IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hoc argumentum desumptum est ex Augustino lib. 12. super Genes. ad Iit. cap. 29. vis ejus in hoc consistit, quod corpus non est praestantius spiritu ; ergo nullum corpus agit in spiritum.
Respondet illam propositionem seu consequentiam Augustini fundari in eo quod agens sit perfectius termino formali actionis, et terminus ipse formalis praestantior suo receptivo. Explicat secundam propositionem de excessu termini formalis super suo receptivo, nempe excessum provenire ex differentia actus et potentiae, quia haec imperfectionem includit potentiae passivae, quae se nequit reducere ad actum ; actus vero actualitatem et esse, per quod potentia fit sub perfectione et completa, quae alias fuit sub negatione perfectionis, et consequenter alicujus esse, ad quod ordinatur ex sua inclinatione. Concedendum ergo est quod agens sub hac limitatione, ut est in actu formali per suam formam productivam, si est univocum, vel in actu virtuali, est praestantius passo, ut hoc consideratur non absolute, sed limitate, inquantum passum est, et in potentia mere passiva modo jam prius expresso, nam potentia passiva inquantum passiva, est semper sub negatione alicujus, et esse convenientis, nempe formae, et sic dicit illam negationem actus, quem in sua virtute includit agens, et secundum quem est in actu, et non in potentia. Propositio ergo Augustini intelligenda est de agente aequivoco et totali seu principali, quia neutro modo agit corpus in spiritum, quia non ut univocum, quia alias sequeretur spiritum recipere formam materialem, qua materialis est in esse: non ut agens etiam totale aequivocum, quia sic sequeretur excessus perfectionis in esse, et virtute corporis supra spiritum, quia ut plurimum agens totale aequivocum est perfectius suo passo ; quod magis in proposito declaratur, quia si ignis sua efficacia naturali detineret spiritum, sequeretur defectus in potentia naturali motiva ejus, quam ignis sua efficacia ligaret. Si autem ignis subderet intellectum ejus quoad actum tanquam causa totalis ejus, sequeretur in sua perfectione alias naturali, dependere ab igne tanquam causa totali concomitante illam, quod est idem inconveniens. Neutrum autem horum sequitur ex praemissis conclusionibus, quia ignis formaliter tantum detinet, et non effective ; et ignis ut objectum minus principaliter agit ad intellectionem sui, neque ex virtute etiam sua necessitat intellectum Angeli ad perpetuam sui considerationem, sed virtute divina specialiter applicata. Ratio Augustini intelligitur in priori sensu, non in secundo, quia et ipse admittit concursum objecti requiri ad memoriam et intelligentiam, et communiter admittitur saltem phantasma agere in intellectum ad productionem speciei intelligibilis, ut minus tamen principale.
(O) Ad aliud Augustini, etc. Negat ibi -dem Augustinus esse corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae exutae afficiunttur. Respondet Doctor intelligi de iis quibus immediate afficiuntur, id est, quae insunt animae separatae, ut species et cognitiones corporalium, non vero de iis, quae immediate et extrinsecus se habent, ut ignis, qui detinet spiritus.
(p) Ad aliud, etc. Hoc est tertium, quod objicit ex Philosopho. Primo, quod corpus non agit nisi per contactum ; deinde, quod agens et patiens oportet esse simul, nullo interveniente medio: neutrum horum competit corpori respectu spiritus: ergo, etc. Respondet habere contactum coexistentiae eo modo quo Angelus coexistit loco ; deinde, non requiri contactum mathematicum inter agens et patiens, id est, ille contactus, per quem ultima contingentium se sunt contigua, et simul secundum locum ; sed sufficere contactum virtutis, id est, passum esse intra sphaeram agentis , et ab eo posse moveri, quibus insinuat dari actionem in distans, quod alias ex professo tractavit.
(q) Ad aliud, etc. Hoc est quartum argumentum ex fine naturae et agentis, qui est assimilare sibi passum.
Respondet agens etiam aequivocum assimilare sibi passum in virtute, et sic ignis assimilat sibi intellectum Angeli.