IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic dicitur quod spiritus, etc. Suppositio hujus quaestionis est dari infernum in aliquo loco determinato, tanquam carcerem damnatorum, qui in eo cruciantur igne, qui infernalis dicitur, et hunc ignem esse sensibilem; de hoc aliquid dicemus infra distinct. 48. quaest. 2. ad. 4. et distinct. 50. q. 1. art. 1.
Interim supponendo hanc veritatem, controversiam de modo quo ignis cruciat spiritus, tangit hic Doctor, quae est quaestio satis obscura ; de qua Hugo de S. Victore. lib. 2. de Sacramentis p. 16. cap. 3. Quomodo inquit, animae sine corporis a rebus corporalibus pati possunt ? Ecce dicamus, nescimus quomodo hoc fieri possit, numquid ideo verum non est, quia nescimus quomodo est ? Et infra p. 9. cap. 11. Ne mireris, opus Dei est hoc opus, mirum est, sed non ideo falsum, quia mirum est, etc. verum est: nec tamen sit mirum, quia opus Dei est; non mirum, si mirabilis mirabilia operetur, etc. Obscuritas autem hujus rei in eo consistit, ut salvetur proprietas Scripturae et Patrum, qui dicunt Daemones et animas separatas cruciari et comburi in igne sensibili. Ex altera parte quomodo ignis sensibilis et materialis sibi subigat Spiritus quoad actionem sensibilem, cum subjectum non sit capax talis actionis aut effectus, corruptibilis materialis, qualis debet esse quicumque ille, qui per ignem relinquitur aut immittitur. Hinc Theologi distinguunt duplicem actionem in hoc igne; aliam intentionalem, aliam realem et physicam. Intentionalis est ab igne per modum objecti, ut causat tristitiam; realis vero consistit in aliqua physica qualitate aut forma, quae producitur in ipsam substantiam Spiritus. Actio autem intentionalis, ut est causa paenae, duplex assignatur, nempe apprehensio ignis, ut objecti disconvenientia, et alligatio ad ignem virtute divina, et in paenam scelerum. De actione vero reali, quae ab aliquibus ponitur, infra tractabitur suo ordine.
Quoad actionem ergo intentionalem,
prima sententia est : Daemones torqueri ab igne, inquantum illum apprehendunt sub ratione disconvenientis. Haec sententia non rejicitur a Doctore, sed exigit ejus probationem seu declarationem, quomodo sit apprehensio ignis, ut disconvenientis, et an apprehensio sit vera, vel erronea. Si vera, ostendi debere, quomodo ignis sit disconveniens ; si falsa, tunc sequitur ab igne non inferri passionem, sed ab opinione falsa. Quin imo sicut in Daemonibus manent naturalia integra, non videtur quomodo necessitentur ad illum conceptum erroneum ; non a Deo, quia non potest esse causa deceptionis; non ex natura sui intellectus, qui cognoscit ignem non esse iis disconveniens in esse objecti, aut nocivi. Praeterea, quia non solum anima, ut ait Gregorius, videndo, sed etiam experiendo incendium patitur, etc. Particulares modos explicandi hanc sententiam inferius explicabimus in corpore.
(c) Aliter dicitur, etc. Haec est sententia Henrici Quodlibelo 8. quaest. 34. in qua varios modos Doctorum recenset et rejicit. Tandem ipse resolvit pati spiritum ab igne qua calidus est, supernaturaliter ut instrumento Dei, non quod statuat aliquam elevationem in igne, aut mutationem actionis, sed quod eodem modo et actione et virtute naturali caloris agat in spiritum, sicut in corpus sensibiliter: ex parte tamen passi dicit a Deo supernaturaliter dari aliquem habitum spiritui, per quem sit passum proportionatum, et recipere possit ab igne formam et ardorem. Hunc modum videtur Solus amplecti, distinct. 50. quaest. 1. art. 2. dicit enim Daemones et animas affligi ab igne, ut instrumento divinae justitiae, eadem tristitia quam concipit anima, ut unita corpori ex dolore carnis, ut per ignem comburitur.
