantum ille habitus.