Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. (( vers. 2, 3.)) Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Os, fratres mei, quod habemus in corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo, aut potu, aut aliquare tali missa in os. Impletur aliquando os nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium legeretur. Insultabant enim Judaei Domino, quia discipuli ejus non lotis manibus manducabant. Illi insultabant, qui munditiam foris habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum justitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae foris sunt munda sint. Mundate, inquit, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26) . Ipse Dominus dicit alio loco: Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) . Unde autem procedit eleemosyna? De corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui, foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis, unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: Iste si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde noverat utrum sciret, an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille qui munditiam tenebat quasi in carne, exsufflaret, repelleret, abjiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret ejus munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini? Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse esse frontosa, frontosior facta 1661 est ad salutem. Irrupit in domum quo non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi videbatur; propterea non curabatur. Jam quae sequuntur in Evangelio nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat (Luc. VII, 36-50) .