IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ad quaestionem dico, etc. Ob difficultates agitatas contra sententias jam impugnatos, quae salvant ignem cruciare Daemones per actionem realem et immissionem physicam, ut actio realis distinguitur ab intentionali, quae fit mediante cognitione, ideo communiter antiqui Scholastici docuerunt hunc cruciatum fieri per actionem intentionalem, ita ut non patiantur spiritus ab igne per actionem realem. Addunt praeterea pati ab igne per alligationem et detentionem in igne. Doctor hic, D. Thom. quaest. 8. art. 2. quaestiunc. 3. et 1. part. quaest. 64. art. 4. ad 5. contra Gentes lib. 4. cap. 9. de veritat. quaest. 26. art. 1. Quodlib. 2. art. 3. Quodlib. 3. art. 2. D. Bonavenlura in hac distinct. 2. part. d. art. 3. quaest. 1. Durandus quaest. ult. Paludan. quaest. 7. Richard. art. 2. quaest. 3. Gabr. quaest. 3. art. 2. Mayron. q. 8. et reliqui praeter citatos in 2. opinione, et 3. jam impugnatis. Ita autem intelligitur haec paena, ut ex allegatione oriatur tristitia, vel ex ipso igne tanquam objecto, cui subditur Angelus et anima violente, et contra voluntatem ipsorum.
Ut autem hunc modum ciuciatus explicet Doctor adducit definitionem doloris ex Augustino lib. 14. de Civit. cap. 15. Dolor, inquit, carnis tantummodo est offensio animae ex carne, et quaedam ab ejus passione dissensio, sicut animae dolor qui nuncupatur tristitia, est ab his rebus, quae nobis nolentibus accidunt, etc. Ex qua definitione colligit quod dolor sit in appetitu sensitivo, tristitia in appetitu rationali, uterque autem provenit ex apprehensione disconvenientis. Secundo dicit, quod nequeat dolor inveniri in Angelo et anima separata, scilicet dolor proprie dictus, ut est passio sensus et appetitus sensitivi, quia ubi deficit causa, deficit etiam effectus; in Angelo autem et anima separata non est sensus, neque appetitus naturalis, ex quibus sequitur dolor ; ergo neque subjectum, neque causa doloris, quia dolor fit in organo proxime, quod ex anima et corpore componitur: tale autem non est in anima separata, aut etiam in Angelo. Quamvis autem in anima separata, ut bene advertit, sit illa perfectio completiva et constitutiva potentiae sensitivae, tamen illa nihil aliud est quam ipsa substantia animae rationalis, quae se sola nequit constituere potentiam sensitivam, quae est organica et materialis composita ex mixto et anima.
Tertio dicit, quod tristitia in voluntate sit ex apprehensione objecti disconvenientis secundum rationem, et existentis ; oportet ergo ut concurrat objectum ex se disconveniens, et non ex apprehensione erronea, quae in proposito communiter excluditur a Theologis. Illud ergo objectum debet esse nolitum et positum in esse, ut inferat passionem voluntati Daemonis, quam non infert Michaeli, quia non est ipsi disconveniens, scilicet secundum naturam, sicut neque Daemoni; sed erit disconveniens secundum dispositionem diversam voluntatis, qua est nolitum a Daemone, et contra appetitum explicitum, aut etiam innatum ejus, sed magis explicitum quam innatum, licet sit contra innatum, inquantum voluntas ejus ex se inclinatur ad libertatem, et reliquas perfectiones, quae impediuntur, magis tamen ex voluntate elicita Angeli, et inordinata haec tristitia oritur.
(e) Dico autem quod ignis ille, etc. Haec conclusio respondet quaestioni, docet autem quod ignis ille sit objectum disconveniens dupliciter. Primo, ut detinet spiritum definitive; secundo, ut immutans objective. Quoad priorem partem conclusio est communis antiquorum, et probatur ex Scriptura : Ite in ignem aeternum, qui pa ratus est Diabolo et Angelis ejus, etc. Math. 25. idem patet Math. 3. de paleis comburendis, quae denotant reprobos: 2. ad Thessalon. 1. Apocalyps. 14. 2. Petri 2. Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, etc.
