IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) De secundo modo, scilicet qualiter, etc. Hic declarat secundum membrum conclusionis praemissae in priori paragrapho, nempe ignem non torquere non solum qua detinet, sed etiam qua est objectum immutans intelligentiam Angeli ad continuam et non intermissam considerationem ignis. In hoc puncto edantur quidam Philosophi, qui totam hanc paenam referunt ad apparentiam, negantes verum ignem, et paenas animarum salvant in sola apprehensione, quasi phantastica et erronea. Cilatur Avicenna 9. Metaphys. cap. ultimo, Algazael 5. Physic. c. 5. Quidam etiam Patres, quatenus ea quae de igne infernali dicuntur, torquent ad sensum metaphoricum. Patres interpretabimur infra suo loco, quando agendum erit de loco paenarum. Opinionem praedictam Doctor superius rejicit, sicut et caeteri Theologi eam damnant.
Alii Doctores, qui in conclusione ipsa conveniunt differunt in modo quo ignis ut objectum, causat dolorem in Daemone: quidam enim imprimere speciem sui in intellectu Daemonis, et hoc quidem esse tam naturale intellectui, quam etiam igni: ita S. Bonaventura. Aegidius quodlibeta 2. quaest. 9. et quodlibeto 4. quaest. 15. asserit imprimi, et dolorem quem causat, esse in potentia ipsa intellectiva, sicut dolor sensibilis est in potentia cognitiva, v. g. tactus. Richardus in hac dist. art. I. quaest. 9. docet ignem, ut instrumentum Dei immutare intellectum ipsi inducendo necessitatem ut semper considerationi ignis inhaereat, neque se possit ad alia objecta, prout naturae ejus et voluntati competit, perfecte convertere: hanc impressionem seu ligationem reducit Richardus in speciem impressam. Omittendo longiorem discussionem circa naturam hujus speciei, et an possit esse a solo objecto, vel sit a Deo solo, vel etiam concurrat intellectus, et quomodo posset concurrere objectum materiale ad ipsam ( quod magis ad sequentem distinctionem spectat, in qua agitur de cognitione animae separatae ); hi Doctores conveniunt in conclusione praemissa, quam tenet Occham Quodlibeto 1, quaest. 9. Gabriel supplementum in hac distinct. quaest. 3. art. 2. conclusione 3. etc.
Doctor autem in littera dicit intellectum immutari per ignem, ut objectum, non exprimit, an mediante specie, an vero ipse ignis immediate immutat, ut subest speciali Dei concursui et providentiae ; utroque modo fieri posse ostendetur. Interim subjungam ejus resolutionem, ut jacet
Primo dicit intellectum Angeli damnati determinari perpetuo ad considerandum ignem in ratione objecti intense. Per determinationem intelligit necessitatem, quam mox dicit provenire a Deo in vindictam peccati. Dicit determinari ad intense considerandum, non vero ad solum considerandum ignem, quia etiam alia potest Angelus apprehendere, et quo perfectior est ejus intellectus, eo plura simul concipere potest; sed apprehensio aliorum neque est ita intensa, neque ita permanens sicut consideratio ignis, ex speciali Dei determinatione. Intelligitur haec intensa consideratio comparative ad alia objecta, in quibus Angelus delectari posset sibi permissus, et a quorum perfecta et sensibili et intensa consideratione impeditur per fortius movens ad hanc considerationem ignis in esse objecti. Si autem comparetur ad considerationem beatitudinis amissae et conscientiae peccati, quo major in his est paena, eo intensior consideratio.
Sed objicies Angelum non posse habere tot intensas considerationes, v. g. damni, peccati, ignis, ut carceris et ignis, ut objecti divinae justitiae, et aliorum objectorum apprehensionem naturalium.
Respondetur, licet non possimus pro hoc statu cognoscere perfecte perfectionem Angelici intellectus, aut animae separatae, non tamen possumus attribuere eis omnem imperfectionem, quam experimur in modo cognoscendi nostro, prout intellectus est ligatus sensibus, a quibus recipit suam cognitionem. Hic autem invenire licet causam limitatae cognitionis, quia nempe sequitur ad motionem determinatam hujus aut illius objecti, prout applicantur: non applicantur plura simul aut aeque perfecte, quia dependet haec applicatio a phantasia, quae limitate et imperfecte movet mediante phantasmate. Deinde, ipsa consideratio intellectus exigit concomitantem operationem phantasiae, quaecumque ex causa id oriatur: experimur ita esse, et ligatis aut impeditis sensibus intellectum cessare ab opere, naturaliter loquendo. Hanc causam limitatae operationis quoad pauciora objecta non licet transferre ad intellectum separatum, quamvis finitae etiam sit virtutis, non solum in actu primo, sed etiam secundo, in quo habet terminum intellectualitatis, ultra quem nequit extendi.
Hoc supposito, dico illas considerationes esse posse simul in intellectu separato, Deo specialiter movente ad ipsas, et determinante, maxime cum sit ordo inter ipsas quatenus tendunt sub una ratione in illa objecta materialia, nempe sub speciali ratione divinae ultionis ob peccatum, vel peccata, quinimo potest dici uno actu considerari haec objecta, quae in tantum sunt disconvenientia, inquantum inducunt rationem divinae justitiae vindicativae respective ad peccatum; nam privatio gloriae, detentio in igne, ut loco, ligatio intellectus ad intensam ejus considerationem, ut habet rationem paenae ad idem formale tendunt divinae ultionis ob peccatum, et repugnantia voluntatis ab eodem formali specificatur, nempe odio abominationis divinae justitiae, ex amore inordinato commodi.
In omni praeterea sententia objectio praedicta difficultatem habet eamdem, nam quidquid sit de causa proxima paenae, ipsa paena formalis statuenda est in tristitia, ex hoc vel illo repugnante, quae tristitia supponit apprehensionem objecti disconvenientis, et omnium, ex quibus causatur, nam tam paena damni quam vermis, quam etiam sensus continuatur in damnatis, et ex singulis peccatis propriae sunt, et diversae paenae, saltem sensus et vermis: debet ergo continuari etiam causa talis paenae proxima, quae consistit in apprehensione objectorum nolitorum, sine qua non sequeretur tristitia, quae tantum redundat ex objecto apprehenso.
Secundo dicit Doctor : Angelum apprehendere determinationem ad talem considerationem, etc. Non intendit diversam esse apprehensionem, quia id non requiritur, ut patet ex jam dictis, sed requiri necessario apprehensionem ipsius necessitatis, ex qua specialis ratio disconvenientiae resultat in objecto apprehenso ; nam alias apprehensio etiam intensa ignis ut objecti, est perfectio connaturalis Angelo, quae redditur ei disconveniens inquantum impedit Ubertatem considerandi indifferenter alia, aut perfectiora, quae continentur sub suo objecto primo, et quae magis delectant ; haec autem libertas adempta necessario debet apprehendi, ut causat tristitiam.