Hanc sententiam impugnat Doctor, ea in parte qua asseritur ab Henrico, quia ille habitus esset corporalis vel spiritualis ; si corporalis, ita repugnat sicut albedo Angelo, vel sapientia lapidi, quorum repugnantia ad subjectum est talis, ut nulla virtute possint inesse ; si est spiritualis, non reddit subjectum in esse passi magis proportionatum,quam alias ex se fuit proportionatum. Confirmatur, quia ille habitus, ut intelligitur in esse formae, tam repugnat Angelo, quam ipse calor, cum necessario debeat esse forma materialis, quia nequit agenti materiali spiritus esse subjectum proportionatum, quoad actionem Physicam et materialem: ergo ut reddatur proportionatum, necessario acquirit aliquod esse materiale per talem habitum et extensum. Hoc autem perinde repugnat Angelo, quam subjectare immediate ipsum calorem.
Deinde, esse illud materiale vel esset per aliquam quantitatem, vel certe per qualitatem, vel per unionem aut adhaesionem extrinsecam sine unione entitati va. Non erit quantitas, quia repugnat Angelum extendi per se aut per accidens, cum sit indivisibilis, et sine partibus: extensio autem supponit partes entitativas in subjecto, et requiritur talis extensio ex parte subjecti, ut sit capax actionis et formae ab agente materiali. Non est qualitas materialis, quia haec per accidens tantum est extensa ratione quantitatis praesuppositas in eodem subjecto, sed in Angelo nulla est talis; ergo etiam qualitas illa licet materialis sit aptitudine, id est, nata extendi, si recipiatur in extenso, tamen ut recipitur in Angelo, recipitur indivisibiliter sine ulla extensione; ergo nequit disponere Angelum, ut subjectum actionis ab agente materiali, quod necessario supponit subjectum extensum, ac proinde per illam qualitatem nihil salvatur in subjecto, per quod fiat capax caloris, ut producitur a causa naturali, et secundum modum naturalem agendi ex parte causae.
Deinde, non erit in Angelo per unionem ille habitus, quia cum sit forma materialis, nequit sic inesse magis quam alia, quae ex genere repugnat Angelo. Si per adhaesionem, quaeritur de ejus subjecto, quod nullum est, et sic ipse calor posset per adhaesionem inesse, non tamen virtute causae naturalis, cui repugnat formam extra subjectum producere. Deinde, si per adhaesionem extrinsecam tantum inesset, quaeritur an sit subjectum caloris? si sic, caro non est formaliter in Angelo, ut subjecto, sicut neque ipse habitus; ergo ignis actio in Angelum non salvatur.
Deinde, demus calorem inesse Angelo, nequit ipsi esse forma disconveniens Physice, quoad substantiam Angeli, quae non patitur nisi ab aliquo quod repugnat sibi aut qualitatibus ejus Physice; ideo enim calor ab igne causat dolorem in animali, quia corrumpit dispositiones connaturales, et conservativas sui esse, et consequenter ipsam substantiam in parte destruit, vel in toto. Sed sicut esse Angeli est indivisibile, spirituale, substantiale, et simplex, non admittens compositionem, et a solo Deo dependens, non habet dispositionem ullam a qua conservetur, vel cui repugnaret calor ; ergo calor non posset ei repugnare ad dolorem, quamvis esset intrinsecus. Quod si ageret etiam ad corruptionem illius habitus, nihil inferret, quia sic magis esset connaturalis Angelo quam repugnans, quia ille habitus vel est repugnans eidem, vel certe non est qualitas perficiens.
Secunda ratio Doctoris contra eamdem sententiam, est, quod habitus non sit potentia, neque dat posse simpliciter, sed aliqualiter, sive consideretur ut activus aut passivus, id est, ut complens potenliam, vel activam, vel certe passivam ; ergo supponit potentiam. Sed nulla est talis potentia passiva in Angelo ad pati ab agente corporeo: ergo eam non recipit ab illo habitu, ut constituitur in genere habitus, prout distinguitur a potentia.