(f) De primo nullum corpus, etc. Ostendit quomodo illa detentio, et ignis posset esse disconveniens Diabolo, aut nolitum, et ex quo motivo. Dixit enim prius necessario inveniri debere in igne rationem disconvenientis et noliti, ad hoc ut ejus apprehensio cruciet. Dicit primo non esse disconveniens naturaliter, quia ideo locus est disconveniens naturaliter, quia aliquod corpus determinatum est conveniens, nempe ut conservativus locati, vel ad quod locatum ipsum dicit inclinationem, ut lapis ad centrum; hoc modo nullus locus corporeus est conveniens Angelo, aut per oppositum disconveniens, quia nuliam perfectionem a tali recipit, aut conservationem. Unde si Angelus beatus, ut Michael, ex praecepto divino esset ligatus certo loco, non ideo apprehenderet locum ut sibi disconvenientem, neque ideo conciperet tristitiam ; ergo ut habeatur tristitia de igne retinente, oportet ut habeatur de eo ratio aliqua noliti.
Hanc autem rationem noliti reducit primo ad sententiam divinam, ex qua in vindictam peccati detinetur Angelus in igne tanquam in carcere, qui eidem est destinatus et paratus, et ad hunc effectum carcerandi creaLus. Sicut ergo noluit subesse Deo quoad legem et praeceptum, sic etiam non vult subesse quoad paenam et vindictam peccati. Sicut etiam secundum affectum commodi et amoris proprii inclinatur ad usum liberum sui, et suae potentiae loco motivae, ita habet nolitionem detentionis praedictae. Hanc nolitionem promovet etiam ejus superbia, qua nolit subesse Deo, et ubi propria potestate independenter consummat invidia, propter quam detrectet divinum imperium, et sententiam et vindicationem. Addi potest etiam sicut complacet, obstinatur et obcaecatur in peccato, non vult ejus paenam. Detentio ergo illa praecedit apprehensionem, apprehensionem vero sequitur nolitio, detentione posita in eventu certo, et ex his tanquam causis sequitur tristitia voluntatis. Ex quibus optime declaratur quomodo tali voluntati Daemonis sic dispositae illa detentio sit disconveniens.
Deinde subjungit Doctor ignem non detinere Daemonem effective, sive aliquid producendo in ipso, per quod subdatur, vel impediendo ne alium locum posset occupare: haec enim Angeli violentia nequit fieri virtute alterius causae, quam primae, saltem illius Angeli, qui non habet superiorem Angelum, scilicet in potestate, virtute et gradu perfectionis naturalis ;
nam aliquos ex omnibus ordinibus cecidisse communiter supponitur, et retinuisse perfectionem naturalem omnes, docet Dionysius. Hierarchiam etiam quamdam dominationis inter Daemones servari constat ex illo Math. 12. 13. et Marci 3. In Beelzebud principe Daemoniorum ejicit daemonia, etc. ubi significatur traditione observata et retenta in Synagoga aliquis principatus inter Daemones ; quod docet D. Thomas 1. part. q. 109. art. 2.
Adjicit praeterea Doctor num. 9. daemonem odio habere non solum sui detentionem activam, ut est a Deo, sed etiam detentionem formalem ab igne, ex qua etiam tristatur, quod est consequens ad detentionem activam ; nam haec eatenus affligit, quatenus violente ligat Daemonem certo loco, contra appetitum elicitum suae voluntatis ; ergo contra eumdem appetitum est detentio, non tantum activa, sed etiam ut conjungitur termino, et reducitur ad actum quo alligatur formaliter Daemon repugnans, licet detentio formalis sit ideo disconveniens, quia conjungitur activae, eamque sequitur ut terminus; primario ergo concipitur tristitia de ipsa activa, ut est a Deo ; secundario vero de passiva et formali, ut ad eam sequitur, et in ordine ad activam, qua cogitur Daemon ; in hac ergo detentione formali invenitur etiam ratio objecti tristabilis, non absolute, sed in ordine ad activam. Objectum autem tristabile est causa tristitiae, et non ipsa voluntas, quia juxta principia Doctoris, passiones non sunt actus vitales, neque procedunt a voluntate etiam, ut per modum naturae operatur, prout alii volunt. Hanc difficultatem in sequentibus tangemus suo loco.