(h) Tertio, inquit, odit, etc. Odio scilicet abominationis per repugnantiam ad objectum. Hoc odium causatur ex amore commodi quo se amat et velit uti libera facultate in ordine ad quodcumque objectum delectans; promovetur hoc odium per superbiam, et consummatur per invidiam per quam odit determinari a Deo ad illam considerationem, cujus justitiae non vellet subesse.
Quarto, sequitur apprehensio certa de eventu illius considerationis, et perpetuo duraturae; quinto tandem ex his sequitur tristitia in voluntate. In his ergo gradatim Doctor optime explicat hanc paenam ex causis et in eventu. Primo, per disconvenientiam objecti. Secundo, per apprehensionem objecti, ut disconvenientis. Tertio, per nolitionem ejus. Quarto, per positionem objecti noliti. Quinto, sequitur ipsa passio impressa, quae habet rationem paenae.
Probatur haec conclusio : In primis talis necessitas nulli potest esse dubium, quin sit contra naturalem et elicitam inclinationem Angeli, ejusque perfectionem, quia sicut ligari loco determinato contra usum liberum potentiae motivae, et in paenam peccati est ipsi disconveniens juxta communem, quin etiam juxta fidem, quia alioquin non destinaret Deus infernum, et ignem ut paenam determinatam, nisi in iis esset ratio disconvenientiae; ita etiam ligari Angelum ad certam cognitionem objecti, in quo non consistit ejus finis, et adimere libertatem considerandi alia, est contra ejus perfectionem et inclinationem: ergo est ipsi disconveniens et paenale, et maxime contra ejus appetitum elicitum. Probatur minor, maxime consideratur perfectio Angeli et animae separatae penes voluntatem et intellectum, secundum quos ordinatur ad suum finem naturalem per cognitionem et amorem ; ergo repugnat talis necessitas ejus inclinationi naturali in finem. Probatur consequentia, quia inclinatio naturalis Angeli, sive quoad intellectum per speculationem veritatis, sive quoad voluntatem per amorem boni, ut sic maxime et ultimate perficitur respective ad objecta abstrahentia a materia, et veritates universales, non vero in ordine ad hoc objectum materiale determinatum: ignis ergo necessitans ad considerationem intensam ignis per quam impeditur a me tu in finem suum primarium, est contra ejus inclinationem naturalem perfectissimam: ergo objectum disconveniens, et ut positum et apprehensum causat tristitiam.
Dices intellectionem et speciem ignis esse connaturalem Angelo ; ergo non est ipsi objectum disconveniens.
Contra, licet talis consideratio non sit absolute disconveniens in se, tamen ut impedit perpetuo alias considerationes perfectiorum et aequalium, est disconveniens, ut impedit, inquam, non ex libertate elicientis, sed ex virtute propria, ut subest causae suae extrinsecae determinanti, et inhaeret sine sui intermissione, constituens necessario intellectum in actuali et intensa tendentia in objectum, et praevalet sic necessitando aliis intellectionibus eorumque motivis.
Confirmatur, si homo in via necessitaretur ad similem considerationem vehementem unius objecti materialis, plurimum derogaret inclinationi ejus secundum intellectum et voluntatem, quamvis alioquin illud materiale esset sub objecto primo contentum. Unde, qui plurimum inhaerent, vel ex prava dispositione sensus, vel ex libertate et consuetudine alicui tali, minus perfecte utuntur intellectu ad finem naturalem, et secundum inclinationem debitam rationis: ergo similiter Angelus et anima separata, ut subjiciuntur necessitate illata a prima causa tali considerationi, etiam impediuntur a prosecutione perfecta finis, ad quem ex naturae suae appetitu ordinantur, et talis consideratio est ipsis disconveniens ut apprehensa et posita in eventu certo.
Confirmatur secundo, quia si perfectio potentiae in actu secundo redundat ex objecto cui inhaeret, vel adhaerere potest, et quo potentia magis ordinatur ad subjectum perfectus et universalius, eo magis est nata perfici, et inde colligitur ejus perfectio, ut sensus interni ultra externum, et intellectus supra sensum, et voluntatis super appetitu, et habitus et actus super reliquis inferioris objecti, sequitur quod consideratio unius objecti imperfecti, ad quam necessitaretur hoc modo, sit contra ejus inclinationem, ut tendit in suum objectum primum, tam secundum universalitatem quam secundum perfectionem primam, quod videtur omnino evidens, quia suspenditur ab actu secundo, ad quem primo tendit et in quo ejus perfectio excedens versatur. Ex quibus patet hujus paenae possibilitas.
Secundo probatur ejus eventus, et de facto ita in reipsa contingere. Gregorius lib. 9. Moralium cap. 39. in illa: Ubi nullus ordo, etc. Damnatus quisque, inquit, dum foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus, interius exteriusque confunditur, etc. Ordo, in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mente saevit, etc. Haec confusio mentis in damnato oritur ex flamma secundum Gregorium. Item lib.4. Reg. cap. 29. dicit videndo et experiendo ignem torqueri; si ergo videndo torquetur, et paena sit perpetua, sequitur per ignem semper in ratione objecti torqueri, et semper videri et considerari, et experiri: experientia.haec diversa a paena visionis est per detentionem; videre autem per considerationem non intermissam ignis, quae etiam perinde torquet secundum Gregorium paena diversa, qui utramque paenam et modum punitionis ab igne emanantem asserit.
Isidorus lib. 1. de summo bono cap. 3. postquam dixit duplicem esse paenam inferni,alteram in mente, quam urit tristitia, alteram in corpore, quod urit flamma, et utramque paenam refert in ignem: agit enim de paena sensus, et subdit : Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, et ad aliquid non habere, hoc est, habere lumen ad damnationem, ut videant impii, ut doleant, et non habere lumen ad consolationem, ne videant, unde gaudeant, etc. Quin etiam huc referri possunt reliqui Patres et communis schola, qui constituunt paenam sensus consistere in perpetuis flammis, et incendio inferni, ac proinde sicut intensus sensus paenarum nunquam intermittitur, ita etiam neque intensa consideratio ignis. Paena autem ignis communis est omnibus damnatis, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus, et ut dicit Gregorius lib. 9. Moral. cap. 50. alias 39. et 40. Quamvis Angelorum atque hominum longe sit materia dissimilis, una tamen paena implicat, quos unus in crmine reatus ligat, etc. Et cap. 48. alias 39. vehementiam illius considerationis exaggerat: Hic, inquit, flamma, quae succenditur, non illuminat; illic, eia. ignis, qui cruciat, obscurat; hic metus amittitur cum tolerari jam coeperit quod timebatur: illic et dolor dilaniat, et pavor angustat, etc. illic ignis, et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet, etc.
