IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ostendit quomodo intellectus Angeli perpetuo determinatur ab igne objecti ve, et quomodo hoc nolitum causat tristitiam, quod eodem fere modo intelligitur, ac defluentia ignis localis, de qua dictum est. Differunt tamen in aliquibus, quae bene explicat Doctor, qui convenit in hac quaest, cum D. Tliom. 1. part. quaest. 64. a. 4. et clarius 4. contra Gent. c. 9C. D. Bonavent. hic part. 2. art. 3. quaest 2. Durand. quaest. ult. Palud. quaest. 7. Major q. 6. Gabr. q. 3. a. 2. Vasq. 1. p. d. 243. c. 6. Differt tamen a D. Thom. quod non putat ignem ullo modo physice detinere spiritum localiter. D. Thom. putat quod sic instrumentaliter, contra quod faciunt omnia, quibus impugnatur efficientia physica Sacramentorum, de quo supra dist. 1. quaest. 5.
(g) De secundo modo, scilicet qualiter ut objectum immutans contristat, consimiliter quoad aliquid dicendum est. Primo, intellectus Angeli determinatur perpetuo ad intense considerandum ignem in ratione objecti. Secundo, apprehendit istam determinationem ad talem considerationem. Tertio (h) odit, et sicut prius, istud odium oritur ex affectione commodi, ex qua vult quodcumque objectum prout sibi delectabile fuerit, considerare nunc hoc, et nunc illud: promovetur ex superbia, ex qua vult uti intellectiva sua, secundum imperium voluntatis propriae: et consummatur ex invidia, propter quam odit determinari a Deo ad aliquam considerationem unicam. Quarto, sequitur apprehensio, non tantum nuda istius considerationis, sicut in secundo, sed apprehensio certa de eventu istius considerationis intensae et perpetuae. Quinto, ex hoc sequitur tristitia.
(i) Quoad aliquid autem est dissimile hic et in praecedenti, quoad primum, quia ignis hic habet rationem agentis effective detinentis intellectum Angeli in intensa consideratione sui, et non ex imperio voluntatis Angeli.
Et si quaeras quomodo illa possit competere igni, cum nullum corpus possit intelligentiam spiritus ita efficaciter movere, ut non magis subsit intelligentia voluntati ipsius spiritus quantum ad determinationem actus considerandi, scilicet hoc vel illud, sicut Augustinus dicit, quod voluntas avertit, et convertit intelligentiam, nunc ad hoc, nunc ad aliud: oportet dicere quod istud non convenit igni virtute propria, quia tota virtute activa ignis posita, Angelus sibi dimissus posset ignem, vel aliud corpus indifferenter considerare pro imperio voluntatis suae.
Ideo oportet dicere, quod illa detentio in consideratione ignis intensa et perpetua, et contra voluntatem Angeli, sit effective a Deo principaliter, et ab igne, ut active, sed minus principaliter. Et potest poni exemplum, sicut intellectus agens et phantasma se habent ad movendum intellectum possibilem in nobis, sic in proposito Deus habet similem modum intellectui agenti, et ignis phantasmati ; et esset omnino simile, si in nobis intellectus agens esset formaliter volens, et possibilis similiter: et agens per voluntatem suam determinaret aliquod certum phantasma ad movendum efficacissime intellectum possibilem contra voluntatem ejus. Nec obstat quod principale agens et instrumentum non sunt in eodem supposito hic, sicut ibi intellectus agens et phantasma, quia ordo agentium illorum non requirit identitatem suppositi.
In tertio etiam est differentia hic et prius, quia multo magis odit Angelus perpetuam detentionem intelligentiae suae in intensa consideratione ignis, quam detentionem formalem sui localiter definitive ab igne, quia in opposito primi, scilicet libero usu intelligentiae suae pro imperio voluntatis circa quodcumque objectum, multo magis consistit perfectio ejus, et multo magis desideratur quam in libero usu potestatis suae motivae quantum ad ubi definitive. Illa autem detentio in consideratione intensissima ignis impedit primam libertatem, quia per hoc impeditur intellectus ejus perfecte considerare alia considerabilia. Sed detensio definitiva ab igne non impedit nisi secundum, scilicet liberum usum potentiae motivae, ut non possit se facere praesentem cuicumque corpori.
