IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita definitione doloris, et ejus differentia a tristitia, et ostenso quod est ejus et sensationum subjectum, definit tristitiam, et in spiritu ostendit non esse ex falsa apprehensione, sed ex vera existentia objecti noliti ; hoc autem objectum in proposito est ignis. Primo, ut detinens ; secundo, ut objecti ve immutans spiritum. Explicat quomodo spiritus nolens detinetur in igne a Deo effective, et ab igne formaliter, unde provenit ejus tristitia, cujus immediata causa est ipsa ignis detinentia nolita.
(d) Ad quaestionem dico, quod secundum Augustinum 14. de Civitat. Dei cap. 15. Dolor carnis tantummodo est offensio animae ex carne, et quaedam ab ejus passione dissensio, sicut animae dolor, qui nuncupatur tristitia, est ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. Ex hoc apparet, quod dolor est passio consequens apprehensionem sensitivam, et in appetitu sensitivo; tristitia autem est proprie in appetitu intellectivo, aut in voluntate, et consequens apprehensionem eventus alicujus ohjecti noliti.
Primum, scilicet dolorem proprie dictum, non oportet quaerere in spiritibus, sive Angelis sive animabus separatis, nisi fingatur quod in spiritu separato sit appetitus sensitivus, et pari ratione sensus ; et tunc etiam possit inesse sibi passio, tam secundum appetitum illum, quam secundum sensum, quod trufaticum est secundum Aristotelem 1. de Anima : Nihil aliud est dicere animam tristari vel gaudere, quam texere vel aedificare; quod utique verum est prout sunt passiones appetitus sensitivi, quia illae sunt passiones totius conjuncti, sicut et sentire, ad quod consequitur passio ; est ergo totius con juncti ex libro de Sensu et de Somno.
Nec tamen nego in anima separata esse illam perfectionem, quae est completiva in ratione potentiae sensitivae, nam illa non est aliud ab ipsa essentia animae intellectivae, tenendo quod tenui 2. lib dist. 16. quod principia operandi ex parte animae non sunt accidentia animae. Sed illa perfectio, quae est in anima, imo est realiter ipsa natura animae,non est inpotentia visiva vel auditiva, nisi partialiter. Sed propria potentia visiva est quoddam essentialiter includens illam perfectionem animae, et aliam perfectionem corporis mixti, correspondentem isti ad operationem communem; et eodem modo ipsa sensatio est primo totius conjuncti ex istis duobus, ita quod proximum susceptivum, et ratio suscipiendi non est in anima, vel aliquid quod praecise est in anima, nec forma mixtionis in organo, sed forma totius compositi ex corpore mixto et anima, et talis perfectio est proxima ratio recipiendi sensationem: et ideo illa forma totalis est potentia sensitiva, nec una pars ejus, scilicet forma mixti, nec alia, scilicet forma animae intellectivae; ergo de dolore, ut distinguitur a tristitia, non oportet quaerere causam, nec in spiritu separato, nec in anima separata, quia non potest esse ibi.
De tristitia videamus. Dico quod cum sit in voluntate ex apprehensione existentiae objecti disconvenientis secundum rationem, vel oportet quaerere objectum, quod statim ostendatur ut disconveniens per rationem, et tamen positum; vel si non potest statim ostendi ut disconveniens, nisi a ratione errante, quia non esset disconveniens Michaeli, et non videtur rationabile, quod illa afflictio sequatur apprehensionem erroneam, oportet invenire ibi objectum disconveniens secundum rationem et nolitum. et tamen positum.
(e) Dico autem quod ignis ille est objectum sic disconveniens, et hoc dupliciter : Primo ut detinens spiritum definitive; secundo ut immutans objective.
(f) De primo, nullum corpus ut locans est locato disconveniens, nisi quia aliud corpus est sibi conveniens: spiritus autem, sicut cum nullo corpore habet naturalem convenientiam, quia tunc illud esset naturale salvativum ejus, ita ad nullum corpus habet naturalem disconvenientiam, propter quam detineri ibi sit naturae suae disconveniens. Unde si Michael cuicumque corpori esset ex praecepto divino conjunctus localiter, definitive etiam perpetuo, et hoc apprehenderet, nullo modo apprehenderet ut disconveniens, nec ut materiam tristitiae; ergo ad habendum tristitiam de igne detinente, oportet ut inveniatur primo ratio noliti.