Tertio tandem probatur conclusio ratione, quia si paena est perpetua (loquor de paena sensus, et non intermissa ex Dei providentia, et ultimate consistit in tristitia, quae oritur ex apprehensione objecti disconvenientis applicati) sequitur necessario intellectum nunquam cessare ab apprehensione objecti illius disconvenientis et causae inferentis cruciatum, quem utrumque apprehendat intense. Et sicut nunquam cessat paena damni, quae consistit in apprehensione damni, ex conscientia peccati, ex quibus oritur tristitia de damno, et vermis conscientiae rodens, neque intensa etiam horum consideratio unquam cessat: eodem modo neque cessat consideratio intensa ignis, quae non permittit ad delectabilia commodi intellectum recipere. Consideratio haec ignis, ut detinentis spiritum t? in quoad locum, quam quoad intellectum cruciat in eventu sensum Angeli et animae damnatae, quoniam ipsa paena vitalis est et perpetua, . ad quam necessario exigitur cognitio necessaria, sicut ad omnem paenam etiam doloris sensibilis. Unde dicit Bernardus, lib. 5. de considerat. cap. 10. agens de paena vermis : Hic est vermis, qui non moritur, memoria praeteritorum semel injectus, vel innatus per peccatum; haesit firmiter, nequaquam avellendus, etc. Haec memoria est consideratio peccatorum semper permanens et paenans, ita similiter de reliquis paenis dicendum est semper manere considerationem fixam, et non intermissam earum, et simul causarum, ex quibus oriuntur. Unde nequit talis consideratio Angelo esse indifferens aut libera, alias eam omittendo paena prout tum cessaret, quod est contra dispositionem divinae justitiae, quo destinatus est in ignem aeternum; aeternum enim non patitur intermissionem aut discretionem: ergo est necessaria, ac proinde non subjecta potestati aut naturae Angeli sibi praemissae, quod est intentum.
Conclusio et sententia praemissa impugnatur ab illis, potissimum a Suare, lib. 8. de paenis Angelorum cap. 13. n. 13. et sequentibus: primo, quia naturalia permanserunt integra in Daemone ex Dionysio: et Patres dicunt eos esse in intelligendo velocissimos, et ad decipiendum acutissimos, et habere magnam rerum memoriam et experientiam, per quam non solum praeterita recordantur, et praesentia intuentur, sed et futura conjectant, ex quibus constat eos habere liberam facultatem considerandi omnia, non obstante intensa paena et consideratione ignis: ergo haec non impedit.
Respondetur, naturalia mansisse integra 1 Daemonibus, ut dixit Dionysius, de divinis nomin. cap. 4. in 4. p. quia quae per naturam sunt incorruptibilia, inquit, per peccatum non corrumpuntur, etc. quod perinde admittit Augustinus, lib. 2. de Genesi ad litteram cap. 17. et lib. de divinat. Daemonum, et Isidorus in lib. 1. de Sentent. cap. 10. et Beda lib. variarum qq. q. 9. et saepe admittit Doctor, ut in hac ipsa quaestione contra primam opinionem asserit: manent autem naturalia quoad actum secundum ex caecitate et obstinatione inducta per peccatum, nam usus eorum semper est ad malum practice loquendo, quia finis est perversus. Unde Ignatius epistola 8. ad Philip. Sapiens est ad male faciendum, bonum vero quid sit, ignorat, ignorantia oppletus est propter voluntariam dementiam, etc. quo enim modo non est hujusmodi, qui nec ante pedes, et pro patulo positam rationem videt, etc. Fulgentius de fide ad Petrum cap. 3. asserit Daemones amisisse bonam voluntatem, quam nunquam recuperare possunt, ideoque perversa semper machinantur ; ubi autem finis est perversus, ibi etiam est error in practicis.
Dionysius praeterea loco citato dicit : Mali vero dicuntur (supple Daemones) quod circa naturalem operationem infirmentur; aversio itaque est illis malum, quod exciderint, potitique non sint naturalibus bonis, imperfectioque, et imbecillitas, et fuga, et prolapsio virtutis conservantis eis inditam perfectionem, etc. Accedit ad hoc quod Patres dicant Daemonem amisisse potestatem praeter solam nocendi hominibus, eosque tentandi. Ulterius etiam paena tam sensus quam damni, quam vehementer refugiunt, et non possunt quae intellectum et voluntatem eorem tenet in viva cogitatione et cruciatu.
Ex his negatur consequentia illata, nam infirmitas eorum circa naturalem operationem, de qua Dionysius, et oppletio ignorantiae, de qua Ignatius, oritur tam ex perversitate voluntatis repugnantis Deo, et studio intenso nocendi hominibus, eosque sub ver tendi ; tum denique ex paena, et ejus perpetua consideratione. Et quamvis ligamen hoc intellectus ejus non tollat omnem usum intellectus ad alia cognoscenda, tollit tamen usum ejus ad ea cognoscenda, prout ei delectabilia sunt, ut ait Doctor, et possint in eventu ex iis voluptatem capere, praedominante paena, et ejus consideratione non intermissa atque intensa, quod est dicere impedire practice ejus cognitionem in ordine ad finem naturalem, in quo aliquo modo quiescere et beari naturaliter posset, non solum qui talis est in esse honestatis, sed etiam qui talis est in esse naturae, et commodi, quod effectat voluntas qua concupiscibilis est potentia; nam ut habet Angelus, summam tristitiam in voluntate, ad quam semper ligatur ex intensa consideratione disconvenientis, ita etiam reddit eam incapacem et impeditam ad delectationem, non solum de eodem objecto, sed etiam de quocumque alio impertinenli et incomparabili in ratione delectabilis ad oppositum tristans, et fortius movens, per quod absorbetur voluntas, ut patet 7. Ethic. cap. 14. a sensu contrario, ubi dicitur quod voluptas excedens tollit dolorem, et ipsa experientia, ut quando quis angitur vehementi dolore, quae alias delectabilia erant apprehensa, non causant delectationem, et semper rapitur ejus cogitatio in malum nocivum, ut valde impediatur circa reliqua.
Ex hac responsione patet ad argumentum a ratione, quod idem auctor opponit, nempe quod intellectus Daemonis, licet aliquo modo impediatur per illam considerationem ignis, tamen non exhauritur sic, quin sufficientem virtutem habeat cogilandi de aliis; ergo hoc impedimentum non est tanti momenti, ut inferat tantam paenam, licet inferat aliquam, nisi alias ex ratione rei apprehensae oritur talis paena.
Respondetur repugnare perfectioni Angeli naturali, ut nequeat practice seu delectabiliter, uti libere suo intellectu in ordine ad finem naturalem, quem appetit ejus voluntas, et quod ita intense rapiatur ejus consideratio perpetuo, non solum in considerationem objecti, per quod fit miser, et affligitur, sed etiam ut impeditur a prosecutione sui finis naturalis per voluntatem et intellectum. Unde haec intensa consideratio, et applicat nocivum disconveniens, et excludit bonum conveniens, et ex utraque causa redditur amara: sicut enim in Daemone consideratio beatitudinis amissae supernaturalis causat tristitiam ob damnum incursum, ita etiam privatio beatitudinis naturalis et concupiscibilis causat in eo tristitiam; haec autem privatio incurritur ex consideratione illa intensa de qua loquimur.
(i) Quoad aliquid autem est dissimile sui, etc. Comparat utramque. paenam tam ex detentione in igne, ut loco, quam ex detentione intellectus in igne, ut objecto, ad invicem quoad differentiam ; conveniunt enim in eo quod sint circa idem disconveniens. Prima differentia est, quod ignis ut objectum effective detineat intellectum in sui consideratione eo modo quo objectum motivum comparatur ad potentiam intellectivam tanquam movens ad mobile, et tanquam activum ad passivum. Haec ergo detentio non est ex determinatione et imperio voluntatis Angeli, sed ex causa extrinseca, partialiter quidem ex objecto, et minus principaliter, quia licet objectum concurrat ad intellectionem, tamen non necessitat intellectum Angeli sibi relictum, quin ex imperio voluntatis posset se ad aliud convertere et desistere etiam a cognitione hujus aut illius objecti. Haec ergo necessitas est a causa prima intense determinante intellectum Angeli ad illam considerationem ignis ut objecti, sicut etiam statuit paenam ex illa fore perpetuam, et quanquam talis etiam sit necessitas ad considerationem ignis, ut tenet Angelum in loco, tamen in hoc est disparitas quod ignis non teneat effective, sed formaliter ; effective vero concurrat ad detentionem intellectus, qua objectum est, et necessitas ex suppositione divinae determinationis, et concursus specialis, supponit hic objectum materiale posse immediate concurrere ad cognitionem sui, quod maxime verum est de intuitiva, qualis est illa visio perpetua ignis, ut objecti. Controversiam hujus difficultatis hic omitto brevitatis gratia, supponendo quod objectum materiale, quando perfecte est applicatum in se, concurrere possit ad omne illud, ad quod concurrit species ejus in virtute ipsius objecti, quia materialitas non obstat, ut patet in exemplo de phantasmate, neque subordinatio potentiarum sensitivarum ad intellectum, quae non reperitur in Angelo. Deinde, quia hoc necessarium est in ordine ad cognitionem intuitivam praesentis, qua praesens est, qualis est in proposito ; et sicut Angelus et anima separata potest abstrahere speciem ab objecto materiali, ipso objecto immediate concurrente, ita etiam concurrente eodem possunt intueri materiale praesens, ut infra ostendetur suo loco.
Deinde secundo, statuit differentiam, quantum ad nolle seu odium utriusque, in hoc quod detentio intellectus in hoc objecto perpetua, sit magis intensa, quam detentio secundum potentiam loco motivam. Ratio hujus est superius deducta in probatione conclusionis, quia nempe major est perfectio Angeli, quae convenit secundum intellectum, quam illa, quae convenit secundum potentiam loco motivam, et prior magis appetitur,
ideo ejus impedimentum vehementius fugitur, et odio habetur.
Tertio statuit differentiam in ipsa paena seu tristitia, quod illa sit intensior de priori quam de secundo, v. g. ob impedimentum cognitivae, quam loco motivae. Ratio est, quia quo intensius aliquid fugitur, eo magis intense, ut praesens apprehensum, causat tristitiam.
(k) Contra utrumque modum sunt instantiae, etc.
Objicit contra utramque partem conclusionis : Primo, quod sequeretur paenam sensus esse aequalem in damnatis spiritibus, quod est contra fidem et Augustinum in littera citatum, et omnes Patres. Antecedens probatur, quia aequaliter omnes detinet ignis.
Respondent quidam, detentionem in igne fore inaequalem, vel quoad angustiam loci, vel quoad situm, ut profundius quidam prae aliis, et viliori loco, et majori flamma ambiantur ; sed licet hoc etiam sit verum, non sufficit ad integram et proximam causam. Alii dicunt cogi Daemones juxta inaequalia demerita apprehendere intensius ignem, quae apprehensio sit ipsis causa majoris tristitiae; sed neque hoc etiam dat causam integram, quia apprehensio intensa ignis ut causet tristiam, exigit ignem apprehendi ut disconvenientem, vel ex natura rei, vel certe ex fuga et displicentia voluntatis.
Respondet ergo Doctor quod detentio formalis, quae est secundum locum, sit in omnibus aequalis. Dicit formalem detentionem, non materialem, quia probabile est, inaequalia fore in paena loca, juxta inaequalitatem peccatorum, nam sicut diversae mansiones Beatis distribuuntur in caelo, juxta illud Joannis 14. In domo Patris mei mansiones multae, sunt, etc ita etiam distribui videntur loca paenarum; quod etiam indicare videtur Gregorius,
lib. 9. Moralium, cap. 47. alias 39. quamvis verba ejus ad ipsam formalem paenam referri possunt, de qua constat esse inaequalem juxta mensuram delicti. Dicit ergo Doctor detentionem formalem inaequalem esse quoad neccessariam unionem et adhaesionem ignis, quod verum est, quia ex imperio Dei, et providentia aeque insolubilis est in omnibus ; sed nolle non est aequale in omnibus, seu odium ignis et detentionis, imo intensius erit in his, qui magis peccaverunt, et ideo major tristitia. Declaratur responsio ex praemissis, quia tristitia oritur ex iis, quae nobis nolentibus, accidunt, juxta definitionem Augustini supra praemissam in responsione ad quaestionem. Ignis autem redditur disconveniens Angelo, non ex natura physica utriusque, sed ex repugnantia et odio voluntatis, qua illa detentio est ipsi nolita, quia vero haec paena infligitur ob peccata, et juxta mensuram eorum, in quibus complacet Angelus damnatus, refugiens paenam et divinam ultionem ex superbia et invidia, et haec paena ex alia parte respicit singula peccata ejus, in quibus obstinatus est et complacuit, et complacet: ideo nolitio paenae sequens mensuram voluntatis et prosecutionis, quam habuit in peccatis intensive et extensive, commensuratur quoad gradum et extensionem prosecutioni ex qua redundat, quia quantum inhaeret voluntas uni oppositorum, tantum recedit a contrario: et in quantum amat unum, in tantum odit contrarium, quia fuga mali oritur ex inclinatione ad bonum contrarium: ideoque quae indifferentia sunt in ordine ad voluntatem, in iis neque inhaeret per amorem, neque consequenter refugit contrarium per fugam et odium positivum. Ex hoc ergo gradu nolitionis, et apprehensione consequente objecti jam positi in certo eventu sequitur tristitia in eodem gradu,
et inaequaliter juxta inaequalitatem nolitionis et apprehensionis, quae sunt causae ejus proximae juxta ea quae hic dicta sunt, et in distinct. 14. quaest. 2. et dist. 16. quaest. 1.