Interim subjungit quod ignis effective causet tristitiam in Daemone, qua detinet ipsum formaliter ut locus, quia hoc ipsi est paenosum et repugnans, et trislans voluntatem ejus ; et sic salvatur illud quod dicitur, ignem ut instrumentum Dei, cruciare spiritum, etc. quia alius cruciatus in spiritu non datur, nisi tristitia. Tristitia autem ab igne procedit principalius a Deo, ut effective ligante spiritum igni, et sic ignis in virtute illius tanquam instrumenti cruciat. Nec valet consequentia : Ignis non detinet effective; ergo non cruciat effective, quia cruciat ut objectum nolitum, et ut praesens apprehensum ; detinet vero formaliter in virtute Dei ligantis seu alligantis spiritum igni. Deinde, solvit objectionem, quam superius declaravit. Vis solutionis in eo est, quod ignis ut locus determinatus non cruciat Daemonem, quia ipsi non est disconveniens, aut nocivus; sed ignis ut nolilus, et prout ad eum alligatur divina virtute Daemon. Subdit deinde exemplum, quod declarat detentionem formalem esse objectum nolitum et crucians, quod exemplum desumit ex doctrina Gregorii et Augustini, quorum verba subjicit. Exemplum ergo est de eo, qui desiderat mori, et cui tristis est vita praesens, ut fit in Sanctis, quia desiderant solvi et esse cum Christo ; vel non videre mala, quae experiuntur ; vel etiam in aliis, qui praeferunt mortem languori et infirmitati aut aliis afflictionibus, quas patiuntur: hi nolunt vitam prolongare, aut animam in corpore perseverare, et apprehendentes contrarium tristantur de detentione animae in corpore, seu unione ejus ad corpus, in qua vita praesens consistit. Eodem modo spiritus detentus active in igne per virtutem Dei, odio habet non solum activam detentionem, sed etiam ipsam passivam et formalem detentionem, qua posita et apprehensa, in re cruciantur, tanquam per objectum disconveniens. Haec est resolutio Doctoris quoad primum membrum conclusionis positae ; et breviter reducitur ad hoc, nempe ignem in ratione loci naturalis non esse spiritui disconvenientem, quia neque perfectionem neque imperfectionem habet a loco corporeo, a quo non dependet, neque perficitur ; ignem tamen ut effective in eo ligatur a Deo, contra appetitum explicitum, et ut passive etiam sic continet spiritum, esse objectum utroque modo disconveniens, ex amore proprio, et propriae libertatis ademptae, ex odio divinae justitiae et vindicationis peccati, ex affectu superbiae, quae tumet, ex affectu invidiae, et hujusmodi, quo summe inclinatur appetitu elicito in contrarium: et sic torqueri igne per tristitiam quam causat, ut subest divinae potentiae et justitiae, tanquam instrumentum Dei, ulciscentis peccatum, et ut concipitur a Daemone, tanquam objectum in re positum et nolitum, at repugnans suo appetitui elicito et inordinato.
Antequam autem ulterius procedamus, probatur conclusio communis tanquam magis consentanea rationi et proprietati Scripturae, et locutionibus Patrum. Probatur autem hac ratione primo et quasi a priori, creatura rationalis servata proportione oppositionis inter beatitudinem et miseriam, ut sunt termini extremi sui status, ad quos devenit, vel divina misericordia aut justitia mediantibus operibus bonis aut malis uniformiter tendit in utrumque terminum, et uniformiter beatur vel fit misera. Sed beatitudo ejus formalis et perfectio consequens, in quibus satiatur et fit in termino beata, attenditur praecise in ordine ad affectus, et actus inquantum adhaeret bono per fruitionem et delectationem consequentem ; ergo miseria ejus consistit similiter in actibus et affectibus, seu tristitia, ut adhaeret malo disconvenienti secundum inclinationem ejus: ergo cruciatus et paena ejus formalis consistit in tristitia formaliter, ex quibuscumque causis oriatur; et sicut impossibile est eam beari, nisi ut adhaeret bono et fini in quo quiescit, ita impossibile est eam cruciari formaliter nisi ex malo adhaerente per dissensionem et tristitiam ex ea dissensione causatam. Propositio haec universalis est, et ab omnibus conceditur, quia reliqui modi, quos supra praemisimus, reducunt discursum ad hanc paenam, tanquam ad cruciatum formalem. Patet ex oppositicne boni et mali ut comparantur ad rationem ut contraria in esse objecti, et ut comparatur vicissim creatura rationalis ad ipsa per assensum et dissensum contrarios per modum fugae et prosecutionis. Bonum autem et malum dicuntur ex convenientia et disconvenientia non absolute, sed respective ad appetitum rationalem innatum vel elicitum: si conveniat, erit bonum in aliquo suo genere; si repugnet, erit malum: ergo quocumque modo ignis cruciat spiritus, sive per immissionem alicujus qualitatis materialis aut spiritualis, sive ut objectum disconveniens apprehensum, nolitum et positum in re ipsa, eatenus praecise cruciat, quatenus est causa tristitiae, in qua ipse formalis cruciatus consistit, ut patet ex dictis, et omnes concedunt.
Et praeterea probatur, quia paena damni, quae oritur ex privatione boni voliti, consistit in tristitia formaliter, qua causatur ex privatione aut subtractione boni desiderati ergo similiter paena sensus consistit in tristitia ex applicatione mali disconvenientis apprehensi et noli ti, et per hoc repugnantis voluntati, ut fertur in commodum, et fugit incommodum: ergo omnis tristitia causatur in appetitu rationali, vel a solo objecto disconveniente, vel circa objectum tale, qua objectum est: ab objecto, inquam, solo, si sit causa totalis, vel circa objectum, si tristitia sit actus elicitus. Probatur consequentia ex definitione praemissa Augustini. Probatur etiam ex natura potentiae, quia nequit comparari voluntas in genere appetitus, nisi ad objectum, ut objectum, et apprehensum ut tale, et propositum ab intellectu, quia de non apprehensis aut cognitis nullus potest esse assensus aut dissensus voluntatis, nulla delectatio aut tristitia ut per se notum est, et sicut delectatio aut tristitia est ita praecise conveniens appetitui, ut impossibile sit aliquid delectari aut pati tristitiam nisi secundum appetitum, ita etiam repugnat aliquid causare in creaturis has affectiones, nisi ut comparatur ad appetitum per modum objecti tristabilis aut delectabilis mediante apprehensione.
Confirmatur, quia dolor ut est affectio appetitus sensitivi, non aliter causatur nisi ab objecto apprehenso et repugnante appetitui sensitivo, qua fertur in delectabile, et fugit totum quod offendit. Unde quantumcumque per impressionum agentis intrinseci fluat caro, et discerpatur, nisi apprehendatur per sensum tactus, nullus causatur dolor, ut patet in iis in quibus torpet sensus tactus, qui nullum dolorem sentiunt ex offensione carnis, aut corruptione ; ergo similiter, et a fortiori in spiritu incorruptibili nulla causatur tristitia ab ulla causa creata vel etiam increata, nisi per modum objecti si causetur a creatura, vel in ordine ad subjectum apprehensum disconveniens, si a solo Deo causetur, quia perinde de actibus et effectibus philosophandum est.
His suppositis sequitur intentum, nempe ignem per immissionem, si ageret in spiritum, non magis proprie cruciare ipsum, quam ut cruciat ipsum per modum objecti disconvenientis; salvando autem utrimque proprietatem cruciatus per ignem, magis tenenda est via communis, quae salvat etiam principia naturalia, et magis nota. Sequela probatur, quia ignis agens per immissionem qualitatis physicae (omissis rationibus aliis, quas supra praemisimus) etiam in corpus vivum, ut patet ex dictis sub hac ratione, non agit ut objectum disconveniens, ut proxima causa doloris, sed ut apprehenditur per modum disconvenientis appetitui sensitivo. Unde in causa illusionis, qua sic etiam apparenter ex errore conciperetur, eumdem dolorem causaret in appetitu, quamvis realiter nihil ageret, ut patet in iis quibus sensus perturbatur, aut etiam in somnio ; ergo actio ejus physica realis extranea est huic affectui, si salvetur apprehensio tam vehemens ejus ut offendentis, sive agat, sive non agat, et tantum servit ad salvandam apprehensionis veritatem, non autem ad causandum dolorem, qui perinde sequitur ex vera vel apparenti apprehensione. Patet consequentia ex confirmatione jam praemissa.
Sed ut agit in spiritum etiam physice, minus potest causare in eo tristitiam sub hac ratione qua physice agit, imo nullam causabit, nisi apprehendatur per modum objecti disconvenientis ; ergo praecise per modum objecti causa tristitiam, et non per modum causae physice agentis. Sed potest aeque proprie esse objectum disconveniens, ut communis sententia tenet, quamvis non agat physice: ergo etiam perinde aeque proprie cruciabit, et causabit tristitiam in voluntate Angeli aut animae damnatae. Subsumptum probatur, quia ut agens physice nequit esse disconveniens nisi ut repugnat appetitui inordinato et elicito spiritus, quia tam substantia quam naturalia manent ipsi integra, neque ad corruptionem horum agit, aut agere potest ignis, neque ad productionem alicujus repugnantis, ut probatum est supra. Sed ignis, ut ei divina virtute alligatur Angelus, potest eodem modo esse repugnans et disconveniens appetitui elicito ejus, et esse nolilus, ut bene declaravit Doctor, ex cujus littera tota haec ratio desumitur; ergo aeque proprie cruciat, quinimo immediatius, et ut instrumentum divinae ultionis, et consequenter aeque proprie salvantur omnia, quae vel Patres vel Scriptura de hoc cruciatu ferunt, quia nequit in alio consistere, quam in tristitia causata ab igne per modum objecti repugnantis, ex motivis explicatis a Doctore supra, et perversitate voluntatis Angeli damnati et refugientis ignem, ut applicatur per modum carceris et ultionis.