Sic Angelus malus habet nolle detineri perpetuo ab igne, et specialiter sub ista ratione ex sententia divina, vel voluntate divina illic effective detinente ; et ad istud nolle inclinat affectio commodi, secundum quam appetit liberum usum potentiae, ut sicut natura sua est indifferens ad quodcumque corpus, sic posset se facere praesentem cuicumque corpori. Promovet autem superbia, propter quam appetit uti propria potestate; consummat invidia, propter quam nunquam vellet determinate esse propter sententiam vel actionem divinam. Istud nolle praecedit detentio et apprehensio detentionis: isto autem nolle, licet inordinate posito in voluntate ejus, sequitur apprehensio certa de eventu istius noliti ; et ex hoc tertio vel quinto, computando ista duo quae praecedunt nolle, sequitur tristitia.
Si quaeras, numquid illam tristitiam effective causat ignis detinens ? respondeo, ignis non detinet spiritum effective, quia quod non locat aliquid effective, nec impedit ipsum amoveri ab hoc loco, non detinet ipsum: haec domus quidem non detinet me effective quantum ad primum, quia non locat me effective, tamen impedit me moveri ad alium locum, et ideo potest dici quodammodo effective me detinere, sicut prohibens aliam detentionem formalem ; unde locus formaliter me continet et locat, non autem effective.
Sed neutro modo potest aliquis locus corporalis detinere Angclum, ergo tantummodo ille ignis formaliter detinet, ita quod nulla est detentio ignis pertinens ad genus Actionis, sed tantummodo respectus extrinsecus adveniens reducibilis ad genus ubi; detinens antem active, sive primo modo, quia determinans active ad locum illum: sive secundo modo, quia prohibens ab illo loco ad alium locum, Deus est immediate, quia contra voluntatem Angeli non habentis saltem Angelum superiorem, non posset fieri sic detentio nisi a Deo immediate.
Sed ulterius Angelus non tantum odit detentionem activam Dei, et suam passivam a Deo, sed odit detentionem formalem perpetuam ab illo igne, nec tantum apprehendit illam detentionem activam vel passivam ut positam vel continuandam, sed illam detentionem formalem, et per consequens de illa detentione formali tristatur. Objectum autem tristabile proprie causa est ipsius tristitiae, quia non voluntas immediate, tunc enim esset in potestate ejus immediate tristari vel non tristari, quod non est verum, posita nolitione et apprehensione noliti, ita quod detentio illa formalis, vel ignis ille detinens formaliter effective contristat ; et sic ultra, cum tristari sit formaliter cruciari eo modo quo possibile est spiritum cruciari, sequitur quod ignis,ut formaliter detinens spiritum,effective cruciat: et secundum illum modum potest salvari dictum illud quo modo ignis est instrumentum Dei cruciando, quia principalius odit detentionem activam Dei, et suam passionem a Deo, quam detentionem illam formalem ignis, quia secundam non odit, nisi in ordine ad primam ; et ita quod affligit objective, in secundo affligit in virtute primi, et ita instrumentaliter. Nec sequitur, ignis non detinet effective, sed tantum formaliter; ergo non affligit effective, quia ipsum, ut detinens formaliter, est objectum nolitum et apprehensum ut positum, et ideo effective infert tristitiam.
Si dicas, hoc est non tantum quia nolitum, sed quia objectum est secundum se disconveniens, quia spiritui convenit libertas ac indifferentia ad quemcumque locum corporalem; ergo antecedens est falsum, ut dictum est supra de Michaele, si apprehenderet se perpetuo determinari ad certum locum unum a sententia divina, non tristaretur, quia etsi in eo sit libertas vel indifferentia ad loca, non tamen ad illa, ut in actu tanquam perfectio naturalis, quia sicut nec unus locus, ita nec indifferentia ad quaecumque loca naturaliter perficit Angelum: et ideo determinatio ad unum non est contra naturalem inclinationem Angeli.
Exemplum illius modi tristandi potest esse in hominibus desiderantibus mori, quibus tristis est vita. Hoc modo odiunt animam in corpore suo esse usque ad instans mortis naturalis, propter aliquod odibile concomitans vitam mortalem: et secundo apprehendunt istud nolitum fore: et ideo tertio sequitur tristitia de detentione animae in corpore seu de corpore, ut detinente animam, non quod corpus detineat effective animam, sed quomodocumque, ut susceptivum formae, et ut sic detinet, est objectum nolitum, et ut sic apprehensum effective contristat ; et istud haberi potest a Gregorio Dialog. 4. Si viventis hominis spiritus incorporeus tenetur in corpore, cur non post mortem incorporeus spiritus corporeo igne tenetur? Et Augustinus 21. de Civit. Dei cap. 10. Si spiritus hominum profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari.