IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad quaestionem patet, etc. In hac quaestione supponitur veritas fidei, nempe ignem inferni agere ad cruciatum carnis damnatorum hominum, quae patet ex Scriptura saepius allegata. Est communis Patrum et Doctorum, quos omnes abunde citat Coccius l. 10. de quatuor novissimis, art. 8. patet ex Iocis citatis in scholio.
Hoc supposito dicit quod ignis praesens corruptibili animato possit habere tam realem actionem, quae est univoca, producendo sibi simile, v. g. calorem realem, et etiam agere ad immutationem sensus per actionem intentionalem: statuit conclusionem hanc:
Ad propositum ergo dico, cum corpus hominis sit per se corruptibile post judicium, ignis praesens potest habere in illo utramque actionem, etc. Intelligit corpus corruptibile non secundum resolutionem in materiam et separationem formae, sed corruptibile quoad passionem et subjectum agenti naturali, in quo differt a corpore glorioso, quod habet dotem impassibilitatis hoc modo. Probat conclusionem, quia utraque actio non repugnat, et passum est susceptivum termini utriusque; ergo, etc. Insinuat quamdam responsionem ex dependentia motuum agentium inferiorum ad motum caeli, qui post judicium cessabit. Hanc examinandam remittit in d 48. inferius.
Dices corpus illud esse incorruptibile: ergo incapax actionis realis corrumpentis.
Contra, saltem erit capax actionis in eo gradu in quo non est corruptiva, quia nullum est impedimentum ex parte corporis, quod incorruptibile tantum est ex actione agentis extrinseci conservantis animam in corpore, et ejus unionem ; non vero ex aliqua positiva forma per quam redderetur corpus incapax termini actionis.
(c) Secundo dico quod sola intentionalis sufficit ad causandum dolorem, etc. Haec est secunda conclusio hujus articuli. Probatur, quia sensibile excellens natum est inferre dolorem sensui, quia sensibile comparatur ad sensum ut conveniens, vel disconveniens ex natura objecti, et inclinatione ipsa, et temperamento mediae proportionis in sensu. Ex convenienti autem et disconvenienti nata est sequi tristitia aut delectatio, sed sensibile excellens agit ut objectum, et solum intentionaliter; ergo ut agit hoc modo infert dolorem. Aliqui negant sensibile causare dolorem, nisi ut actione reali agit ad immutationem organi realem, corrumpendo ejusmixtionem.
Contra Doctor, licet, inquit, alia immutatio realis concomitetur, qua dissolvitur organum a media proportione in qua consistit, tamen si sine illa actione esset objectum disconveniens, sequeretur dolor. Probat experientia eorum, qui manum ex glacie rigentem admovent igni sentiunt dolorem vehementem, quamvis modica sit actio ignis in eo casu ob resistentiam contrarii.
Probat a contrario, quia delectatio causatur ab objecto inconveniente mediante visu et auditu, quamvis objectum non agat realiter aliquam formam, quae sit ad conservationem suppositi, neque in ea distantia potest agere, ut si sit remotum; ergo similiter objectum aliquod disconveniens appetitui per solam actionem intentionalem causabit dolorem, quamvis nulla alia actio naturalis ejus sequatur; vel si haec concomitetur in tantum est dolorifica, inquantum percipitur ab aliqua potentia cognitiva, et non aliter.
Confirmatur, in voluntate aliquod objectum causat tristitiam, quod non agit actio ne reali, sed intentionali, ut per se notum est, et patet ex superioribus ; ergo etiam idem dicendum est quoad appetitum. Patet consequentia, quia uniformiter se habent quoad haec. Deinde, aliquando voluptas sequitur in appetitu, quando alioquin concomitatur actio realis objecti agentis ad aliquam detractionem naturalis qualitatis in vivente, et salutis, et e contra dolor in appetitu, quando concomitatur actio realis inferens salutem supposito ; ergo universaliter dolor objecto sensibili causatur, qua intentionaliter agit, et non qua realis actio concomitatur. Et patet, quia ut habet proportionem motivi ad potentiam, natum est causare delectationem aut contrariam, quia per modum objecti apprehensi, non ita se habet ut infert actionem realem, sed per modum agentis ; ergo, etc.