Ex his facilis est responsio ad ea quae objicit Suarez contra communem sententiam.
Objicit quae dicunt Palres et Scriptura de paena et cruciatu ignis.
Respondetur paenam et cruciatum illum consistere in tristitia, quae ab igne causatur, non vero in aliqua materiali actione quae impertinens est ad hanc paenam, quae sola potest esse in Angelo et anima.
Objicit secundo ignem esse extrinsecum: ergo nequit causare dolorem in Angelo. Probatur consequentia, quia debet esse passio in Angelo per qualitatem immissam et adhaerentem ipsi, sicut dolor sensibilis causatur in carne, ut qualitatem doloriferam in se recipit, et sicut ignis non efficit dolorem in corpore immediate, sed causam doloris, ita etiam debet in Angelo considerari, ut causans causam doloris per aliam qualitatem immissam Angelo,
Respondetur negando consequentiam, ad cujus probationem respondetur in Angelo esse passionem, quia violente detinetur in igne , esse etiam passionem in voluntate ejus, et veram tristitiam ab igne sic delinente, causari in eo, quamvis nihil physice illi imprimat, neque hoc requiri, quia sufficit ut sit objectum nolitum apprehensum et positum, cui repugnat sua voluntas modo dicto ; neque ad causandam tristitiam in voluntate requiritur ut objectum causans tristitiam inhaereat personae, sed sufficit ut sit nolitum et apprehensum, ac in re ipsa positum, nam et carceratus de suo carcere tristatur, et de eo quem praecise experitur, et tristamur de incommodo aliorum, et nostro, etiam in rebus externis, quanto magis Angelus tristatur de subjectione sui, et ultione, et adempta libertate. Sufficit ergo ut objectum, qua nolitum est, apprehendatur esse ad causandum tristitiam, sive re ipsa sit intrinsecum, sive extrinsecum. Instantia desumpla ex dolore sensibili est materialis, neque facit ad propositum, quia dolor sensibilis etiam causatur ab objecto per modum objecti apprehensi: per accidens autem est, ut causetur per qualitatem immissam et adhaerentem carni, quia nempe aliter non facit ad corruptionem temperamenti, neque est objectum disconveniens, quia id tantum est disconveniens inquantum corrumpit temperamentum debitum organi, et hoc contingit per productionem qualitatis contrariae. Quod si aliter contingat ex illusione aut somnio, sequitur etiam dolor in appetitu, licet non producatur aliqua qualitas inhaerens.
Objicit tertio, quod ex hac sententia non salvatur cruciatus, ut est ab igne effective, neque consequenter ignem torquere Angelum aut animam, sed Deum punire Angelum in igne per illam detentionem, quia nulla est actio ab igne per illum modum detentionis, et afflictio ipsa ex duobus nascitur, scilicet ex privatione loci superioris, et ex tali detentione in centro terrae. Quibus suppositis, quod ibi sit ignis potius quam terra, vel aliud corpus, non auget paenam, quia respectu spiritus est omnino quid indifferens, nulloque speciali bono privatur per ignem et nullo malo afficitur. Neque est quod dicatur quod per apprehensionem ignis affligatur, quia sic tantum esset paena in opinione, et non ex natura causae.
Respondetur negando antecedens, ad cujus probationem respondetur Deum punire Angelum per illam detentionem activam, et amplius puniri per ignem per detentionem passivam respective ad activam, quia est objectum disconveniens et nolitum ab Angelo ; quamvis ergo non per actionem physicam sic cruciet, cruciat per intentionalem, ut est objectum disconveniens Angelo per voluntatem aversantem ipsum ignem et detentionem in eo.
Ad illud quod dicitur privationem loci superioris, ut caeli, et detentionem in centro terrae esse causas afflictionis, ad quas se habet indifferenter ignis, qui non auget paenam, magis quam si aliud corpus ibi esset.