(1) Contra secundum. Objicit contra secundam partem conclusionis, quod ignis ut objectum causans intelligibiliter istam impressionem continuae detentionis intellectus in sui consideratione, causaret potius delectationem quam tristitiam, quia est objectum connaturale intellectui, et sic Angelus beatus etiam delectaretur, ut Michael.
Responsio ad hanc objectionem transposita fuit in impressione Anluerpiensi, et aliis, ideo in suum locum transferenda videbatur.
Respondet Doctor juxta ordinem causalionis supra praemissum, quod illa esset ex natura intellectus, absolute loquendo, delectabilis, sed ob nolilionem ejus, et apprehensionem eventus positi, causat tristitiam. Haec responsio ita intelligenda est, ut nolitio etiam supponat disconvenientiam illius inlelleclionis, non absolute, sed ut impedit intellectum indifferenter alia considerare, et necessitatur ad ipsam perpetuo, quae necessitas, ut apprehenditur, est nolitia.
Et si dicas, etc. Replicat saltem in primo instanti quo fit apprehensio ignis, delectabit.
Respondet negando assumptum, quia appetitus ille in eodem instanti habet tristitiam vehementem, etilla excludit omne gaudium, non tantum contrarium, sed impertinens, 7. Eth. c. 14. Haec tristitia in primo instanti potest intelligi de poena damni et vermis, et etiam poena detentionis in igne, et ejus consideratio, ut perpetua, et non intermissa, quia ipsa detentio est causa tristitiae,ul apprenhensa,cui etiam ligatur intellectus secundum considerationem, ut ad semper praesentem, alias paena ipsa intermitteretur ; ut ergo apprehendit ignem, ut carcerem, habet tristitiam, et ut apprehendit ulterius ignem, et perpetuo considerandum, tanquam sui intellectus detentionem, habet repugnantiam et tristitiam, et unico actu utraque detentio apprehendi potest, licet Doctor claritatis gratia in ordine ad diversas paenas distinguat utrumque. Sequens replica et responsio ex littera, asserit ordinem naturae esse inter utramque paenam, simultatem vero realem.
Quod vero asserit tristitiam Angelorum et damnatorum non compati secum aliquod gaudium, docet etiam Occham in 2. q. 19. ad 7. Gabriel in 2. d. 7. q. 1. art. 3. dub. 1. Vasquez 1. part. quaest. 64. art. 3. disp. 242. cap. 3. ubi Bannes, Ripa, Zumel, Pisantius, Medina, D. Thomas tamen praedicto articulo contrarium insinuat, sicut et Alensis 2. p. quaest. 100. in 4. alias 5. art. 1. et 2. licet gaudium non sit verum, sed apparens et plenum amaritudine, et spectans potius ad miseriam, ut docet Augustinus lib. 2. de Gen. contra Manichaeos cap. 17. Idem docet Gregorius in 1. distinct. 1. quaest. 2. art. 1. ad 3. et 5. Defendit Suarez l. 8. de Angelis cap. 15. quamvis asserat hoc gaudium cessaturum adempta potestate homines tentandi, ex quorum damno hoc gaudium inest, et ex odio in Deum. Patet ex Scriptura,ubi saepius dicitur inimicus gaudere et exultare ex ruina nostra, Psalm. 37. Nequando supergaudeant mihi inimici mei, etc. Patet ratione, quia habent odium Dei, et ardens desiderium nocendi homini viatori, et timorem incarcerationis finalis in gehenna, ut postea dicetur in sequentibus ; ergo completo desiderio, possunt gaudere aliquo modo accidentaliter, quia appetunt offensam Dei, et ruinam nostram ex invidia.
Dico tamen sequendam esse primam sententiam, cujus rationem assignat Gabriel, ex parte divini concursus non concessi a Deo quoad delectationem in statu damnationis, qui est extremae miseriae. Planior est illa a causa intrinseca, quam tradiLDoctor, et post eum Occbam, quia nempe voluntate sic affecta extrema miseria et tristitia redditur incapax delectationis, quia sicut in nullo minuitur ejus poena, sic etiam nullum delectabile, circa quod afficitur Daemon, est ipsi motivum proportionatum in ea dispositione ad causandum in ea delectationem ; et sicut beatitudo formalis evacuat omnem tristitiam, ita miseria formalis et finalis excludit omne gaudium.
Probatur, quia causae illae ex quibus dicitur causari illa delectatio, ut ardor nocendi, et odium Dei, non sunt magis efficaces ad causandum gaudium illud accidentale quam sui complacentia, et complacentia etiam in peccato ad causandum gaudium substantiale de fine praestituto, cui adhaeret Daemon propter se, et ex cujus radice oritur illud odium abominationis in Deum vindicantem, et invidia in genus humanum; nam quo fortius est motivum, et magis per se intenditur, eo magis natum est causare delectationem et gaudium in seipso praesens. Sed neque de seipso, aut de peccato babel gaudium, quamvis obstinate adhaereat, quia poena damni, sensus et vermis obstant, er absorbent voluntatem, et juxta dispositionem ejus magis eligeret non esse quam subjici poenae ex his redundanti, juxta illud : Melius fuisset illi, si natus non fuisset homo ille, etc. et prout Patres exaggerant hanc paenam, videtur excludere gaudium de eodem objecto; ergo minus potest esse gaudium de aliquo accidentali, quod ex motivo ejusdem objecti desideratur.
