IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad primum explicat bene illud : agens est praestantibus passo, intelligi de agente aequivoco, vel saltem non intelligi de instrumentali vel partiali. Ad secundum, non requiri contactum mathematicum, sed virtualem, ut corpus agat, nec requiri indistantiam agentis ad passum, de quo 1. d. 37. et 2. d. 9. q. 2. num. 16. Ad tertium explicat quomodo corpus agens in spiritum possit dici assimilare sibi passum.
(n) Ad argumenta. Ad primum, illa propositio Augustini pendet ex ista, quod agens est praestantius termino formali actionis, et terminus formalis actionis est praestantior suo receptivo.
Secunda autem istarum non est vera, nisi inquantum hoc est actus, et illud potentia, et sic concedendum est agens, inquantum in actu formali vel virtuali, esse praestantius passo, inquantum est in potentia ad illud. Unde illa propositio : Agens est praestantius passo, vera est quantum ad hoc, quod patiens recipit ab agente ; et quantum ad hoc non potest se facere in actu per se, sicut secundum id fit in actu per agens: sed ex hoc non sequitur quod sit praestantius absolute natura illius, quod est susceptivum, sicut nec de termino formali respectu ejusdem.
Sed quia Augustinus intendit concludere per illud argumentum, quod corpus non agit in spiritum, potest dici quod major sua est vera de agente aequivoco, et totali seu principali, aliter non, et sic conclusio est vera. Et concessum est quod ignis non est agens principale in spiritum, sive in illa detentione, quia in illa non agit, sed formaliter definitive continet: sive in immutatione, quia ibi non agit, nisi ut instrumentum Dei, sicut phantasma se habet ad intellectum agentem. In causando autem tristitiam hoc modo vel illo, non est principale agens, sed ipsa voluntas nolens illud objectum: magis enim ex hoc quod objectum est nolitum, sequitur tristitia quam ex ratione objecti in se, vel ipsa apprehensio eventus objecti noliti, quia objectum non tantum nolitum, sed ut nolitum apprehensum esse vel fore contristat.
Ad aliud (o) Augustini, potest exponi ibi de his, quibus spiritus afficiuntur immediate, quia illa sunt similia corporibus, quia passiones aliquo modo causatae a corporibus ; non autem de illis quibus afficiuntur spiritus mediate, quia ista sunt corporalia, vel quod idem est, exponatur de afficiente formaliter, non effective.
(p) Ad aliud, hoc universaliter est verum, quod oportet agens esse praesens patienti, saltem secundum virtutem activam, et ex hoc sequitur, ubi praesentia proportionata non potest haberi nisi per contactum, requiritur contactus ; ubi autem verior potest haberi, illa multo magis sufficit ad actionem; sed multo verior potest esse praesentia spiritus ad corpus per coexistentiam, quam sit illa per contactum.
Aliter potest dici quod requiritur contactus virtualis, non mathematicus ; contactus autem virtualis est, quod aliquid in isto possit esse terminus virtutis in illo, quod nihil est aliud quam illud habere virtutem causativam alicujus in illo: et isto modo Deus, si non esset citra orbem Lunae, praesens esset centro terrae, sicut dictum est in lib. 1. dist. 37.
(q) Ad aliud, potest dici quod causa aequivoca aequivoce assimilat secundum aliquid, quod habet in se, non formaliter, sed virtualiter: et hoc modo objectum, quod est nolibile, habet in se tristitiam, et secundum illam assimilat. Alio modo potest dici quod illa propositio est vera de agente principali, non instrumentali. Deus autem est hic agens principale, et sibi assimilat passum, quia intelligit et vult afflictionem illius, et secundum hoc intellectum et volitum, assimilat sibi passum.