Respondetur privationem loci superioris spectare magis ad paenam damni quam sensus: detentionem in centro terrae concurrere quidem ad paenam Angeli, sed a fortiori magis concurrit ignis, qui est locus immediatus, in quo detinetur. Si ergo detentio in centro auget paenam, ita et in igne. Negatur ergo ignem indifferenter se habere, quia in ipso eventu Angelus est destinatus, et alligatus igni in paenam; et quamvis salvaretur paena Angeli per alligationem ad aliud corpus, tamen de facto alligatur igni, ex quo in eventu affligitur, quia paena ejus in eo determinatur, non in alio corpore, ideoque repugnantia voluntatis Angeli, ex qua objectum fit nolitum et disconveniens determinate, respicit illud quod in eventu certo apprehenditur in re ipsa, non vero quod possibile est, sicut, v. g. infirmus affligitur per eam infirmitatem, quam in eventu patitur, non vero ex apprehensione infirmitatis possibilis, quae nec in se, neque in causis est determinata.
Urget alterius quod ignis nequeat effective ligare Angelum: ergo neque effective affligere.
Respondetur negando consequentiam, ut patet ex littera Doctoris.
Objicit quinto parabolam, aut historiam divitis, qui in flamma cruciabatur.
Respondetur, omissis variis expositionibus, ibi explicari historiam sub inducta parabola, nam linguam, digitum, clamorem, aquam, spectare ad parabolam,constat ex communi sententia et veritate fidei qua haec excluduntur ab anima spirituali et separata. Unde verba illa : Quia crucior in haec flamma, etc. intelligenda sunt de cruciatu apposite, nempe de spirituali per tristitiam, et non sunt intelligenda de materiali per veram combustionem sensibilem, quod necessario concedere debet adversarius, qui talem negat in spiritu et anima separata: nam si verba illa in rigore cruciatus sensibilis intelligenda essent, parum conduceret ad proprietatem dicere quod ignis producendo qualitatem spiritualem et supernaturalem in spirilu cruciaret, quia hoc nihil facit ad propositum, nisi inquantum causaret tristitiam in anima, quae tristitia perinde secundum intentionem et extensionem paenae debitae peccatis ab igne modo dicto causatur. Et in universum quidquid objicit sive ex Scriptura, sive ex Patribus, perinde impugnat propriam sententiam, sicut et nostram. Nam quod imprimat ignis qualitatem spiritualem et supernaturalem, non facit ad paenam, nisi ut illam paenam causat per modum objecti disconvenientis et contristantis: ad ejusmodi autem effectum nihil facit quod causa ejus sit intrinseca vel extrinseca, sed attenditur disconvenientia objecti ut comparatur ad voluntatem aversantem juxta dispositionem praesentem et gradum ejus, qua fertur in oppositum per noluntatem talis objecti positi; ergo ad salvandam proprietatem cruciatus per ignem, vel oportet asserere illum esse sensibilem et materialem, quod negatur: vel certe sufficit ut salvetur causa efficax respective ad voluntatem repugnantem tristitiae, nam non ex eo quod sit intrinseca, est disconveniens, sed ex eo quod sit nolita et apprehensa, ut in re ipsa posita.
Objicit sexto, Patres, ut Gregorium 4. dialog. cap. 29. Si Diabolus ejusque Angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae, antequam recipiant corpora, possint sentire tormenta? Item cap. 32. Quod videlicet omnipotens Deus faciens ostendit, quid ejus anima in occulto pertulit, etc. Et infra, ut ex hac consideratione colligamus quid anima vivens, et sentiens pro reatu suo patiatur. Cyprianus ad Demetriad. in fin. Manet postmodum carcer aeternus, et jugis flamma, et paena perpetua, etc. Deinde alii Patres adeo exaggerant hanc paenam ignis, vocando illam cruciatum, torturam et cremationem, ut incredibile sit de sola detentione fuisse locutos. Unde Malon et Angles, qui oppositum tenent, dicunt alias in tanta exaggeratione, si sola fuisset detentio, falsum supposuisse, ut ipsa fraude nos terrerent, et idem de Scriptura, quod dicere est nefas et haereticum.
Respondetur Gregorium praemissis verbis docere alligationem ad ignem, quam statuunt Theologi. Unde verba ejus sequentia faciunt ad Scopum conclusionis : Teneri autem, inquit, spiritum per ignem dicimus, ut in tormento ignis videndo atque sentiendo puniatur, ignem namque
eo ipso patitur, quod videt; et quia cremari se aspicit, cremat, sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea flamma crucietur, quamvis colligere ex dictis Evangelicis possumus, quia incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patitur, etc. Ardor et dolor invisibilis est tristitia, quam patitur spiritus ab igne, eo ipso quod ignem videat, et alligationem sui in igne experiatur. Haec eadem tristitia est illa incorporea flamma, qua mens ejus cruciatur. Unde Isidorus lib. 3. Sentent. c. 37. Duplex damnatorum paena est in gehenna, quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma, etc. incendium ergo mentis est tristitia.