Confirmatur, non magis nata sunt illa motiva ex natura rei inducere gaudium in Daemone, quam memoria peccati et offensae contra Deum commissae, inducere tristitiam in Beato: sed ex illa memoria et displicentia peccati commissi, Beatus non tristatur, quia ex fruitione summe delectatur: ergo etiam neque Daemon habet gaudium ex maleficio, quamvis illud velit. Probatur consequentia a paritate, qua sive gaudium sit actus elicitus voluntatis, et similiter delectatio, actus, inquam necessarius, sive passio impressa ex objecto disconvenienti in ratione applicato, perinde se habent hinc inde causae necessariae utriusque. Quod si dicatur Deum suspendere concursum ad dolorem et tristitiam in Beato, eo modc dicit potest in proposito: quod si in Beato summa delectatio ex natura rei ita subigit voluntatem, ut reddat eam incapacem tristitiae ullius, licet causa alias sufficiens applicetur, ut apprehensio peccati, et nolilio ejus ex perfecta charitate in termino, quae quanto perfectius operatur, tanto magis inclinat ad nolitionem divinae offensae praeteritae; quinimo ipsa voluntas, si necessitatur ad finem ultimum clare visum, per modum naturae elicit hanc nolitionem, ut elevatur per gratiam et fruitionem; ergo non sequitur ex causis alias sufficientibus, nisi appeti tus sit indifferens, et non impedita per causas fortius moventes, et formam contrariam in summo gradu impressam. Probatur consequentia, quia eodem modo hic philosophandum est, sicut in caeteris causis necessariis et agentibus circa subjectum, v. g. aqua quantumlibet ex forma sua sit nata producere et conservare in seipsa frigus: tamen si virtute agentis praedominantis recipiat calorem in gradu intenso, et eadem causa semper maneat applicata ad conservationem ejusdem caloris, nunquam potest aqua prodire in actum secundum, licet habeat virtutem alias sufficientem, si auferatur impedimentum. Eodem modo, etiam si voluntas per modum naturae dicatur habere virtutem producendi in seipsa passionem concurrente objecto, quamdiu determinatur per fortius movens et praedominans ipsi in ea dispositione, nequit agere ad contrarium. Quod si vero passio illa sit ab ipso objecto totaliter, ut nos putamus, supposita nolitione aut volitione praerequisilis, juxta naturam et qualitatem passionis, idem contingit quod in causis per se contrariis applicatis eidem subjecto, quarum altera alteri excessive praedominatur.
Confirmatur secundo, quia in ordine ad passionem perinde se habet appetitus rationalis et sensitivus quantum ad modum agendi, et inclinationem: sed in appetitu sensitivo dolor vehemens, et valde excessivus ita praedominatur, ut non possit delectari, non solum de opposito, sed nec de.alio objecto, quod alias esset delectabile, si appetitus non fuisset impeditus; ergo idem dicendum de appetitu rationali.
Dices cum Gregorio, impediri phantasiam ne apprehendat delectabile, quando appetitus summe tristatur, non ita contingit in Daemone, cujus intellectus non impeditur a cognitione requisita.
Contra est experientia et ratio, quia moto sensu externo ad proprium actum, movetur phantasia ad operandum circa idem objectum praesens; in phantasia autem sufficit apprehensio objecti delectabilis ad causandum delectationem. Deinde videmus saepissime in magnis afflictionibus, et vehementi tristitia homines per artem et imperium voluntatis ex consideratione aliorum objectorum quaerere levamen et solatium, qui inde nullam sensibilem voluptatem capere possunt, succumbente appetitu passioni contrariae vehementi. Deinde, idem ipsum objectum perfecte apprehensum, nunc est conveniens appetitui, nunc disconveniens ex diversa dispositione appetitus, et nunc causat tristitiam, nunc etiam delectationem: ergo potissima ratio harum passionum est ex inclinatione appetitus petenda, sine qua nequit disconvenientia aut convenientia objecti subsistere, et non ex sola natura objecti apprehensi, quod in actu secundo ad inclinandum appetitum non conducit, nisi ipse appetitus sit inclinatus, et non repugnans; repugnat autem quando absorbetur per contrarium affectum in gradu intenso. Deinde etiam objectum, prout terminat operationem unius sensus, et appetitus conformis, potest esse delectabile et conveniens secundum operationem autem alterius, et appetitum conformem disconveniens: in hoc autem casu recte apprehenditur sub utraque ratione, ut ignis per visum et tactum: sed si causatur dolor vehemens ex immutatione tactus, et corruptione temperamenti, elidit omnem delectationem ex visu possibilem: ergo non ex eo quod impediatur phantasia ab apprehensione objecti praesentis delectabilis, tollitur delectatio, sed ex eo quod tristitia vehemens tollat efficaciam objecti, qua delectabile est, ita ut in appetitum nequeat.
Deinde, quando duo dolores simul eumdem occupant, vehementior alterum obscurat, ita ut non sentiatur, et stupeat sensus in solo vehementiori: a fortiori hoc sequitur in contrariis affectibus, ut unus ex toto, si vehemens sit, tollat alterum. Quod probatur etiam ratione, quia aliqua potentia animae vehementer operante circa aliquod objectum, reliquae minus perfecte operantur, imo quandoque nihil circa objecta praesentia, quia mediante vehementi operatione potentiae, determinate tota virtus animae applicatur et distrahitur circa illam operationem, ut non valeat simul perficere alias functiones mediantibus caeteris, minus autem oppositam opperationem, si quae est possibilis ; hoc autem a fortiori dicendum de eadem potentia, ut operatur vehementer, et secundum ultimum suae inclinationis circa aliquod objectum, minus posse operari circa alia. Sed non minus passio aliqua vehemens subigit appetitum, etiam rationalem: ergo quando est summa et vehemens, reddit impeditum ad passionem contrariam, ut nullo gradu inesse possit, aut objectum quantumlibet praesens inclinare voluntatem ad ipsam.
Secundo probatur. conclusio suppositis jam dictis, et oppositione tristitiae damnatorum ad omne gaudium, non solum ex impedimento voluntatis, et determinatione ultimata ejus per talem tristitiam, sed etiam ex natura ipsarum formarum: sicut fruitio summi boni ita explet voluntatem, quia est summi boni et ultimi finis in reipsa, qui includit omnem rationem boni, ad quod inclinatur voluntas perfectiori modo, quam invenitur in proprio genere participatum: ita etiam delectatio per tentionem summi boni ita explet voluntatem quoad inclinationem ad omne bonum, cui adhaeret in ratione commodi et delectabilis (hoc est, ipsi aequivalet in gradu et modo), quia est summa possibilis voluntati in specie. Eodem etiam modo per oppositum dicendum est de miseria ultima damnatorum in ratione tristitiae et poenae, quae est summa: sed repugnat delectationem et tristitiam inesse voluntati simul de eodem objecto; ergo repugnat similiter ex oppositione formali ipsarum, tristitiam summam, quae aequivalet omni alteri in gradu et modo,
inesse cum ullo gaudio. Patet consequentia, quia illa tristitia eminenter in se excludit omnem tristitiam ; ergo perinde opponitur omni gaudio tam intensive quam extensive.