Tertia ratio, quia illa poena reciperetur in ipso habitu, non vero in Angelo, supposito quod Angelus non sit ejus capax, et consequenter neque etiam illius paenae seu caloris producti etiam mediate; ergo sequeretur quod ille habitus, ut separatus ab Angelo, posset etiam puniri illa paena, intelligit puniri late pro repugnante forma. Haec ratio patet ex confirmatione primi argumenti, quia si mediante illo habitu reciperetur, sequitur quod ipse habitus esset primum et immediatum ejus subjectum, et non Angelus? Neque Angelus esset mediatum subjectum, quia supponitur quod nullam habeat ex se capacitatem ad talem formam, neque pet habitum redditur capax, quia calor ille est extensus, ut producitur a causa materiali ; ergo nulli inhaeret nisi subjecto per se vel per accidens extenso: utroque modo repugnat Angelum extendi, cum non habeat partes, ergo, etc.
Ex his etiam impugnatur sententia Soli, quia dato quod ignis, ut instrumentum Dei, posset agere calorem sensibilem in Spiritum, vel certe passionem connaturalem doloris convenientis, ex tali actione; dato, inquam, quod non esset repugnantia ex parte causae instrumentalis activae, est repugnantia ex parte passi, quam Deus nequit supplere, ideo enim potest causam efficientem sic elevare, quia vel non repugnat ipsi recipere a Deo virtutem aut motum ut ipsi subordinatur, vel certe est in ipsa virtus quaedam inchoata, quam Deus supplere potest,eo modo quo a variis haec virtus instrumentalis explicatur uno aut alio modo. Sed Deus nequit uti causa materiali ut recipiat formam ipsi repugnantem absolute quia concursus ejus est per suam entitatem formaliter se communicando, non aliud causando in alio: entitas autem formalis repugnant ex positiva ratione sua et essentiali, nequit mutari, sicut neque essentia manens eadem essentia: ergo cum Angelo ex sua natura et essentia repugnet subjectare formam materialem, ita etiam repugnat recipere dolorem sensibilem ab igne, etiam ut instrumentum Dei esse posset, respectu subjecti, cui alias forma non repugnaret. Ergo etiam repugnat ut Angelus recipiat ab igne illam tristitiam, quae sequitur praecise ex dolore sensibili, qua sensibilis est, et per modum objecti sensibilis. Probatur consequentia, quia ut tristitia est in voluntate, et distinguitur a dolore, qui est carnis, per realem ejus immutationem a calore, illa tristitia est de dolore, ut objecto, vel certe consequens passio ad dolorem, inquantum afficit sensum. Sed dolor sensibilis nequit sic applicari Angelo vel per modum objecti, vel certe per modum afflictivi, quia ejus est incapax: ergo nequit ignis, agendo etiam ut instrumentum Dei, mediante dolore sensibili et suo calore causare tristitiam in Angelo talem qualem astruit Sotus, nempe eam, quae nata est sequi ad dolorem sensibilem, vel ad ignem, ut causat talem dolorem.
Confirmatur, calor excedens est disconveniens animae conjunctae, quia laedit carnem, et destruit temperamentum organi connaturale, disponendo ad corruptionem ejus. Sed in Angelo nequit habere ullum talem effectum, ut probatum est contra Henricum; ergo nequit ignis in eo causare talem tristitiam, qualem causat in voluntate animae conjunctae, quia laedit sensum, et appetitui sensitivo repugnat, quia inclinatur in suum delectabile, et consequenter causat tristitiam in voluntate ob sympathiam, qua condescendit appetitui. Idem dicendum de anima etiam separata, quia haec non habet annexum sensum, aut potentias organicas, ex quibus natus dolor causaret tristitiam in voluntate; et patet etiam experientia, quia membrum aridum, in quo non est sensus ullus, quamvis adhaereat corpori, et utatur ab igne, non inde sequitur dolor in appetitu, aut tristitia in voluntate animae conjunctae; ergo minus hic effectus causari potest actione ignis in anima separata, cui nulla actio caloris, neque ipse calor est disconveniens, sicut neque Angelo.
Alio modo tenetur ignem actione reali torquere Daemones et spiritus, immittendo illis, qua est instrumentum Dei, quali tatatem realem supernaturalem, quae maculat spiritus, ex qua macula vel faedatione concipiunt tristitiam eo modo quo anima conjuncta conciperet tristitiam ex aliqua qualitate, quae foedaret corporis pulchritudinem, quamvis non laederet sensum. Haec sententia est Suaris de Angelis lib. 8. c. 15. responsione 4. quam sequitur Malon, in 2. dist. 6. disp. 50. sect. 2. eoncl. 3. ad 3. Pesantius 1. part. quaest. 64. art. 4. disp. 5. Probabilem tenet Zumel, ibid. Fundamentum aliquod ex antiquis Theologis non habet haec sententia, nam licet ali-, qui dixerint ignem, ut instrumentum Dei imprimere qualitatem suam in Daemones, intelligunt illam qualitatem caloris sensibilis, cujus opinionis mentionem facit Albertus in hac dist. art. 37. et Durandus ad eam alludere videtur quaest. 11. neuter autem eam approbat, sed ex discursu impugnando fertur in hanc sententiam, non quasi ab aliquo tum insinuatam. Fundamenta hujus sententiae non sunt alia, quam quod reliquae opiniones Doctorum non recte satisfaciunt difficultati, et quia haec magis servat proprietatem Scripturae et Patrum, qua dicitur ignis infernalis cruciare et comburere spiritus. Tertio, quia nulla est repugnantia in hac sententia, quia materiale, ut est instrumentum Dei, potest elevari ad producendum qualitatem spiritualem et supernaturalem, ut aqua ad producendam gratiam in Baptismo: ex altera parte, licet spiritus non sit capax qualitatis materialis, potest recipere supernaturalem et spiritualem, quae ipsi aliquo modo repugnet, ita ut ex illa concipiat tristitiam. Declaratur a praedicto auctore per oppositionem positivam et contrariam ad gratiam sanctificantem, ut est in essentia animae pulchritudo ejus, ita illam qualitatem opponi gratiae per modum deformitatis positivae contrariae, quae substantiam spiritualem turpem reddat: et quamvis fortasse illa deformitas non opponatur physice rigorose, saltem moraliter opponi potest.
Hanc sententiam optime impugnat Durandus loc. cit. quaest. 11. et ex eo Vasquez 1. part. disp. 243. cap. 5. Favet ratio Doctoris prima contra Henricum, eam aliter applicando, ut praefati auctores applicant. Summa impugnationis in hoc consistit, quia talis elevatio non est possibilis ex parte principii: deinde, quia ex parte etiam termini vix assignari potest fundamentum disconvenientiae illius qualitatis, quia nequit esse dolorifera aut afflictiva, nisi ut corrumpit aliquid connaturale Angelo. Sed hoc capi non potest, quia vel esset corruptio substantiae Angeli, et et hoc nemo dicit, vel esset corruptio alicujus accidentis connaturalis Angelo: et hoc non, quia nullum apparet tale, a quo dependeret substantia Angeli in esse; aut operatione, quia talis qualitas deberet recipi in substantia Angeli. Sed haec non dependet ab ulla tali in esse,
quia incorruptibilis est, neque etiam Angelus habet operationem propriam mediante tali qualitate, quia solum agit mediantibus potentiis, et non substantia: ergo nulla alia qualitas in ipsius substantia fingi potest, quae sit activa; ergo nequit imaginari quomodo illa qualitas supernaturalis sit ipsi contraria, aut consequenter dolorifera. Dices tollere ipsius pulchritudinem. Contra, haec pulchritudo Angeli vel est supernaturalis, aut certe naturalis ; supernaturalis nequit esse, quia dona supernaturalia adempta sunt per peccatum: naturalia vero manserunt integra ex Dionysio, ergo, etc.
Dices dicere repugnantiam ad gratiam positive et contrarie.