Item Hugo de S. Victore in 2. ad Thessalon . q. 4. Quomodo, inquit, talis paena rem spiritualem contingat ? Et respondet fieri posse, ut per eas paenas puniantur, a quibus non continguntur, ut qui horrorem magnum ex aliquo visu, vel imaginato contrahit, et si ab illo non contingatur. Hanc rationem et exemplum confirmat August. lib. 12. de Gen. ad litteram c. 32. Atque ratio ipsa a minori ad majus recte concludit, nam sicut ex opinione objecti apparentis, seu apprehensione causatur tristitia, a fortiori illa causatur ex apprehensione vera ejus, et realiter applicati, neque ad paritatem modi puniendi, et doloris praedicta exempla adducantur a Patribus, potissimum Augustino, sed ad expressionem quamdam ex eo quod experimur in nobis aut aliis, et per analogiam quasi a minori ad majus, ut declaretur paena esse spiritualis, et non materialis. Unde idem Augustinus lib. 12. de Gen. ad litteram c. 32. postquam dixit in somnis magni interest, utrum in laetis aut in tristibus simus, etc. infra subjungit :
Dubitandum, inquit, non est, quod expressiora sint illa quae inferna dicuntur, atque ob hoc vehementius sentiantur, etc. Sunt nempe expressiora, quia per veram applicationem disconvenientis redundant, et per apprehensionem ignis in certo eventu applicati.
Ad declarationem hujus cruciatus, qui a communi statuitur spiritualis tristitia, faciunt Patres, qui asserunt ignem infernalem, vel esse spiritualem, vel alterius rationis ab eo quo ad usus humanos servitur; non in eo enim solum differentia subsistit, quod ignis infernalis fomento careat, et sit perpetuus, sed etiam quia adurit carnem sine consumptione corporis, et mentem per tristitiam, qui est effectus spiritualis, et non materialis, a quo ignis etiam spiritualis dici potest.
Accedit praeterea tertio loco sententia eorum pro qua citatur Ambrosius lib. 7. in Lucam c. 14. ejusque mentionem facit Hieronymus in isaiae ultimum, explicans illa : Vermis eorum non morietur, etc. Quidquid autem sit de veritate hujus sententiae, aut potius de vera ejus interpretatione ex mente asserentium, eo tendit, ut paenam et incendium spirituale esse constituat, et non materiale, atque adeo in actione intentionali salvari. Unde Gregorius lib. 9. Moral. c. 39. alias 48. in illa : Ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, recte distinguit inter utramque paenam : Damnatus quisque, inquit, dum foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus interius exteriusque confunditur, etc. Proprietas ergo Scripturae et locutionis Patrum servatur in paena, prout communis sententia Theologorum eam explicat, et prout ipsi Patres per accommodationem paenae et incendii materialis declarant, et prout materiae competit, nam paenam esse ab igne per actionem intentionalem modo explicato salvat proprietatem causae et effectus, prout subjectae materiae competit. Et sicut vere dicitur hoc modo causari paena damni, ita et sensus, licet enim diversae sint causae ; idem tamen modus est causandi per repugnantiam voluntatis, et positionem objecti disconvenientis.