Tertio, ut fides docet, pars est poena animarum damnatarum et Daemonum ; sed in illis non apparet causa alicujus delectationis et gaudii, neque ipsa consequenter delectatio et gaudium etiam accidentale ; ergo neque in Daemonibus, qui ex maleficio lucrari non debent, quamvis ex certo divinae providentiae cursu vagari in hoc aere permittantur ad vindictam malorum, et exercitationem bonorum.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae, quae opponit Suarez. Scriptura intelligitur de exultatione improperationis, et denotat complacentiam et voluntatem nocendi completam in exercitio et effectu, non vero gaudium, quamvis alias notum esset hoc sequi, nisi obstaret tristitia summa ; non sequitur autem illa consequentia : est sufficiens causa applicata, ergo effectus gaudii, nisi quando subjectum est indifferens ad formam, et tollitur impedimentum, quod non excedit virtutem causae; in proposito id non contingit, ut patet ex dictis. Scriptura ergo exprimit pravam voluntatem Daemonum completam per effectus, qui alias nati sunt sequi, licet non sequantur de facto; et loquitur accommodate ad captum nostrum, sicut etiam passiones hasce tribuit Deo, non quod in ipso sint, sed quod si esset capax illarum, inesse possint, quantum est ex parte objecti, ut operum nostrorum, in quibus placet vel complacet. Ita etiam Daemones ex prava voluntate completa dicuntur exultare, ad significationem ejus, licet non sequatur gaudium et exultatio per modum passionis.
His non obstantibus posset reconciliari utraque sententia, dicendo quod nulla sit voluptas in Daemone, quae minuat ejus tristitiam, et hanc excludi per primam sententiam. Secunda autem consentit quoad hoc, quamvis admittat ex sententia Augustini gaudium aliquod secundum quid, et accidentale, non substantiale. Vel dici potest in concupiscibili nullum habere gaudium, in irascibili vero ex affectu vindictae habere aliquod ex successu, quod tamen non lenit dolorem, qui est in concupiscibili. De utroque affectu voluntatis videatur Doctor in 3. d. 36. videatur etiam de causis doloris ibidem dist. 15. et in hoc 4. dist. 14. quaest. 2.
(m) Contra utrumque simul, etc. Objicit tertio contra utrumque modum, quia tristitia est ex disconvenientia utriusque detentionis, quia nolita est: sed posset ex libertate sua non nolle, ergo non tristari. Praeterea aeque affligi posset si ligaretur alteri corpori, utroque modo, v. g. lapidi, ect.
Respondetur, non esse in potestate Angeli damnati nolle, vel non nolle ( supple detentionem sui ad ignem, ut locum et objectum), sicut tangitur de continuatione mali actus aut voluntatis pravae in eis, cujus causa forte est actus continuus causae superioris agentis ad aliquid uniforme in eis, propter demeritum praecedens, ad quod uniforme sequitur uniformiter afflictio earum;et propter hoc non potest aliquis remissius agere nolle, quam modo nolit, quia sicut actus non est in potestate, ita neque intentio actus ; et causa superiori uniformiter agente, nequit inferior agere difformiter, etc.
Haec responsio involvit duas difficultates, quarum prima est de exemplo allato, nempe de causa obstinationis in peccato in Angelis, an sit necessitas ex propria voluntate; an vero determinatio causae primae, supposito tamen peccato, et an sit necessitas physica et inevitabilis, an vero electionis propriae et mortalis, Deo subtrahente auxilia necessaria ad bonam voluntatem et gratiam. De hac difficultate agit Doctor locis citatis in margine.
Secunda difficultas est, quomodo nolitio illa ignis utroque modo considerati, sit necessaria Angelo, an moraliter, an physice ?
Omisso exemplo allato de indurationis causa, sive intrinseca, sive extrinseca in locum proprium, in quo ex instituto tractatur, supponendo etiam quod est fidei, nempe Daemonem, et damnatos esse induratos in mala voluntate, et peccato tam habituali quam actuali, declaratur responsio quoad id, quod ex instituto disseritur de nolitione . illa, ex qua oritur proxime tristitia. Advertendum itaque, sicut intentio finis necessario infert electionem medii, quod unicum tantum est in re ipsa, et cognitione intendentis finem, ita etiam amorem vehementem et efficacem unius objecti inferre nolitionem alterius contrarii, et odium positivum, si in re ipsa practice applicetur in ratione motivi vehementis sollicitantis voluntatem. Ratio hujus est, quia voluntas inhaerens intense per amorem ullimate determinatur ad finem, quantum determinabilis est ex virtute propria, quae ejus determinatio positiva et ultimata per volitionem finis etiam trahit secum fugam contrarii ultimate. Haec autem consistit in positivo actu, quia licet in alia dispositione voluntas posset habere fugam contrarii per suspensionem actus, idque ex motivo finis, cui virtualiter aut habitualiter adhaeret; tamen quando est in ultimata determinatione circa finem intentum, et intense quoad omnes vires, specificationem et exercitium, nequit in eo gradu determinato non ne cessi tari formaliter ex vi talis prosecutionis ad fugam, ut in re ipsa applicatur, et distrahit a prosecutione finis: haec ergo fuga est nolitio positiva contrarii, quod apprehenditur applicatum, et ut distrahens voluntatem a fine, in quo ultimate quiescit per determinationem contrariam et ultimam sui ; ultimam dico, id est, plenam, et quantum potest voluntas se applicare vel adhaerere per conatum, tunc enim necessitatur ad tollendum et removendum contrarium quantum potest, et consequenter per positivam repugnantiam, et non solum per suspensionem actus prosequentis contrarium: nam sicut intentio efficax necessitat ad electionem modo dicto, quia per eam, ut quidam volunt, ipsa voluntas est determinata virtualiter ad electionem medii, vel ut ego existimo formaliter, licet medium respiciat materialiter, quia intentio est finis explicite ut in re ponendi, quae nequit abstrahere a medio necessario et cognito, et ex vi talis determinationis formalis sequitur electio ipsa medii, et applicatio et remotio impedimentorum ; ita etiam quando voluntas adhaeret intense objecto per ultim a tam sui determinationem necessitatur ad odium contrarii, si applicatur practice, id est, ut distrahens voluntatem, et ut opponitur objecto cui adhaeret; unde aliqui dicunt ipsam volitionem explicitam objecti esse nolitionem explicitam contrarii, saltem est virtualis nolitio ejus, et ex sua ratione necessitans voluntatem ad nolitionem contrarii, si applicetur practice, et ut movens vehementer.