Contra, hoc dici nequit, quia si diceret repugnantiam ad gratiam positive, i non posset a Deo solo produci, sicut neque peccatum, quia esset ejusdem malitiae cum peccato: nam dato quod gratia sit participatio divini esse, et ex natura rei constituat gratum, ut in schola D. Thomae frequentius tenetur, nihil repugnat positive et contrarie gratiae, nisi quod ex se formaliter dicit oppositionem ad illud praedicatum, in quo formaliter ratio gratiae constituitur. Sed nulla creatura potest dicere positive repugnantiam talem, nisi peccatum quod ab intrinseco est malum: ergo nequit fundari talis oppositio in aliqua qualitate physica, et a solo Deo producta: neque consequenter potest esse aliqua talis secundum suum esse physicum intrinsece mala, magis quam substantia intrinsece mala, quam constituebant Manichaei; nam omnis ratio sive a fide, sive etiam a natura deducta, quae probat non dari substantiam, aut aliud genus entis malum intrinsece, ut procedit a Deo, et habet rationem entis physice, sic etiam concludit idem de qualitate physica. Quidquid ergo ab intrinseco dicit oppositionem physicam ad gratiam, necessario est malum: nam hac ratione dicit privationem gratiae in qua privatione amlitia pecccati habitualis formaliter consi -stit juxta sententiam D. Thomae. Sicut ergo peccatum nequit a Deo esse, sic neque illa qualitas, si dicit repugnantiam ad gratiam, quia neque admitteret Suarez habitum vitiosum aut erroneum a solo Deo posse produci, ex eo quod determinate disponat ad malum, quamvis, subjiciatur libertati ejus inclinatio: sed qualitas per se contraria gratiae formaliter, et non sola inclinatione, aut virtualiter est mala, et independens a voluntate: ergo minus potest a Deo solo produci.
Si dicas illam qualitatem non opponi gratiae, qua gratia est, sed pulchritudini, ut est per gratiam, aut ornatui.
Contra, haec solutio est satis libera et obscura, quia pulchritudo, quae est per gratiam, non concipitur diversa ab effectu suo formali primario vel certe ab aliquo virtuali, inquantum communicatur diversa perfectio ex radice gratiae, ad ipsam consequens, ut est reformatio imaginis, et ordinatio potentiarum per habitus virtutum. Sed si priori modo opponatur gratiae, illa qualitas deformans Daemonem, perinde est ac opponi ipsi gratiae, quia oppositio formarum contraria est ratione effectuum formalium in eodem subjecto. Secundum dici nequit, quia ex habitu virtutum non redundat aliqua pulchritudo physica aut moralis proprie in substantia Angeli aut animae, ut diversificatur in esse subjecti ab ipsis potentiis: ergo oppositio nequit quoad hoc salvari. Deinde, quidquid charitati opponitur, quae est primaria inter alias virtutes, opponitur etiam gratiae, a qua est inseparabilis: ergo perinde repugnat gratiae, nam quod repugnat posteriori, per se repugnat etiam priori. Aliam pulchritudinem Angeli, neque ex revelatione, neque a ratione naturali colligere possumus, neque asseri debet aliunde, nisi libere velimus statuere, quod non est expediens in materia doctrinali, et maxime fidei, quae obscurari non debet per libera, et non probata asserta.
Secundo, Sancti Patres difficultatem hujus mysterii maxime in hoc statuunt, quod intelligi nequeat quomodo ignis materialis agere possit physice ad combustionem proprie dictam spiritus immortalis et incorruptibilis; ergo magis interpretandi sunt secundum illam proprietatem combustionis, quae in aliis corporibus nota est, et sub cujus metaphora aut similitudine, si salvari potest, aut proportione, in praesenti materia disseritur, quam recurrere ad aliquem supernaturalem modum, qui neque combustio proprie dici potest, neque apprehendi servata proportione ad rei ipsius proprietatem. Unde deducitur talis similitudo: Quidquid agit ignis, ut elevatur specialiter ex potentia obedientiali sibi et reliquis entibus communi, non agit per modum ignis, sed instrumenti elevati, neque consequenter agit per modum comburentis, quamvis aliqua tristitia ratione effectus supernaturalis praetensi concipiatur ad Angelo, quae tristitia non concipitur de ipso igne, qua comburens esset: sed praecise ob qualitatem illam supernaturalem, quae si inesset, vel a solo Deo, vel a causa quacumque creata, ut instrumento Dei elevato, perinde poenaret et contristaret Angelum: ergo hic modus dicendi non salvat proprietatem Scripturae, combustionis et cruciatus per ignem, qua ignis est, aut actionem realem et connaturalem ignis comburentis, quam praetendunt Scripturae, et Patres.