Ex hoc sequitur differentia in quinto, quod multo major erit tristitia ex illa secunda causa quam ex praecedente, quia ubi est major nolitio, et aeque certa apprehensio de eventu, sequitur major tristitia. Est etiam differentia in isto et praecedenti quoad hoc aliqualiter, quod magis potest dici ignis effective affligere spiritum isto modo quam modo praecedenti, quia ibi tantummodo affligit effective, quia ut objectum nolitum apprehensum causat tristitiam. Hic autem effective causat primam apprehensionem, ad quam determinatur intellectus, quae est nolita, et ita haec habet quasi duplicem actionem ; in priori non nisi simplicem, sed sicut in priori non ponebatur disconvenientia ignis ex natura rei, sed tantummodo * nolitio detinentiae, ita et haec disconvenientia non est ignis, ut objecti considerati, sed finaliter, quia nolitum est illud objectum sic considerari, tamen est major inclinatio ad nolle sic quam in modo priori.
(k) Contra utrumque modum sunt instantiae. Contraprimum, quia omnes detinet aequaliter: ergo omnes cruciabuntur aequaliter. Consequens est contra Augustinum 21. de Civit. c. 10. Nequa quam negandum est ipsum aeternum ignem aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem ;sive ipsius ardor pro paena digna cujuscumque varietur, sive aequaliter ipse ardeat, sed non aequali molestia sentiatur. Ex qua etiam auctoritate videtur haberi, quod ardor cruciabit eos, et non tantum detentio.
Contra secundum (1), quia si non nisi intelligibiliter imprimit talem impressionem, sequitur declaratio, quia illa est conveniens potentiae intellectivae. Probatur etiam, quia delectaret Michaelem. (m) Contra utrumque simul, quia si non nolit vel non odiat sic detineri, vel ab objecto sic immutari, non tristabitur, ac per hoc cum in potestate ejus sit non nolle, in potestate ejus erit non cruciari. Praeterea, aeque posset affligi in lapide vel Sole, vel caelo Empyreo, si detineretur definitive ab illis, et mutaretur ab illis objective.
Ad primum, detentio formalis, quae est secundum definitionem formalem, aequalis est; sed nolle non est aequale, imo intensius in his qui magis peccaverunt, et ideo major tristitia.
Ad aliud, prima impressio quae est ad intellectionem ignis, delectabilis esset ex seipsa intellectui, sed in quinto instanti post nolitionem, id est, apprehensionem eventus noliti, ex illa apprehensione nolita et apprehensa, causatur tristitia.
Et si dicas, saltem apprehensio, ut in primo instanti posita, causabit delectationem, respondeo, non potest, quia appetitus ille in eodem instanti habet tristitiam vehementem, et illa excludit omne gaudium, non tantum contrarium, sed impertinens, ex 7. Ethicorum.
Si dicas, causa delectationis est prior naturaliter quam causa tristitiae, respondeo, in habentibus tantum ordinem naturalem et simultatem realem efficacius excludit minus efficax, licet efficacius sit posterius natura. Nec mirum, quia impediens, sive prohibens, quandoque est posterius naturaliter: agens tamen primum impeditur per contractionem ejus. Exemplum in generativo unius, et alterativo ad contrarium.
Ad tertium, non est in potestate eorum illud nolle vel non nolle, sicut tangitur de continuatione mali actus in eis, cujus causa forte est actio continua causae superioris agentis ad aliquid uniforme in eis propter demeritum praecedens, ad quod uniforme sequatur uniformiter afflictio eorum: et propter hoc non potest aliquis remissius nolle quam modo nolit, quia sicut non est in potestate ejus actus, ita nec modus actus: et sicut causa superior uniformiter agit ad nolle, propter quod causa inferior non potest difformiter agere ab ipsa, ita uniformiter agit ad intentionem hujus nolle.