Ad propositum, voluntas Daemonis a Deo derelicta, complacens in se ipsa per superbiam, obstinata in peccato, et sequens inordinate, et toto affectu commodum, et enitens contra Deum per superbiam et invidiam est hoc modo determinata per amorem sui et commodi. et consequenter necessitatur ex vi talis determinationis, etiam physice in ea dispositione posita, ut positive repugnet justitiae divina ordinanti peccatum per condignam paenam, et ligandi tam potentiam loco motivam, quam intellectivam perpetuo ad ignem, quibus perfecte apprehensis, ut in re positis, necessitatur ad nolitionem aeque intensam ignis, quam sit complacentia ejus in commodo et peccato, et consequenter etiam tristatur. Unde Bernardus supra citatus : Quid, inquit, tam paenale quam semper velle quod nunquam erit, et semper nolle quod nunquam non erit, etc. Quae locutio est causalis, quia velle quod nunquam erit, est causa tristitiae boni subtracti, et nolle quod nunquam non erit, est causa tristitiae de malo applicato. Quod autem asserit Doctor reducens hanc determinationem in Deum, uniformiter agentem, verum est, quia et uniformiter agit per concursum necessarium creaturae ad usum libertatis, et uniformiter agit permissive ad illam dispositionem voluntatis perversae in Daemone et uniformiter etiam eum derelinquit in sua caecitate et obstinatione, et positive ex suppositione peccati agit ad ligationem perpetuam ejus, etiam ad praemissam, et non intermissam apprehensionem ejus, qua posita, ex communi, nolitio ignis est necessaria, quod verum est, saltem ex suppositione pravae voluntatis, et semper continuatae. Ex quibus responsio praemissa patet.
Objicies, tamen animae Purgatorii non habent pravam voluntatem,et sunt conformes divinae dispositioni et voluntati: ergo detentio earum in purgatorio igne non potest esse causa tam gravis paenae quam describunt Patres esse illam Purgatorii. Probatur consequentia, quia. Michael aut Angelus beatus, sic detentus non naberet dolorem de igne, ob similem conformilatem ejus cum divina voluntate ; et ut admittit ipse Doctor detentio illa ex natura rei non causat paenam physice: ergo nullam in praedictis animabus, stante fundamento praemisso.
Respondetur concedendo antecedens, et negando consequentiam, quamvis enim in sanctis animabus non inveniatur prava voluntas, sed perfecta conformitas ad dispositionem Dei, tamen in eis invenitur sufficiens causa tristitiae et nolitionis paenae patienter toleratae. Primo est in eis paena damni suo modo, scilicet temporalis, et ardens desiderium haereditatis, ex cujus dilatione tristantur. Invenitur praeterea amor perfectus Dei, et odium vitae praeteritae, et peccatorum, commissorum in offensam Dei; odium praeterea poenae, non qua a Deo juste infertur, sed qua debetur ex peccatis, eamque meruerint; nolitio autem poenae ex hoc motivo est efficax et sufficiens causa paenae, licet ordinata sit ex affectu in divinam justitiam, cui se subjiciunt tolerando patienter paenam; est praeterea apprehensio illa ignis temporalis applicati. Unde ligatio et carcer ob delictum, sicut aliter est causa tristitiae in filio, quia offendit patrem, aliter vero in servo,quia affectat commodum, in utroque tamen est efficax causa tristitiae, licet ex diverso motivo, ita in proposito contingit.
Ad probationem consequentiae respondetur, in Beato nullam causaret tristitiam ligatio ad ignem, per modum detinentis in loco, quia neque physice, neque moraliter eidem esset disconveniens, quia non posset esse in paenam. Quod si esset in paenam, dico tunc posse causare tristitiam aliquam compatibilem cum suo statu, alias non posset esse paena juxta omnium sententiam, nisi esset causa alicujus tristitiae in effectu, sine qua nequit esse paena in Beato; esset ergo in eo tristitia, et non esset. Primum quidem esset, quia esset paena, quae sine tristitia salvari nequit in spiritu: non esset, quia repugnaret beatitudini, ut nunc se habet, et summae delectationi consequenti. Aliud est de animabus Purgatorii, quae nondum pervenerunt ad beatitudinem. Hoc argumentum urgeri potest in quacumque sententia, etiam eorum qui dicunt qualitatem aliquam, quae sit deformitas, ab igne produci, quae nequit salvari in animabus sanctis si repugnaret gratiae, neque etiam in Beato, dato ergo quod Deus ligaret sic Beatum igni, cooperando ad ejusmodi effectum, quid diceretur nisi quod jam responsum est ?
Ad aliam partem objectionis tertiae responsum est supra, et perinde urget omnium sententiam, quia mediante illo corpore cui alligaretur Angelus, Deus posset etiam qualitatem deformitatis instrumentaliter producere, vel aliam, quaecumque ponatur fieri per elevationem instrumenti.
Objicies ulterius nondum Daemones pati alligationem ad ignem, quia quidquid sit, an aliqui sint in Inferno, saltem plures sunt in aere caliginoso praesenti, ut patet ex Patribus et experientia ex fine divinae providentiae habentes libertatem, inquantum Deus permittit, nocendi hominibus, et tentandi. Hanc rationem sicut et praecedentem urge t Suarez, adducens illud Luc. 8. de legione Daemonum rogante Christum ne in abyssum mitterentur, id est, Infernum, quo timebant mitti; et huc etiam spectant illa Matth. 8. Venisti huc ante tempus torque nos, etc.
Respondetur in omni sententia hoc argumentum urgere, quia sive physica actione, sive intentionali agat ignis in Daemonem ad paenam sensus, agit ut applicatus et adhaerens; neque aliter de eo loquimur Scriptura aut Patres, certumque est eum subesse paenae damni et sensus substantiali, quamvis nondum aliqui receperint paenam ultimae incarcerationis in Inferno ex causis supradictis et dispositis a divina providentia. Aliqui ergo dicunt eos circumferre etiam ignem paenantem; alii respondent apprehensionem ejus tam vehementem iis inesse, ac si esset praesens in eventu, quia in causis suis est praesens, et in determinatione divina, quod sufficit ad legationem ex parte intellectus sic apprehendentis, et nolitionem ejus paenalem modo dicto. Quod autem abhorreant Infernum, ex odio ademptae libertatis nocendi hominibus contingere potest, et vagandi per mundum, quod non tollit quin uno vel altero modo crucientur per ignem.