Consequenter magis obscurat mysterium quam declaret, involvendo majores difficultates contra principia, ex quibus ipsi Patres difficultatem mysterii pensant, ut Gregorius dicens animam non solum videndo, sed etiam experiendo incendium pati, etc. Item libro eodem 4. Dialogorum c. 30. Si Diabolus, inquit, ejusque Angeli sunt incorporei, corporeo sunt igne cruciandi; quid mirum si animae antequam recipiant corpora, possent corporea sentire tormenta. Item Augustinus lib. 21. de Civ. c. 10. Cur non dicamus quamvis miris, veris tamen modis, spiritus incorporeos posse paena corporalis ignis affligi, etc. Unde sequitur salvando hanc combustionem et paenam in sola tristitia ex igne, non esse recurrendum ad alium modum, ex quo sequeretur tristitiam non causari ab igne immediate, et qua ignis est, quia sic minus proprie salvatur intentum.
Tertio, ut optime Vasquez : Illa qualitas supernaturalis quoad substantiam nequit dici deformitas subjecti, sed potius ad pulchritudinem ejus facere, quia et illa entitas supernaturalis est, et a Deo infusa, a quo nihil natura sua malum in hoc genere entis supernaturalis videtur posse procedere, alioquin non esset locus probandi genus entis supernaturalis in substantia excedere ens naturale in perfectione ; quomodo ergo essentialis aliqua turpitudo imaginari posset in genere entis supernaturalis ? Essentialem dixi turpitudinem, quia talis deberet esse illa qualitas, quae non destrueret aliquam naturalem pulchritudinem Angeli, ut conceditur, sed ipsa in se qualitas esset ejus turpitudo formalis adhaerens, ex qua conciperet tristitiam ; in genere autem qualitatis supernaturalis ab intrinseco repugnat concipe re aliquam essentialiter malam, imperfectam in specie, et positive, aut turpem; nam in ipsis naturalibus turpitudinem, et malum referimus in causas naturales, et non in Deum, qui est causa indeficiens. Hinc respondetur ad fundamentum oppositae sententiae, illam qualitatem et repugnare ex parte termini, et repugnare ex parte principii, non solum ea ratione qua putamus instrumenta elevari non posse ad ejusmodi effectus supernaturales modo quo asseritur, sed etiam specialiter repugnare talem qualitatem posse procedere, vel a Deo solo, vel per instrumentum elevatum agenti, quia repugnat perfectioni divinae, sive dicatur physice turpitudo ex essentia formae, sive etiam moraliter, ut dicit Suarez, quia haee turpitudo moralis debet aliquo modo concipi respective ad regulam aliquam et ordinem, aut proportionem justam cui repugnat. Quod si quis dicat qualitatem illam non esse essentialiter turpitudinem, sed ita apprehendi in opinione Angeli, redit argumentum Doctoris, quo vel ipse Suarez impugnat alios, nempe tunc non ex vi qualitatis turpari Angelum in esse, sed ex erronea apprehensione seu opinione; hoc autem dicendo perinde est statuere illam qualitatem, vel quodcumque aliud, v. g. ipsum ignem applicatum inquantum ex opinione erronea apprehenderetur disconveniens, et tunc cruciatus non esset ex causa reali, sed ex causa apparente, et non subsistente in re ipsa.
Accedit ultimo quod haec turpitudo Angeli, inquantum esset causa paenae particularis et sensus, posset salvari melius in ipso peccato habituali manente per modum maculae et odii, et ejusmodi, quia licet peccatum mortale ex communi ratione privat demeritorie gloria, et quoad hoc sit paenae damni causa, tamen in specie hac vel in illa est macula animae et
Angeli, et turpitudo eorum, quae sub speciali ratione considerata esset causa tristitiae particularis in genere maculae et turpitudinis ac deordinationis. Non esset ergo fingenda qualitas diversa ad hunc effectum, quamvis etiam non recte diceretur tunc cruciatum causari ab igne, aut alia causa extrinseca, per modum cruciantis; tamen ob maculam et turpitudinem, non videtur sufficiens ratio excogitandi qualitatem praetensam, ut patet, quia in genere maculae moralis, nulla major adhiberi potest, quam sit ipsum peccatum ; physica autem macula nequit salvari, ut patet ex dictis.