Imo quod amplius est, vehementior est paena hoc modo declarata, quam si esset sensibilis, vel quasi sensibilis ex repupugnantia physica ignis ad spiritum, in quo produceret aliquid sibi physice disconveniens. Bernardus, lib. 5. de considerat. cap. 10. Quid, inquit, tam paenale quam semper velle, quod nunquam erit, et semper velle, quod nunquam non erit, etc. Hoc autem verissimum esse patet ex doctrina supra allata, et amplius declaratur, quia quo appetitus est perfectior, et ad perfectiorem formam, eo magis repugnat ejus oppositum, et magis violentat, v. g. magis repugnat homini quod ei opponitur quoad appetitum rationalem, quam quod repugnat quoad appetitum sensibilem. Unde privatio rationis, et usus libertatis ejus magis est ei repugnans, quam alicujus operationis sensus, non aliam ob causam, nisi ob excessum perfectionis quoad inclinationem rationis et formae sic convenientis, super perfectione et inclinatione quoad sensum. Considerando ergo spiritum quoad inclinationem, et potentias rationales, quibus ordinatur ad beatitudinem in communi, aut ad beatitudinem in particulari per fruitionem summi boni, et ultimi finis in reipsa, haec est ejus inclinatio perfectissima respective ad actum secundum; ergo quod ipsi repugnet, ut ordinatur ad finem, affligit quam quod ei repugnat secundum aliam quamcumque inclinationem, quae non est ad esse proprium, sed ad perfectionem aliquam particularem, v. g. pulchritudinis naturalis, quocumque modo concipiatur ; ergo tristitia concepta ex objecto repugnanti secundum appetitum elicitum voluntatis et intellectus, magis affligit, inquantum privat forma convenienti per hanc inclinationem, quam tristitia concepta ex deformitate ulla naturali physica, si talis detur physice repugnans, salva substantia, et esse incorruptibili ejus. Probatur consequentia, quia et ipsum peccatum magis deturpat, et est objectum magis affligens, quam illa qualitas physice de turpans. Sed hic excessus turpitudinis peccati redundat ex deordinalione spiritus quoad inclinationem recte rationis, ex qua inest ipsum peccatum ; ergo potior est inclinatio haec in spiritibus, quam naturalis illa ad propriam naturalem pulchritudinem, aut certe ad fugam formae deturpantis physice, et non moraliter. Unde et Patres vehementiorem esse paenam vermis ex conscientia peccati asserunt, quam sit paena ignis, ut videre licet apud Gregorium et Bernardum locis citatis, Ambrosium et alios.
Deinde, idem patet ex utriusque paenae collatione, quia forma illa physice deturpans potest compati de potentia absoluta cum beatitudine et gratia, alias certe non Iposset inesse virtute ignis a Deo supernaturaliter, si repugnaret gratiae; sed non potest compati paena sensus cum beatitudine in Angelis, non solum qua paena est, seu ordinatio peccati, sed etiam qua tormentum est, quia visio et fruitio summi boni trahit secum delectationem consummatam, quae repugnat omni paenae sensus seu tristitiae in voluntate ; ergo in ratione tormenti major est tristitia in voluntate, qua haec inclinatur in finem suum, quam sit tristitia in voluntate ex quacumque alia inclinatione extranea ad formam illam deturpantem, quae etiam paenalis non est, ut supra probavimus, nisi ut causat tristitiam. Patet consequentia, magis repugnat voluntati quidquid primo opponitur propriae inclinationi, ut fertur in suum finem, et primo et per se, quam quod ipsi opponitur secundario ut fertur in finem et objectum potentiae inferioris, quia haec oppositio est ex sympathia tantum, v. g. ad sensum in nobis. Unde anima magis etiam tristatur, et vehementius per objectum repugnans primo et per se ipsi animae, quam tristatur in Inferno ex sensu carnis: ideoque paena damni et vermis est vehementior quam paena sensus. Recte ergo Bernardus ex hac inclinatione, quae potior est in . creatura spirituali, colligit vehementiam et excessum paenae : Quid tam paenale, quam semper velle quod nunquam erit, et semper nolle quod nunquam non erit, etc. Quod si etiam consideremus amorem proprium sui, et complacentiam in peccato ex parte Angeli damnati, et ex affectu commodi, nihil ipsi magis repugnat, quam quod primo opponitur his affectibus, inquantum repugnat voluntati ejus primo, et secundum inclinationem potentiae intrinsecam ad hunc finem praestitutum, quia si Daemon complacet in ipso peccato, quo magis deturpatur, certe magis vellet pati deformitatem illam naturalem et physicam, quam privationem libertatis et eventus pravi desiderii, quo semper vult quod nunquam erit, et semper non vult quod semper erit.
Ex dictis, et solutione jam data patet ad salvandum proprietatem Scripturae aut Patrum, ad vehementiam paenae, et causas ejus proprias, non esse exquirendum aliud, quam quod communis sententia Scholasticorum tenet. Unde vanissima est illa censura, quam Suarez ex aliis adducit, et fundatur magis in imaginatione sensus quam in vera ratione; sufficit ad veram tristitiam causandam per ignem, ut sit objectum disconveniens voluntati in re positum et apprehensum, quae repugnantia salvatur in actione intentionali modo dicto, et per ordinem ad repugnantiam. Spiritus secundum inclinationem voluntatis, neque alius modus causalitatis physice, ut excogitatur, quidpiam confert, cujus paenalitas ultimo reducitur ab ipsis assertoribus ad eamdem actionem intentionalem. Alia quaedam objicit praefatus auctor, et alii, quae infra solvit Doctor, ut est illud de paenae excessu et inaequalitate juxta mensuram delicti.