IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Haec littera habet aliquot dicta. Primum : Possibile est post judicium ignem agere realiter et intentionaliter in humana corpora. Secundum : Potest altera harum actionum esse sine altera, et de facto est. Tertium : Sola intentionalis est dolorifica, sola realis non. Quartum : Dolor est passio causata in appetitu ab objecto disconveniens sensato. De quo 3. dist. 15. Quod de facto ignis cruciat homines damnandos, quocumque modo id fiat, habetur ex Matth. 25. Luc. 16. Apoc. 20. Marc. 9. fin. et docent Patres omnes, Cypr. 1. ad Demetrianum, Lact. lib. 7. divin. instit. cap. 21. Hieron. in 30. Isai. August. serm. 181. de tempore, et 21. Civit.2. Gregor. 9. mor. 46. alias 38. Coccius supra citat multos alios Graecos et Latinos.
(b) Ad quaestionem, patet quod ignis praesens corruptibili animato anima sensitiva, potest habere in illud duplicem actionem, scilicet realem, quae est univoca,et intentionalem, quae respectu illius est aequivoca, quia species sensibilis non simpliciter est ejusdem speciei cum ipso objecto. Ad propositum ergo dico, quod post judicium cum corpus hominis sit per se corruptibile, ignis praesens poterit habere in illo utramque actionem, quia non repugnant, et est ibi tam susceptivum, quam causa activa utriusque, nisi dicas realem tunc impediri propter defectum motus caeli, sed de hoc dist. 48. Potest etiam tunc una esse sine alia, loquendo de possibili absolute, quia neutra dependet essentialiter ab altera. Unde et modo sunt separabiles, si aliquid sit susceptivum formae realiter, et non intentionaliter, et aliud e converso ; sed tunc non poterit una non inesse, nisi propter aliquod impedimentum, et hoc, vel quia Deus non coagit igni ad illam actionem; vel quia aliquod agens creatum impedit unam actionem, et non aliam.
(c) Secundo dico, quod sola intentionalis sufficit ad causandum dolorem ; sola autem realis sine intentionali non sufficeret ad hoc. Secunda pars est manifesta, quia licet lignum calefiat quantumcumque excessive, tamen non dolet. Prima probatur, quia excellens sensibile, ut excellens sensibile, natum est inferre dolorem, quia est disconveniens inquantum tale, et tamen inquantum excellens sensibile non immutat,nisi intentionaliter. Licet enim alia immutatio realis concomitetur, qua dissolvitur organum a media proportione, in qua consistit, tamen si sine illa actione esset objectum disconveniens sensatum, sequeretur dolor.
Hoc etiam probatur, quia aliquando ubi est modica, vel nulla immutatio realis, est magnus dolor propter immutationem intentionalem, sicut si manus fuerit excessive frigefacta ex contactu nivis vel glaciei, si statim approximetur igni, est ibi vehemens dolor ab illo objecto immutante, et tamen modica vel nulla actio realis a calido in manu propter excellentiam contrarii, scilicet frigoris in ipso passo.
Modus autem est iste : Dolor sicut et delectatio sensitiva, est passio causata in appetitu sensitivo ab objecto apprehenso per sensum ; sicut ergo aliquod objectum inquantum objectum, hoc est intentionaliter motivum, est conveniens, ita causat posita sensatione delectationem in appetitu sensitivo. Unde non est facile in omni delectatione, saltem visus et auditus, fingere immutationem aliquam realem ad salutem ipsius suppositi. Eodem modo licet immutationem intentionalem objecti disconvenientis concomitetur alia immutatio realis disconveniens naturae (quod forte non est verum in visu et auditu), sequitur dolor causatus ab illo objecto sensato, ut sensato in appetitu sensitivo.